Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EPI6TLE OF MEDEA TO JASON.

5

10

At tibi Colchorum, memini, regina vacavi,

Ars mea, cùm peteres, ut tibi ferret opein.
Tunc, quæ dispensant mortalia fata, sorores

Debuerant fusos evoluisse meos ;
Tunc potui Medea mori bene: quidquid ab illo

Produxi vitæ tempore, pæna fuit.
Hei mihi! cur unquam, juvenilibus acta lacertis,

Phryxeam petiit Pelias arbor ovem ?
Cur unquam Colchi Magnetida vidimus Argo;

Turbaque Phasiacam Graia bibistis aquam ?
Cur mihi plus æquo flavi placuêre capilli,

Et decor, et linguæ gratia ficta tuæ ?
At semel in nostras quoniam nova puppis arenas

Vencrat, audaces attuleratque viros;
Isset anhelatos non præmedicatus in ignes

Immemor Æsonides, oraque adunca boum; Semina jecisset, totidemque sumpsisset et hostes,

Ut caderet cultu cultor ab ipse suo. Quantum perfidiæ tecum, scelerate, perîsset!

Dempta forent capiti quàm mala multa meo ! Est aliqua ingrato meritum exprobrare voluptas :

Hac fruar ; hæc de te gaudia sola feram.
Jussus inexpertam Colchos advertere puppim,

Intrâsti patriæ regna beata meæ.
Hoc illic Medea fui, nova nupta quod hic est ;

Quàm pater est illi, tam mihi dives erat :
Hic Ephyren bimarem ; Scythiâ tenus ille nivosâ

Omne tenet, Ponti quà plaga læva jacet.

15

20

25

30

35

40

Accipit hospitio juvenes Æeta Pelasgos,

Et premitis pictos corpora Graia toros.
Tunc ego te vidi; tunc cæpi scire quid esses;

Illa fuit mentis prima ruina meæ.
Et vidi, et perii, nec notis ignibus arsi;

Ardet ut ad magnos pinea tæda deos.
Et formosus eras, et me mea fata trahebant :

Abstulerant oculi lumina nostra tui.
Perfide, sensisti : quis enim bene celat amorem ?

Eminet indicio prodita flamma suo.
Dixerat interea tibi rex, ut dura ferorum

Insolito premeres vomere colla boum.
Martis erant tauri, plùs quàm per cornua sævi,

Quorum terribilis spiritus ignis erat ;
Ære pedes solidi, prætentaque naribus æra;

Nigra per afflatus hæc quoque facta suos.
Semina præterea, populos genitura, juberis

Spargere devotâ lata per arva manu,
Qui peterent natis secum tua corpora telis:

Illa est agricolæ messis iniqua suo.
Lumina custodis, succumbere nescia somno,

Ultimus est aliquâ decipere arte labor. Dixerat Æetes; mesti consurgitis omnes,

Mensaque purpureos deserit alta toros. Quàm tibi tunc longè regnum dotale Creüsæ,

Et socer, et magni nata Creontis erant !
Tristis abis ; oculis abeuntem prosequor udis ;

Et dixit tenui murmure lingua, Vale.'
Ut positum tetigi thalamo malè saucia lectum,

Acta est per lacrymas nox mihi, quanta fuit.
Ante oculos taurique truces, segetesque nefandæ,

Ante meos oculos pervigil anguis erat.

45

50

55

60

Hinc amor, hinc timor est: ipsum timor auget amorem.

Mane erat, et thalamo cara recepta soror,
Disjectamque comas adversaque in ora jacentem

Invenit, et lacrymis omnia plena meis ;
Orat opem Minyis. Petit altera, et altera habebat :

65 Æsonio juveni, quod rogat illa, damus. Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum,

Vix illuc radiis solis adire licet.
Sunt in eo, fuerant certe, delubra Dianæ ;
Aurea barbaricâ stat dea facta manu.

70 Nescio an exciderint mecum loca. Venimus illuc ;

Orsus es infido sic prior ore loqui : • Jus tibi et arbitrium nostræ Fortuna salutis

Tradidit, inque tuâ vitaque morsque manu.
Perdere posse sat est, si quem juvat ipsa potestas ; 75

Sed tibi servatus gloria major ero.
Per mala nostra precor, quorum potes esse levamen;

Per genus et numen cuncta videntis avi;
Per triplices vultus arcanaque sacra Dianæ,
Et si forte aliquos gens habet ista deos;

80 O virgo, miserere mei, miserere meorum ;

Effice me meritis tempus in omne tuum ! Quòd si forte virum non dedignare Pelasgum;

(Sed mihi tam faciles unde meosque deos?) Spiritus antè meus tenues vanescat in auras,

85 Quàm thalamo, nisi tu, nupta sit ulla meo. Conscia sit Juno, sacris præfecta maritis,

Et dea, marmoreâ cujus in æde sumus. Hæc animum (et quota pars hæc sunt ?) movere puellæ Simplicis, et dextræ dextera juncta meæ.

90 Vidi etiam lacrymas: an pars est fraudis in illis ?

Sic citò sum verbis capta puella tuis.

Jungis et æripedes inadusto corpore tauros,

Et solidam jusso vomere findis humum ; Arva venenatis pro semine dentibus imples,

95 Nascitur, et gladios scutaque miles habet. Ipsa ego, quæ dederam medicamina, pallida sedi,

Cùm vidi subitos arma tenere viros ;
Donec terrigenæ (facinus miserabile !) fratres
Inter se strictas conseruêre manus.

100 Pervigil ecce draco, squamis crepitantibus horrens,

Sibilat, et torto pectore verrit humum.
Dotis opes ubi erant ? ubi erat tibi regia conjux,

Quique maris gemini distinet Isthmos aquas ?
Illa ego, quæ tibi sum nunc denique barbara facta, 105

Nunc tibi sum pauper, nunc tibi visa nocens,
Flammea subduxi medicato lumina somno;

Et tibi, quæ raperes, vellera tuta dedi.
Proditus est genitor; regnum patriamque reliqui;
Munus in exsilio quolibet esse tuli.

110 At non te fugiens sine me, germane, reliqui:

Deficit hoc uno litera nostra loco.
Quod facere ausa mea est, non audet scribere aextra.

Sic ego, sed tecum, dilaceranda fui.
Nec tamen extimui (quid enim post illa timerem ?) 115

Credere me pelago femina, jamque nocens. Numen ubi est ? ubi dî? meritas subeamus in alto,

Tu fraudis poenas, credulitatis ego. Compressos utinam Symplegades elisissent, Nostraque adhærerent ossibus ossa tuis;

120 Aut nos Scylla rapax canibus misisset edendos,

(Debuit ingratis Scylla nocere viris) Quæque vomit fluctus totidem, totidemque resorbet,

Nos quoque Trinacriæ supposuisset aquæ!

[ocr errors]

Sospes ad Hæmonias victorque reverteris urbes; 125

Ponitur ad patrios aurea lana deos.
Quid referam Peliæ natas, pietate nocentes,

Cæsaque virgineâ membra paterna manu ?
Ut culpent alii, tibi me laudare necesse est,
Pro quo sum toties esse coacta nocens.

130 Ausus es o, (justo desunt sua verba dolori)

Ausus es, Æsoniâ,' dicere, cede domo.'
Jussa domo cessi, natis comitata duobus,

Et, qui me sequitur semper, amore tui.
Ut subitò nostras Hymen cantatus ad aures

135
Venit, et accenso lampades igne micant ;
Tibiaque effudit socialia carmina vobis,

At mihi funereâ flebiliora tuba;
Pertimui, nec adhuc tantum scelus esse putabam;
Sed tamen in toto pectore frigus erat.

140 Turba ruunt, et Hymen !' clamant, Hymenæe!' fre

quentant.
Quo propior vox est, hoc mihi pejus erat.
Diversi flebant servi, lacrymasque tegebant.

Quis vellet tanti nuntius esse mali?
Me quòque, quicquid erat, potiùs nescire juvabat; 145

Sed, tanquam scirem, mens mea tristis erat ;
Cùm minor e pueris jussus studioque videndi,

Constitit ad geminæ limina prima foris :
Hinc mihi, mater, abi: pompam pater,' inquit, · Iason,
Ducit, et adjunctos aureus urget equos.'

150 Protinus abscissâ planxi mea pectora veste,

Tuta nec a digitis ora fuêre meis.
Ire animus mediæ suadebat in agmina turbæ,

Sertaque compositis demere rapta comis

« ZurückWeiter »