Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Indejecta malo, culmen tamen altior hujus
Unda tegit, pressæque latent sub gurgite turres.

Jamque mare et tellus nullum discrimen habebant:
Omnia pontus erant ; deerant quòque littora ponto.
Occupat hic collem; cymbâ sedet alter aduncâ,
Et ducit remos illic, ubi nuper arârat.
Ille super segetes aut mersæ culmina villæ
Navigat; hic summâ piscem deprendit in ulmo.
Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato,
Aut subjecta tegunt curvæ vineta carinæ.
Et, modò quà graciles gramen carpsêre capellæ,
Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocæ.
Mirantur sub aquâ lucos urbesque domosque
Nereïdes, silvasque tenent delphines, et altis
Incursant ramis, agitataque robora pulsant.
Nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones,
Unda vehit tigres, nec vires fulminis apro,

290

295

300

305

Crura nec ablato prosunt velocia cervo.
Quæsitisque diu terris, ubi sistere possit,
In mare lassatis volucris vaga decidit alis.
Obruerat tumulos immensa licentia ponti,
Pulsabantque novi montana cacumina fluctus.

310

Maxima pars undâ rapitur; quibus unda pepercit,

Illos longa domant inopi jejunia victu.

Separat Aonios Etæis Phocis ab arvis,
Terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo
Pars maris et latus subitarum campus aquarum.
Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,
Nomine Parnasus, superatque cacumine nubes.
Hic ubi Deucalion (nam cetera texerat æquor)
Cum consorte tori parvâ rate vectus adhæsit,

315

Corycidas nymphas et numina montis adorat,
Fatidicamque Themin, quæ tunc oracla tenebat.
Non illo melior quisquam nec amantior æqui
Vir fuit, aut illâ metuentior ulla deorum.
Jupiter ut liquidis stagnare paludibus orbem,
Et superesse videt de tot modò millibus unum,
Et superesse videt de tot modò millibus unam,
Innocuos ambos, cultores numinis ambos,
Nubila disjecit nimbisque Aquilone remotis,
Et cœlo terras ostendit et æthera terris.
Nec maris ira manet; positoque tricuspide telo,
Mulcet aquas rector pelagi; supraque profundum
Exstantem atque humeros innato murice tectum
Cæruleum Tritona vocat, conchæque sonanti
Inspirare jubet, fluctusque et flumina signo
Jam revocare dato. Cava buccina sumitur illi
Tortilis, in latum quæ turbine crescit ab imo,
Buccina, quæ medio concepit ubi aëra ponto,
Littora voce replet sub utroque jacentia Phœbo.
Tunc quòque, ut ora dei madidâ rorantia barbâ
Contigit, et cecinit jussos inflata recessus,
Omnibus audita est telluris et æquoris undis,
Et quibus est undis audita, coërcuit omnes.

Jam mare littus habet, plenos capit alveus amnes,
Flumina subşidunt, collesque exire videntur;

320

325

330

335

340

Surgit humus; crescunt loca decrescentibus undis, 345 Postque diem longam nudata cacumina silvæ

Ostendunt, limumque tenent in fronde relictum.

THE EARTH REPEOPLED.

v. 348.

Redditus orbis erat. Quem postquam vidit apertum, Et desolatas agere alta silentia terras,.

Deucalion, lacrymis ita Pyrrham affatur obortis :
'O soror, o conjux, o femina sola superstes,
Quam commune mihi genus et patruelis origo,
Deinde torus junxit, nunc ipsa pericula jungunt;
Terrarum, quascumque,vident occasus et ortus,
Nos duo turba sumus; possedit cetera pontus.
Nunc quoque adhuc vitæ non est fiducia nostræ
Certa satis terrent etiamnunc nubila mentem.
Quid tibi, si sine me fatis erepta fuisses,

350

355

Nunc animi, miseranda, foret? quo sola timorem
Ferre modo posses? quo consolante doleres ?

Namque ego, crede mihi, si te quòque pontus haberet,

Te sequerer, conjux et me quòque pontus haberet.

:

O utinam possem populos reparare paternis

360

Artibus, atque animas formatæ infundere terræ !
Nunc genus in nobis restat mortale duobus,

365

Sic visum superis, hominumque exempla manemus.'
Dixerat, et flebant. Placuit cœleste precari

Numen, et auxilium per sacras quærere sortes.
Nulla mora est; adeunt pariter Cephisidas undas,

Ut nondum liquidas sic jam vada nota secantes.
Inde, ubi libatos irroravêre liquores
Vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctæ
Ad delubra deæ, quorum fastigia turpi

370

Pallebant musco, stabantque sine ignibus aræ.
Ut templi tetigêre gradus, procumbit uterque

375

Pronus humi, gelidoque pavens dedit oscula saxo,
Atque ita, 'Si precibus,' dixerunt, 'numina justis
Victa remollescunt, si flectitur ira deorum,
Dic, Themi, quâ generis damnum reparabile nostri
Arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.'
Mota dea est, sortemque dedit: 'Discedite templo,
Et velate caput, cinctasque resolvite vestes,
Ossaque post tergum magnæ jactate parentis.'

Obstupuêre diu, rumpitque silentia voce
Pyrrha prior, jussisque deæ parere recusat,
Detque sibi veniam, pavido rogatore, pavetque
Lædere jactatis maternas ossibus umbras.
Interea repetunt cæcis obscura latebris
Verba datæ sortis secum, inter seque volutant.
Inde Promethides placidis Epimethida dictis
Mulcet, et, Aut fallax,' ait, 'est sollertia nobis,
Aut pia sunt, nullumque nefas oracula suadent.
Magna parens terra est; lapides in corpore terræ
Ossa reor dici jacere hos post terga jubemur.'
Conjugis augurio quanquam Titania mota est,
Spes tamen in dubio est: adeò cœlestibus ambo
Diffidunt monitis. Sed quid tentare nocebit ?
Discedunt, velantque caput, tunicasque recingunt,
Et jussos lapides sua post vestigia mittunt.

380

385

390

395

Saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?)
Ponere duritiem cœpêre suumque rigorem,
Mollirique morâ, mollitaque ducere formam.
Mox, ubi creverunt, naturaque mitior illis
Contigit, ut quædam sic non manifesta videri

400

Forma potest hominis, sed, utì de marmore cœpta,
Non exacta satis, rudibusque simillima signis.
Quæ tamen ex illis aliquo pars humida succo,

405

Et terrena fuit, versa est in corporis usum :

Quod solidum est, flectique nequit, mutatur in ossa:

Quæ modò vena fuit, sub eodem nomine mansit.

410

Inque brevi spatio superorum numine saxa

Missa viri manibus faciem traxêre virorum,

Et de femineo reparata est femina jactu.
Inde genus durum sumus experiensque laborum,
Et documenta damus, quâ simus origine nati.

415

[merged small][merged small][ocr errors]

Edidit innumeras species, partimque figuras

Retulit antiquas, partim nova monstra creavit.

425

Illa quidem nollet, sed te quòque, maxime Python, 420
Tum genuit, populisque novis, incognite serpens,
Terror eras; tantum spatii de monte tenebas.
Hunc deus arcitenens, et nunquam talibus armis
Antè nisi in damis capreisque fugacibus usus,
Mille gravem telis, exhaustâ pæne pharetrâ,
Perdidit, effuso per vulnera nigra veneno.
Neve operis famam posset delere vetustas,
Instituit sacros celebri certamine ludos,
Pythia perdomiti serpentis nomine dictos.
His juvenum quicunque manu pedibusve rotâve
Vicerat, æsculeæ capiebat frondis honorem.
Nondum laurus erat, longoque decentia crine
Tempora cingebat de quâlibet arbore Phoebus.

430

« ZurückWeiter »