Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tyndaris, et secum, cur sit bis rapta, requirit.
Tempus edax rerum tuque, invidiosa vetustas,
Omnia destruitis, vitiataque dentibus ævi
Paulatim lentâ consumitis omnia morte.

170

180

Ne tamen oblitis ad metam tendere longè Exspatiemur equis: cœlum et quodcunque sub illo est, Immutat formas, tellusque et quicquid in illâ est. 175 Nos quòque, pars mundi, quoniam non corpora solùm, Verùm etiam volucres animæ sumus, inque ferinas Possumus ire domos pecudumque in pectora condi: Corpora, quæ possunt animas habuisse parentum Aut fratrum aut aliquo junctorum fœdere nobis, Aut hominum certè, tuta esse et honesta sinamus, Neve Thyesteïs cumulemus viscera mensis. Quàm malè consuescit, quàm se parat ille cruori Impius humano, vituli qui guttura cultro Rumpit, et immotas præbet mugitibus aures; Aut qui vagitus similes puerilibus hædum Edentem jugulare potest, aut alite vesci,

185

Cui dedit ipse cibos! quantum est, quod desit in istis
Ad plenum facinus? quò transitus inde paratur?

Bos aret, aut mortem senioribus imputet annis;
Horriferum contra Borean ovis arma ministret ;
Ubera dent saturæ manibus pressanda capellæ.
Retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas
Tollite, nec volucrem viscatâ fallite virgâ,
Nec formidatis cervos includite pinnis,
Nec celate cibis uncos fallacibus hamos.

190

195

Perdite, si qua nocent; verùm hæc quòque perdite tantùm: Ora vacent epulis, alimentaque mitia carpant.'

JULIUS CESAR CHANGED INTO A COMET.

v. 746.

Cæsar in Urbe suâ deus est: quem Marte togâque
Præcipuum non bella magis finita triumphis
Resque domi gestæ properataque gloria rerum
In sidus vertêre novum stellamque comantem,
Quàm sua progenies: neque enim de Cæsaris actis
Ullum majus opus, quàm quòd pater exstitit hujus.
Scilicet æquoreos plus est domuisse Britannos,
Perque papyriferi septemflua flumina Nili
Victrices egisse rates, Numidasque rebelles,
Cinyphiumque Jubam Mithridateïsque tumentem
Nominibus Pontum populo adjecisse Quirini,
Et multos meruisse, aliquos egisse triumphos,

200

205

210

Quàm tantum genuisse virum, quo præside rerum
Humano generi, superi, cavistis abundè.
Ne foret hic igitur mortali semine cretus,

Ille deus faciendus erat. Quod ut aurea vidit

Æneæ genitrix, vidit quòque triste parari
Pontifici letum, et conjurata arma moveri ;
Palluit, et cunctis, ut cuique erat obvia, divis,
'Adspice,' dicebat, 'quantâ mihi mole parentur
Insidiæ, quantâque caput cum fraude petatur,
Quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.
Solane semper ero justis exercita curis,
Quam modò Tydidæ Calydonia vulneret hasta,

215

220

Nunc malè defense confundant monia Trojæ;
Quæ videam natum longis erroribus actum
Jactarique freto, sedesque intrare silentûm,

225

Bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur.

Cum Junone magis? Quid nunc antiqua recordor
Damna mei generis? timor hic meminisse priorum
Non sinit in me acui sceleratos cernitis enses;
Quos prohibete, precor, facinusque repellite, neve
Cæde sacerdotis flammas exstinguite Vestæ.'

230

Talia nequicquam toto Venus anxia cœlo Verba jacit, superosque movet; qui rumpere quanquam Ferrea non possunt veterum decreta sororum, Signa tamen luctûs dant haud incerta futuri.

Arma ferunt inter nigras crepitantia nubes

Terribilesque tubas auditaque cornua cœlo
Præmonuisse nefas; solis quòque tristis imago
Lurida sollicitis præbebat lumina terris.
Sæpe faces visæ mediis ardere sub astris,
Sæpe inter nimbos guttæ cecidêre cruentæ ;
Cærulus et vultum ferrugine Lucifer atra
Sparsus erat, sparsi Lunares sanguine currus.
Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo,
Mille locis lacrymavit ebur, cantusque feruntur
Auditi sanctis et verba minantia lucis.

Victima nulla litat, magnosque instare tumultus
Fibra monet, cæsumque caput reperitur in extis.
Inque foro, circumque domos et templa deorum
Nocturnos ululâsse canes, umbrasque silentûm
Erravisse ferunt, motamque tremoribus urbem.
Non tamen insidias venturaque vincere fata
Præmonitus potuêre deûm, strictique feruntur

235

240

245

250

In templum gladii: neque enim locus ullus in Urbe
Ad facinus diramque placet nisi Curia cædem.

255

Tum verò Cytherea manu percussit utrâque
Pectus, et ætheriâ molitur condere nube,
Quâ priùs infesto Paris est ereptus Atridæ,

Et Diomedeos Eneas fugerat enses.

Talibus hanc genitor: 'Sola insuperabile fatum,
Nata, movere paras? intreș licet ipsa sororum
Tecta trium: cernes illic molimine vasto

260

Ex ære et solido rerum tabularia ferro,

Quæ neque concursum cœli neque fulminis iram
Nec metuunt ullas tuta atque æterna ruinas.
Invenies illic incisa adamante perenni
Fata tui generis: legi ipse, animoque notavi,
Et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.
Hic sua complevit, pro quo, Cytherea, laboras,
Tempora perfectis, quos terræ debuit, annis.
Ut deus accedat cœlo, templisque colatur,
Tu facies natusque suus, qui nominis heres,
Impositum feret unus onus, cæsique parentis
Nos in bella suos fortissimus ultor habebit.
Illius auspiciis obsessæ monia pacem
Victa petent Mutina; Pharsalia sentiet illum,
Emathiique iterum madefient cæde Philippi;
Et magnum Siculis nomen superabitur undis;
Romanique ducis conjux Egyptia, tædæ

265

270

275

Non bene fişa, cadet, frustràque erit illa minata,
Servitura suo Capitolia nostra Canopo.

Quid tibi Barbariem, gentesque ab utroque jacentes
Oceano numerem? Quodcumque habitabile tellus
Sustinet, hujus erit; pontus quòque serviet illi.
Pace datâ terris, animum ad civilia vertet
Jura suum, legesque feret justissimus auctor;
Exemploque suo mores reget, inque futuri
Temporis ætatem venturorumque nepotum
Prospiciens, prolem sanctâ de conjuge natam

280

285

Ferre simul nomenque suum curasque jubebit;

290

Nec, nisi cùm senior Pylios æquaverit annos,
Ætherias sedes cognataque sidera tanget.
Hanc animam interea caso de corpore raptam
Fac jubar, ut semper Capitolia nostra Forumque
Divus ab excelsâ prospectet Julius æde.'

Vix ea fatus erat, mediâ cùm sede Senatûs
Constitit alma Venus, nulli cernenda, suique
Cæsaris eripuit membris, nec in aëra solvi

Passa recentem animam cœlestibus intulit astris.

295

Dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit, 300 Emisitque sinu. Lunâ volat altiùs illa,

Flammiferumque trahens spatioso limite crinem

Stella micat, natique videns benefacta fatetur
Esse suis majora, et vinci gaudet ab illo.

Hic sua præferri quamquam vetat acta paternis,
Libera fama tamen nullisque obnoxia jussis,
Invitum præfert, unâque in parte repugnat.
Sic magnis cedit titulis Agamemnonis Atreus,
Ægea sic Theseus, sic Pelea vincit Achilles,
Denique, ut exemplis ipsos æquantibus utar,
Sic et Saturnus minor est Jove. Jupiter arces
Temperat ætherias, et mundi regna triformis;
Terra sub Augusto est: pater est et rector uterque.
Dî, precor, Æneæ comites, quibus ensis et ignis
Cesserunt, dîque Indigetes, genitorque Quirine
Urbis, et invicti genitor Gradive Quirini,
Vestaque Cæsareos inter sacrata Penates,
Et cum Cæsareâ tu, Phœbe domestice, Vestâ,
Quique tenes altas Tarpeias, Jupiter, arces,
Quosque alios vati fas appellare piumque est,

305

310

315

320

« ZurückWeiter »