Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tyndaris, et secum, cur sit bis rapta, requirit.
Tempus edax rerum tuque, invidiosa vetustas, 170
Omnia destruitis, vitiataque dentibus ævi
Paulatim lentâ consumitis omnia morte.

Ne tamen oblitis ad metam tendere longè
Exspatiemur equis : cælum et quodcunque sub illo est,
Immutat formas, tellusque et quicquid in illâ est. 175
Nos quòque, pars mundi, quoniam non corpora solum,
Verùm etiam volucres animæ sumus, inque ferinas
Possumus ire domos pecudumque in pectora condi:
Corpora, quæ possunt animas habuisse parentum
Aut fratrum aut aliquo junctorum fædere nobis, 180
Aut hominum certè, tuta esse et honesta sinamus,
Neve Thyesteïs cumulemus viscera mensis.
Quàm malè consuescit, quàm se parat ille cruori
Impius humano, vituli qui guttura cultro
Rumpit, et immotas præbet mugitibus aures; 185
Aut qui vagitus similes puerilibus hædum
Edentem jugulare potest, aut alite vesci,
Cui dedit ipse cibos ! quantum est, quod desit in istis
Ad plenum facinus ? quò transitus inde paratur?

Bos aret, aut mortem senioribus imputet annis ; 190 Horriferum contra Borean ovis arma ministret; Ubera dent saturæ manibus pressanda capellæ. Retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas Tollite, nec volucrem viscatâ fallite virgâ, Nec formidatis cervos includite pinnis,

195 Nec celate cibis uncos fallacibus hamos. Perdite, si qua nocent; verùm hæc quòque perdite tantùm: Ora vacent epulis, alimentaque mitia carpant.'

JULIUS CESAR CHANGED INTO A COMET.

v. 746. Cæsar in Urbe sua deus est: quem Marte togâque Præcipuum non bella magis finita triumphis

200 Resque domi gestæ properataque gloria rerum In sidus vertêre novum stellamque comantem, Quàm sua progenies : neque enim de Cæsaris actis Ullum majus opus, quàm quòd pater exstitit hujus. Scilicet æquoreos plus est domuisse Britannos, 205 Perque papyriferi septemflua flumina Nili Victrices egisse rates, Numidasque rebelles, Cinyphiumque Jubam Mithridateïsque tumentem Nominibus Pontum populo adjecisse Quirini, Et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, 210 Quàm tantum genuisse virum, quo præside rerum Humano generi, superi, cavistis abundè. Ne foret hic igitur mortali semine cretus, Ille deus faciendus erat. Quod ut aurea vidit Æneæ genitrix, vidit quòque triste parari

215 Pontifici letum, et conjurata arma moveri ; Palluit, et cunctis, ut cuique erat obvia, divis, Adspice,' dicebat, 'quantâ mihi mole parentur Insidiæ, quantâque caput cum fraude petatur, Quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.

220 Solane semper ero justis exercita curis, Quam modò Tydidæ Calydonia vulneret hasta, Nunc malè defensæ confundant menia Trojæ; Quæ videam natum longis erroribus actum Jactarique freto, sedesque intrare silentûin,

225 Bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur,

Cum Junone magis ? Quid nunc antiqua recordor
Damna mei generis ? timor hic meminisse priorum
Non sinit: in me acui sceleratos cernitis enses ;
Quos prohibete, precor, facinusque repellite, neve 230
Cæde sacerdotis flammas exstinguite Vestæ.'

Talia nequicquam toto Venus anxia cælo
Verba jacit, superosque movet ; qui rumpere quanquam
Ferrea non possunt veterum decreta sororum,
Signa tamen luctûs dant haud incerta futuri.

235 Arma ferunt inter nigras crepitantia nubes Terribilesque tubas auditaque cornua celo Præmonuisse nefas; solis quoque tristis imago Lurida sollicitis præbebat lumina terris. Sæpe faces visæ mediis ardere sub astris,

240
Sæpe inter nimbos guttæ cecidere cruentæ;
Cærulus et vultum ferrugine Lucifer atra
Sparsus erat, sparsi Lunares sanguine currus.
Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo,
Mille locis lacrymavit ebur, cantusque feruntur 245
Auditi sanctis et verba minantia lucis.
Victima nulla litat, magnosque instare tumultus
Fibra monet, cæsumque caput reperitur in extis.
Inque foro, circumque domos et templa deorum
Nocturnos ululâsse canes, umbrasque silentûm 250
Erravisse ferunt, motamque tremoribus urbem.
Non tamen insidias venturaque vincere fata
Præmonitus potuêre deûm, strictique feruntur
In templum gladii: neque enim locus ullus in Urbe
Ad facinus diramque placet nisi Curia cædem. 255

Tum verò Cytherea manu percussit utrâque
Pectus, et ætheriâ molitur condere nube,
Quâ priùs infesto Paris est ereptus Atridæ,

260

265

270

Et Diomedeos Æneas fugerat enses.
Talibus hanc genitor: 'Sola insuperabile fatum,
Nata, movere paras ? intreş licet ipsa sororum
Tecta trium : cernes illic molimine vasto
Ex ære et solido rerum tabularia ferro,
Quæ neque concursum cæli neque fulminis iram
Nec metuunt ullas tuta atque æterna ruinas.
Invenies illic incisa adamante perenni
Fata tui generis: legi ipse, animoque notavi,
Et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.
Hic sua complevit, pro quo, Cytherea, laboras,
Tempora perfectis, quos terræ debuit, annis.
Ut deus accedat cælo, templisque colatur,
Tu facies natusque suus, qui nominis heres,
Impositum feret unus onus, cæsique parentis
Nos in bella suos fortissimus ultor habebit.
Illius auspiciis obsessæ menia pacem
Victa petent Mutinæ ; Pharsalia sentiet illum,
Emathiique iterum madefient cæde Philippi ;
Et magnum Siculis nomen superabitur undis ;
Romanique ducis conjux Ægyptia, tædæ
Non bene fisa, cadet, frustràque erit illa minata,
Servitura suo Capitolia nostra Canopo.
Quid tibi Barbariem, gentesque ab utroque jacentes
Oceano numerem ? Quodcumque habitabile tellus
Sustinet, hujus erit ; pontus quòque serviet illi.
Pace datâ terris, animum ad civilia vertet
Jura suum, legesque feret justissimus auctor;
Exemploque suo mores reget, inque futuri
Temporis ætatem venturorumque nepotum
Prospiciens, prolem sanctâ de conjuge natam

275

280

285

Ferre simul nomenque suum curasque jubebit; 290
Nec, nisi cùm senior Pylios æquaverit annos,
Ætherias sedes cognataque sidera tanget.
Hanc animam interea cæso de corpore raptam
Fac jubar, ut semper Capitolia nostra Forumque
Divus ab excelsâ prospectet Julius æde.'

295
Vix ea fatus erat, mediâ cùm sede Senatûs
Constitit alma Venus, nulli cernenda, suique
Cæsaris eripuit membris, nec in aëra solvi
Passa recentem animam cælestibus intulit astris.
Dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit, 300
Emisitque sinu. Lunâ volat altiùs illa,
Flammiferumque trahens spatioso limite crinem
Stella micat, natique videns benefacta fatetur
Esse suis majora, et vinci gaudet ab illo.
Hic sua præferri quamquam vetat acta paternis, 305
Libera fama tamen nullisque obnoxia jussis,
Invitum præfert, unâque in parte repugnat.
Sic magnis cedit titulis Agamemnonis Atreus,
Ægea sic Theseus, sic Pelea vincit Achilles,
Denique, ut exemplis ipsos æquantibus utar,

310 Sic et Saturnus minor est Jove. Jupiter arces Temperat ætherias, et mundi regna triformis; Terra sub Augusto est : pater est et rector uterque.

Dî, precor, Æneæ comites, quibus ensis et ignis Cesserunt, dîque Indigetes, genitorque Quirine 315 Urbis, et invicti genitor Gradive Quirini, Vestaque Cæsareos inter sacrata Penates, Et cum Cæsareâ tu, Phæbe domestice, Vestâ, Quique tenes altas Tarpeias, Jupiter, arces, Quosque alios vati fas appellare piumque est,

320

« ZurückWeiter »