Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

20

Quid deus, unde nives, quæ fulminis esset origo, 10
Jupiter an venti discussâ nube tonarent;
Quid quateret terras, quâ sidera lege mearent,
Et quodcunque latet. Primusque animalia mensis
Arguit imponi, primus quoque talibus ora
Docta quidem solvit, sed non et credita, verbis : 15
Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis
Corpora : sunt fruges, sunt deducentia ramos
Pondere poma suo, tumidæque in vitibus uvæ;
Sunt herbæ dulces, sunt, quæ mitescere flammâ
Mollirique queant ; nec vobis lacteus humor
Eripitur, nec mella thymi redolentia flore.
Prodiga divitias alimentaque mitia tellus
Suggerit, atque epulas sine cæde et sanguine præbet.
Carne feræ sedant jejunia, nec tamen omnes':
Quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt. 25
At quibus ingenium est immansuetumque ferumque,
Armeniæque tigres iracundique leones
Cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.
Heu quantum scelus est, in viscera viscera condi,
Congestoque avidum pinguescere corpore corpus,

30
Alteriusque animantem animantis vivere leto!
Scilicet in tantis opibus, quas optima matrum
Terra creat, nil te nisi tristia mandere sævo
Vulnera dente juvat, ritusque referre Cyclopum ;
Nec, nisi perdideris alium, placare voracis

35 Et malè morati poteris jejunia ventris ?

At vetus illa ætas, cui fecimus Aurea nomen,
Fetibus arboreis et, quias humus educat, herbis
Fortunata fuit, nec polluit ora cruore.
Tunc et aves tutæ movêre per aëra pennas,

40 Et lepus impavidus mediis erravit in arvis,

45

50

55

Nec sua credulitas piscem suspenderat hamo,
Cuncta sine insidiis, nullamque timentia fraudem,
Plenaque pacis erant. Postquam non utilis auctor
Victibus invidit, (quisquis fuit ille) deorum,
Corporeasque dapes avidam demersit in alvum ;
Fecit iter sceleri, primòque e cæde ferarum
Incaluisse putes maculatum sanguine ferrum :
Idque satis fuerat, nostrumque petentia letum
Corpora missa neci salvâ pietate fatemur:
Sed quàm danda neci, tam non epulanda fuerunt.
Longiùs inde nefas abiit, et prima putatur
Hostia sus meruisse mori, quia semina pando
Eruerit rostro, spemque interceperit anni;
Vite caper morsâ Bacchi mactandus ad aras
Ducitur ultoris : nocuit sua culpa duobus;
Quid meruistis, oves, placidum pecus inque tuendos
Natum homines, pleno quæ fertis in ubere nectar,
Mollia quæ nobis vestras velamina lanas
Præbetis, vitâque magis quàm morte juvatis ?
Quid meruêre boves, animal sine fraude dolisque,
Innocuum, simplex, natum tolerare labores ?
Immemor est demum nec frugum munere dignus,
Qui potuit, curvi dempto modò pondere aratri,
Ruricolam mactare suum, qui trita labore
Illa, quibus toties durum renovaverat arvum,
Tot dederat messes, percussit colla securi.

Nec satis est, quòd tale nefas committitur : ipsos
Inscripsêre deos sceleri, numenque supernum
Cæde laboriferi credunt gaudere juvenci.
Victima labe carens et præstantissima formâ,
(Nam placuisse nocet) vittis præsignis et auro,
Sistitur ante aras, auditque ignara precantem,

60

65

70

Imponique suæ videt inter cornua fronti,
Quas coluit, fruges ; percussaque sanguine cultros 75
Inficit in liquidâ prævisos forsitan undâ.
Protinus ereptas viventi corpore fibras
Inspiciunt, mentesque deûm scrutantur in illis.
Unde fames homini vetitorum tanta ciborum ?
Audetis vesci, genus o mortale ? quod, oro,

80
Ne facite, et monitis animos advertite nostris ;
Cùmque boum dabitis cæsorum membra palato,
Mandere vos vestros scite et sentite colonos.

Et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem Ritè deum, Delphosque meos ipsumque recludam 85 Æthera, et augustæ reserabo oracula mentis. Magna, nec ingeniis evestigata priorum, Quæque diu latuêre, canam. Juvat ire per alta Astra, juvat, terris et inerti sede relicta, Nube vehi, validique humeris insistere Atlantis, 90 Palantesque homines passim ac rationis egentes Despectare procul, trepidosque obitumque timentes Sic exhortari, seriemque evolvere fati : O genus attonitum gelidæ formidine mortis, Quid Styga, quid tenebras et nomina vana timetis, 95 Materiem vatum, falsique pericula mundi ? Corpora sive rogus flammâ seu tabe vetustas Abstulerit, mala posse pati non ulla putetis: Morte carent animæ, semperque, priore relictâ Sede, novis domibus vivunt, habitantque receptæ. 100 Ipse ego, nam memini, Trojani tempore belli Panthoïdes Euphorbus eram, cui pectore quondam Hæsit in adverso gravis hasta minoris Atridæ. Cognovi clypeum, lævæ gestamina nostræ, Nuper Abanteïs templo Junonis in Argis.

105

Omnia mutantur, nihil interit. Errat, et illinc
Huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus
Spiritus, èque feris humana in corpora transit,
Inque feras noster, nec tempore deperit ullo.
Utque novis facilis signatur cera figuris,

110
Nec manet, ut fuerat, nec formas servat easdem,
Sed tamen ipsa eadem est : animam sic semper eandem
Esse, sed in varias doceo migrare figuras.
Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris,
Parcite, vaticinor, cognatas cæde nefanda

115 Exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur.

Et, quoniam magno feror æquore, plenaque ventis Vela dedi: nihil est toto quod perstet in orbe, Cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago. Ipsa quòque assiduo labuntur tempora motu,

120 Non secùs ac flumen : neque enim consistere flumen, Nec levis hora potest ; sed, ut unda impellitur undå, Urgeturque eadem veniens, urgetque priorem, Tempora sic fugiunt pariter, pariterque sequuntur, Et nova sunt semper; nam quod fuit antè, relictum est, 125 Fitque, quod haud fuerat, momentaque cuncta novantur. Cernis et emersas in lucem tendere noctes, Et jubar hoc nitidum nigræ succedere nocti. Nec color est idem cælo, cùm lassa quiete Cuncta jacent mediâ, cùmque albo Lucifer exit 130 Clarus equo, rursumque alius, cùm prævia luci Tradendum Phæbo Pallantias inficit orbem. Ipse dei clypeus, terrâ cùm tollitur imâ, Manè rubet, terrâque, rubet, cùm conditur imâ, Candidus in summo est : melior natura quod illic 135 Ætheris est, terræque procul contagia fugit.

Nec par aut eadem nocturnæ forma Dianæ
Esse potest unquam, semperque hodierna sequente,
Si crescit, minor est, major, si contrahit orbem.
Quid ? non in species succedere quatuor annum

140
Adspicis, ætatis peragentem imitamina nostræ ?
Nam tener et lactens, puerique simillimus ævo
Vere novo est. Tunc herba recens et roboris expers
Turget, et insolida est, et spe delectat agrestes.
Omnia tunc florent, florumque coloribus almus 145
Ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est.
Transit in Æstatem post Ver robustior Annus,
Fitque valens juvenis: neque enim robustior ætas
Ulla nec uberior, nec quæ magis ardeat, ulla est.
Excipit Autumnus, posito fervore juventæ

150 Maturus mitisque, inter juvenemque senemque Temperie medius, sparsus quòque tempora canis. Inde senilis Hiems tremulo venit horrida passu, Aut spoliata suos aut, quos habet, alba capillos. Nostra quòque ipsorum semper requieque sine ullâ 155 Corpora vertuntur, nec, quod fuimusve sumusve, Cras erimus. Jacuit primò sine viribus infans; Mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum, Paulatimque tremens et nondum poplite firmo Constitit, adjutis aliquo conamine nervis.

160 Inde valens veloxque fuit, spatiumque juventæ Transit, et, emensis medii quòque temporis annis, Labitur occiduæ per iter declive senectæ. Subruit hæc ævi, demoliturque prioris Robora; fletque Milon senior, cùm spectat inanes 165 Illos, qui fuerant solidorum mole tororum Herculeïs similes, fluidos pendere lacertos. Flet quòque, ut in speculo rugas aspexit aniles,

« ZurückWeiter »