Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quæ deceant urbem, nomen quòque mansit in illa
Urbis, et ipsa suis deplangitur Ardea pennis.

APOTHEOSIS OF ENEAS.

70

Jamque deos omnes ipsamque Æneïa virtus Junonem veteres finire coëgerat iras; Cùm, bene fundatis opibus crescentis Tüli, Tempestivus erat cælo Cytheresus heros, Ambieratque Venus superos, colloque parentis Circumfusa sui, Nunquam mihi,' dixerat, 'ullo 75 Tempore dure pater, nunc sis mitissimus opto, Æneæque meo, qui te de sanguine nostro Fecit avum, quamvis parvum des, optime, numen, Dummodo des aliquod : satis est inamabile regnum Adspexisse semel, Stygios semel îsse per amnes.' 80 Assensêre dei, nec conjux regia vultus Immotos tenuit, placatoque annuit ore. Tum pater, 'Estis,' ait, cælesti munere digni, Quæque petis, pro quoque petis : cape, nata, quod optas.'

Fatus erat. Gaudet, gratesque agit illa parenti, 85 Perque leves auras junctis invecta columbis Litus adit Laurens, ubi tectus arundine serpit In freta flumineis vicina Numicius undis. Hunc jubet Æneæ, quæcunque obnoxia morti, Abluere, et tacito deferre sub æquora cursu.

90 Corniger exsequitur Veneris mandata, suisque, Quicquid in Æneâ fuerat mortale, repurgat, Et respergit aquis ; pars optima restitit illi. Lustratum genitrix divino corpus odore Unxit, et ambrosiâ cum dulci nectare mixtâ

95

Contigit os, fecitque deum ; quem turba Quirini
Nuncupat Indigetem, temploque arisque recepit.

THE ALBAN KINGS.

Inde sub Ascanii ditione binominis Alba Resque Latina fuit. Succedit Silvius illi; Quo satus antiquo tenuit repetita Latinus

100
Nomina cum sceptro. Clarum subit Alba Latinum.
Epitos ex illo est, post hunc Capetusque Capysque,
Sed Capys antè fuit. Regnum Tiberinus ab illis
Cepit, et in Tusci demersus fluminis undis
Nomina fecit aquæ. De quo Remulusque feroxque 105
Acrota sunt geniti. Remulus maturior annis
Fulmineo periit, imitator fulminis, ictu.
Fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti
Tradit Aventino, qui, quo regnârat, eodem
Monte jacet positus, tribuitque vocabula monti. 110

Jamque Palatinæ summanı Proca gentis habebat.
Rege sub hoc Pomona fuit, quâ nulla Latinas
Inter Hamadryadas coluit sollertiùs hortos,
Nec fuit arborei studiosior altera fetûs ;
Unde tenet nomen.
Non silvas illa nec amnes ;

115
Rus amat et ramos felicia poma ferentes.
Nec jaculo gravis est, sed aduncâ dextera falce,
Quâ modò luxuriem premit et spatiantia passim
Brachia compescit, fissâ modò cortice virgam
Inserit, et succos alieno præstat alumno.

120 Nec sentire sitim patitur, bibulæque recurvas Radicis fibras labentibus irrigat undis. Proximus Ausonias injusti miles Amuli Rexit opes; Numitorque senex amissa nepotum

125

130

135

140

Munere regna capit, festisque Palilibus urbis
Mônia conduntur. Tatiusque patresque Sabini
Bella gerunt ; arcisque viâ Tarpeia reclusâ
Dignâ animam ponâ congestis exuit armis.
Inde sati Curibus tacitorum more luporum
Ore premunt voces, et corpora victa sopore
Invadunt, portasque petunt, quas objice firmo
Clauserat Iliades. Unam tamen ipsa reclusit,
Nec strepitum verso Saturnia cardine fecit.
Sola Venus portæ cecidisse repagula sensit,
Et clausura fuit, nisi quòd rescindere nunquam
Dis licet acta deûm. Jano loca juncta tenebant
Naïdes Ausoniæ gelido rorantia fonte.
Has rogat auxilium, nec nymphæ justa petentem
Sustinuêre deam, venasque et flumina fontis
Elicuêre sui. Nondum tamen invia Jani
Ora patentis erant, neque iter præcluserat unda :
Lurida supponunt fecundo sulfura fonti,
Incenduntque cavas fumante bitumine venas.
Viribus his aliisque vapor penetravit ad ima
Fontis; et Alpino modò quæ certare rigori
Audebatis aquæ, non ceditis ignibus ipsis.
Flammiferâ gemini fumant adspergine postes,
Portaque nequicquam rigidis permissa Sabinis
Fonte fuit præstructa novo, dum Martius arma
Indueret miles. Quæ postquam Romulus ultro
Obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis
Corporibus, strata estque suis, generique cruorem
Sanguine cum soceri permiscuit impius ensis;
Pace tamen sisti bellum, nec in ultima ferro
Decertare placet, Tatiumque accedere regno.

Occiderat Tatius, populisque æquata duobus.

145

150

155

160

165

170

Romule, jura dabas ; positâ cùm casside Mavors
Talibus affatur divûmque hominumque parentem :
Tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno
Res Romana valet, et præside pendet ab uno,
Præmia jam promissa mihi dignoque nepoti
Solvere, et ablatum terris imponere cælo.
Tu mihi concilio quondam præsente deorum,
(Nam memoro, memorique animo pia verba notavi)
“Unus erit, quem tu tolles in cærula cæli,"
Dixisti: rata sit verborum summa tuorum.'

Annuit omnipotens, et nubibus aëra cæcis
Occuluit, tonitruque et fulgure terruit orbem.
Quæ sibi promissæ sensit data signa rapinæ,
Innixusque hastæ pressos temone cruento
Impavidus conscendit equos Gradivus, et ictu
Verberis increpuit, pronumque per aëra lapsus
Constitit in summo nemorosi colle Palatî,
Reddentemque suo jam regia jura Quiriti
Abstulit Iliaden. Corpus mortale per auras
Dilapsum tenues, ut latâ plumbea fundâ
Missa solet medio glans intabescere cælo.
Pulchra subit facies, et pulvinaribus altis
Dignior, et qualis trabeati forma Quirini.

Flebat ut amissum conjux, cùm regia Juno
Irin ad Hersiliam descendere limite curvo
. Imperat, et vacuæ sua sic mandata referre :

O et de Latiâ, o et de gente Sabina
Præcipuum, matrona, decus, dignissima tanti
Antè fuisse viri conjux, nunc esse Quirini,
Siste tuos fletus, et, si tibi cura videndi
Conjugis est, duce me lucum pete, colle Quirino
Qui viret, et templum Romani regis obumbrat.'

175

180

185

Paret, et, in terram pictos delapsa per arcus,
Hersiliam jussis compellat vocibus Iris.

190
Illa verecundo vix tollens lumina vultu,
O dea, (namque mihi, nec quæ sis dicere promptum est,
Et liquet esse deam) duc, o duc, inquit, 'et offer
Conjugis ora mihi: quæ si modò posse videre
Fata semel dederint, cælum accepisse fatebor.' 195

Nec mora, Romuleos cum virgine Thaumantea
Ingreditur colles : ubi sidus ab æthere lapsum
Decidit in terras, a cujus lumine flagrans
Hersiliæ crinis cum sidere cessit in auras.
Hanc manibus notis Romanæ conditor urbis

200 Excipit, et priscum pariter cum corpore nomen Mutat, Horamque vocat; quæ nunc dea juncta Quirino est.

BOOK XV.

DOCTRINES OF PYTHAGORAS.

V. 60.

Vir fuit hic, ortu Samius; sed fugerat unà
Et Samon et dominos, odioque tyrannidis exsul
Sponte erat. Isque, licèt cæli regione remotus,
Mente deos adiit, et, quæ natura negabat
Visibus humanis, oculis ea pectoris hausit.
Cùmque animo et vigili perspexerat omnia curâ ;
In medium discenda dabat, cætusque silentûm,
Dictaque mirantûm magni primordia mundi
Et rerum causas, et quid natura, docebat,

5

« ZurückWeiter »