Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ulcisci statuit, pœnæque in imagine tota est.

Utque furit catulo lactente orbata leæna,

Signaque nacta pedum, sequitur, quem non videt, hostem ;

Sic Hecuba, postquam cum luctu miscuit iram,

546

Non oblita animorum, annorum oblita suorum,
Vadit ad artificem diræ Polymestora cædis,
Colloquiumque petit: nam se monstrare relictum
Velle latens illi, quod nato redderet, aurum.
Credidit Odrysius, prædæque assuetus amore,
In secreta venit; tum blando callidus ore,
'Tolle moras, Hecuba,' dixit, 'da munera nato.
Omne fore illius, quod das, quod et antè dedisti,
Per superos juro.' Spectat truculenta loquentem
Falsaque jurantem, tumidâque exæstuat irâ,
Atque ita correptum captivarum agmine matrum
Involat, et digitos in perfida lumina condit,
Expilatque genas oculis, (facit ira valentem)
Immergitque manus fœdataque sanguine sonti
Non lumen, neque enim superest, loca luminis haurit.
Clade sui Thracum gens irritata tyranni

550

555

560

Troada telorum lapidumque incessere jactu

Cœpit. At hæc missum rauco cum murmure saxum
Morsibus insequitur, rictuque in verba parato

565

Latravit, conata loqui. Locus exstat, et ex re

Nomen habet; veterumque diu memor illa malorum

Tum quòque Sithonios ululavit mosta per agros.
Illius Troasque suos hostesque Pelasgos,

Illius fortuna deos quòque moverat omnes,

570

Sic omnes, ut et ipsa Jovis conjuxque sororque
Eventus Hecubam meruisse negaverit illos.

THE ASHES OF MEMNON CHANGED INTO BIRDS.

v. 576.

Non vacat Auroræ, quamquam îsdem faverat armis,
Cladibus et casu Trojæque Hecubæque moveri ;
Cura deam propior luctusque domesticus angit
Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis
Vidit Achilleâ pereuntem cuspide mater;
Vidit; et ille color, quo matutina rubescunt
Tempora, palluerat, latuitque in nubibus æther.
At non impositos supremis ignibus artus
Sustinuit spectare parens: sed crine soluto,
Sicut erat, magni genibus procumbere non est
Dedignata Jovis, lacrymisque has addere voces:
'Omnibus inferior, quas sustinet aureus æther,
(Nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem)
Diva tamen venio, non ut delubra diesque
Des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras.

Si tamen adspicias, quantùm tibi femina præstem,
Tum cùm luce novâ noctis confinia servo;

575

580

585

Præmia danda putes. Sed non ea cura, neque hic est 590
Nunc status Aurora, meritos ut poscat honores;

Memnonis orba mei venio, qui fortia frustrà
Pro patruo tulit arma suo, primisque sub annis
Occidit a forti (sic vos voluistis) Achille.

Da, precor, huic aliquem, solatia mortis, honorem,
Summe deûm rector, maternaque vulnera leni.'
Jupiter annuerat; cùm Memnonis arduus alto
Corruit igne rogus, nigrique volumina fumi

595

Infecêre diem, veluti cùm flumina natas

Exhalant nebulas, nec sol admittitur infrà :

600

Atra favilla volat, glomerataque corpus in unum
Densatur, faciemque capit, sumitque calorem
Atque animam ex igni. Levitas sua præbuit alas ;
Et primò similis volucri, mox vera volucris
Insonuit pennis; pariter sonuêre sorores
Innumeræ, quibus est eadem natalis origo.
Terque rogum lustrant, et consonus exit in auras
Ter clangor, quarto seducunt castra volatu.
Tum duo diversâ populi de parte feroces

605

Bella gerunt, rostrisque et aduncis unguibus iras

610

Exercent, alasque adversaque pectora lassant,
Inferiæque cadunt cineri cognata sepulto
Corpora, seque viro forti meminêre creatas.

Præpetibus subitis nomen facit auctor; ab illo
Memnonides dictæ. Cùm sol duodena peregit
Signa, parentali morituræ more rebellant.
Ergo aliis latrâsse Dymantida flebile visum;
Luctibus est Aurora suis intenta, piasque
Nunc quoque dat lacrymas, et toto rorat in orbe.

BOOK XIV.

SETTLEMENT OF ENEAS IN ITALY.

v. 445.

Solvitur herboso religatus ab aggere funis,
Et procul insidias infamatæque relinquunt
Tecta deæ, lucosque petunt, ubi nubilus umbrâ
In mare cum flavâ prorumpit Tibris arenâ,

615

Faunigenæque domo potitur natâque Latini,

Non sine Marte tamen. Bellum cum gente feroci
Suscipitur, pactâque furit pro conjuge Turnus.
Concurrit Latio Tyrrhenia tota, diuque
Ardua sollicitis victoria quæritur armis.
Auget uterque suas externo robore vires,
Et multi Rutulos, multi Trojana tuentur
Castra. Neque Æneas Evandri ad mœnia frustrà,
At Venulus frustra profugi Diomedis ad urbem
Venerat. Ille quidem sub Iapyge maxima Dauno
Moenia condiderat, dotaliaque arva tenebat.
Sed Venulus Turni postquam mandata peregit,
Auxiliumque petit; vires Etolius heros
Excusat; nec se aut soceri committere pugnæ
Velle sui populos, aut, quos e gente suorum
Armet, habere ullos. Rutuli sine viribus illis
Bella infausta gerunt, multumque ab utrâque cruoris
Parte datur. Fert, ecce, avidas in pinea Turnus
Texta faces, ignesque timent, quibus unda pepercit.
Jamque picem et ceras alimentaque cetera flammæ
Mulciber urebat, perque altum ad carbasa malum
Ibat, et incurvæ fumabant transtra carinæ ;
Cùm, memor has pinus Idæo vertice cæsas,
Sancta deûm genitrix tinnitibus æthera pulsi
Æris et inflati complevit murmure buxi,
Perque leves domitis invecta leonibus auras,
'Irrita sacrilegâ jactas incendia dextrâ,

[ocr errors]

Turne,' ait; eripiam, nec, me patiente, cremabit
Ignis edax nemorum partes et membra meorum.'
Intonuit dicente deâ, tonitrumque secuti

Cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi ;
Aëraque et tumidum subitis concursibus æquor

5

10

15

20

25

30

35

Astræi turbant, et eunt in prælia, fratres.

E quibus alma parens unius viribus usa

Stuppea prærupit Phrygiæ retinacula classis,

Fertque rates pronas, medioque sub æquore mergit.
Robore mollito, lignoque in corpora verso,

40

[blocks in formation]

Cærulus, ut fuerat, color est. Quasque antè timebant, Illas virgineis exercent lusibus undas

Naïdes æquoreæ, durisque in montibus ortæ

50

55

Molle fretum celebrant, nec eas sua tangit origo.
Non tamen oblitæ, quàm multa pericula sævo
Pertulerint pelago, jactatis sæpe carinis
Supposuêre manus, nisi si qua vehebat Achivos:
Cladis adhuc Phrygiæ memores, odêre Pelasgos.
Spes erat, in nymphas animatâ classe marinas,
Posse metu monstri Rutulum desistere bello.
Perstat; habetque deos pars utraque, quodque deorum est
Instar, habent animos. Nec jam dotalia regna,
Nec sceptrum soceri, nec te, Lavinia virgo,
Sed vicisse petunt, deponendique pudore

Bella gerunt. Tandemque Venus victricia nati
Arma videt, Turnusque cadit, cadit Ardea Turno
Sospite dicta potens. Quam postquam barbarus ignis
Abstulit, et tepidâ latuerunt tecta favillâ,
Congerie e mediâ tum primùm cognita præpes
Subvolat, et cineres plausis everberat alis.

Et sonus et macies et pallor et omnia, captam

60

65

« ZurückWeiter »