Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

6

Ulcisci statuit, pænæque in imagine tota est.
Utque furit catulo lactente orbata leæna,
Signaque nacta pedum, sequitur, quem non videt, hostem;
Sic Hecuba, postquam cum luctu miscuit iram, 546
Non oblita animorum, annorum oblita suorum,
Vadit ad artificem diræ Polymestora cædis,
Colloquiumque petit : nam se monstrare relictum
Velle latens illi, quod nato redderet, aurum.

550
Credidit Odrysius, prædæque assuetus amore,
In secreta venit; tum blando callidus ore,
"Tolle moras, Hecuba,' dixit, da munera nato.
Omne fore illius, quod das, quod et antè dedisti,
Per superos juro.' Spectat truculenta loquentem 555
Falsaque jurantem, tumidâque exæstuat irâ,
Atque ita correptum captivarum agmine matrum
Involat, et digitos in perfida lumina condit,
Expilatque genas oculis, (facit ira valentem)
Immergitque manus fædataque sanguine sonti 560
Non lumen, neque enim superest, loca luminis haurit.

Clade sui Thracum gens irritata tyranni
Troada telorum lapidumque incessere jactu
Cæpit. At hæc missum rauco cum murmure saxum
Morsibus insequitur, rictuque in verba parato

565
Latravit, conata loqui. Locus exstat, et ex re
Nomen habet ; veterumque diu memor illa malorum
Tum quoque Sithonios ululavit mæsta per agros.
Illius Troasque suos hostesque Pelasgos,
Illius fortuna deos quoque moverat omnes,

570 Sic omnes, ut et ipsa Jovis conjuxque sororque Eventus Hecubam meruisse negaverit illos.

THE ASHES OF MEMNON CHANGED INTO BIRDS.

V. 576. Non vacat Auroræ, quamquam îsdem faverat armis, Cladibus et casu Trojæque Hecubæque moveri ; Cura deam propior luctusque domesticus angit 575 Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis Vidit Achilleâ pereuntem cuspide mater; Vidit ; et ille color, quo matutina rubescunt Tempora, palluerat, latuitque in nubibus æther. At non impositos supremis ignibus artus

580 Sustinuit spectare parens: sed crine soluto, Sicut erat, magni genibus procumbere non est Dedignata Jovis, lacrymisque has addere voces :

Omnibus inferior, quas sustinet aureus æther, (Nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem) 585 Diva tamen venio, non ut delubra diesque Des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras. Si tamen adspicias, quantùm tibi femina præstem, Tum cùm luce novâ noctis confinia servo; Præmia danda putes. Sed non ea cura, neque hic est 590 Nunc status Auroræ, meritos ut poscat honores; Memnonis orba mei venio, qui fortia frustrà Pro patruo tulit arma suo, primisque sub annis Occidit a forti (sic vos voluistis) Achille. Da, precor, huic aliquem, solatia mortis, honorem, 595 Summe deûm rector, maternaque vulnera leni.'

Jupiter annuerat; cùm Memnonis arduus alto Corruit igne rogus, nigrique volumina fumi Infecêre diem, veluti cùm flumina natas Exhalant nebulas, nec sol admittitur infrà:

600

605

Atra favilla volat, glomerataque corpus in unum
Densatur, faciemque capit, sumitque calorem
Atque animam ex igni. Levitas sua præbuit alas;
Et primò similis volucri, mox vera volucris
Insonuit pennis; pariter sonuêre sorores
Innumeræ, quibus est eadem natalis origo.
Terque rogum lustrant, et consonus exit in auras
Ter clangor, quarto seducunt castra volatu.
Tum duo diversâ populi de parte feroces
Bella gerunt, rostrisque et aduncis unguibus iras
Exercent, alasque adversaque pectora lassant,
Inferiæque cadunt cineri cognata sepulto
Corpora, seque viro forti meminêre creatas.

Præpetibus súbitis nomen facit auctor; ab illo
Memnonides dictæ. Cùm sol duodena peregit
Signa, parentali morituræ more rebellant.
Ergo aliis latrâsse Dymantida flebile visum ;
Luctibus est Aurora suis intenta, piasque
Nunc quòque dat lacrymas, et toto rorat in orbe.

610

615

BOOK XIV.

SETTLEMENT OF ENEAS IN ITALY.

V. 445.

Solvitur herboso religatus ab aggere funis,
Et procul insidias infamatæque relinquunt
Tecta deæ, lucosque petunt, ubi nubilus umbra
In mare cum flava prorumpit Tibris arena,

5

10

15

20

Faunigenæque domo potitur natâque Latini,
Non sine Marte tamen. Bellum cum gente feroci
Suscipitur, pactâque furit pro conjuge Turnus.

Concurrit Latio Tyrrhenia tota, diuque
Ardua sollicitis victoria quæritur armis.
Auget uterque suas externo robore vires,
Et multi Rutulos, multi Trojana tuentur
Castra. Neque Æneas Evandri ad meenia frustrà,
At Venulus frustra profugi Diomedis ad urbem
Venerat. Ille quidem sub lapyge maxima Dauno
Menia condiderat, dotaliaque arva tenebat.
Sed Venulus Turni postquam mandata peregit,
Auxiliumque petit; vires Ætolius heros
Excusat ; nec se aut soceri committere pugnæ
Velle sui populos, aut, quos e gente suorum
Armet, habere ullos. Rutuli sine viribus illis
Bella infausta gerunt, multumque ab utrâque cruoris
Parte datur. Fert, ecce, avidas in pinea Turnus
Texta faces, ignesque timent, quibus unda pepercit.

Jamque picem et ceras alimentaque cetera flammæ
Mulciber urebat, perque altum ad carbasa malum
Ibat, et incurvæ fumabant transtra carinæ ;
Cùm, memor has pinus Idæo vertice cæsas,
Sancta deûm genitrix tinnitibus æthera pulsi
Æris et inflati complevit murmure buxi,
Perque leves domitis invecta leonibus auras,

Irrita sacrilegâ jactas incendia dextrâ,
Turne,' ait; eripiam, nec, me patiente, cremabit
Ignis edax nemorum partes et membra meorum.'
Intonuit dicente deâ, tonitrumque secuti
Cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi ;
Aëraque et tumidum subitis concursibus æquor

25

30

35

Astræi turbant, et eunt in proelia, fratres.
E quibus alma parens unius viribus usa
Stuppea prærupit Phrygiæ retinacula classis,
Fertque rates pronas, medioque sub æquore mergit. 40
Robore mollito, lignoque in corpora verso,
In capitum facies puppes mutantur aduncæ,
In digitos abeunt et crura natantia remi,
Quodque sinus fuerat, latus est, mediisque carina
Subdita navigiis spinæ mutatur in usum,

45
Lina comæ molles, antennæ brachia fiunt,
Cærulus, ut fuerat, color est. Quasque antè timebant,
Illas virgineis exercent lusibus undas
Naïdes æquoreæ, durisque in montibus ortæ
Molle fretum celebrant, nec eas sua tangit origo. 50
Non tamen oblitæ, quàm multa pericula sævo
Pertulerint pelago, jactatis sæpe carinis
Supposuere manus, nisi si qua vehebat Achivos:
Cladis adhuc Phrygiæ memores, odere Pelasgos.

Spes erat, in nymphas animatâ classe marinas, 55 Posse metu monstri Rutulum desistere bello. Perstat; habetque deos pars utraque, quodque deorum est Instar, habent animos. Nec jam dotalia regna, Nec sceptrum soceri, nec te, Lavinia virgo, Sed vicisse petunt, deponendique pudore

60 Bella gerunt. Tandemque Venus victricia nati Arma videt, Turnusque cadit, cadit Ardea Turno Sospite dicta potens. Quam postquam barbarus ignis Abstulit, et tepidâ latuerunt tecta favillâ, Congerie e mediâ tum primùm cognita præpes 65 Subvolat, et cineres plausis everberat alis. Et sonus et macies et pallor et omnia, captam

« ZurückWeiter »