Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nec valuêre manus infixum educere telum,
Expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus
Purpureum viridi genuit de cespite florem,
Qui priùs Ebalio fuerat de vulnere natus.
Litera communis mediis pueroque viroque
Inscripta est foliis, hæc nominis, illa querelæ.

395

THE GREEKS LEAVE TROY.

Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis
Et veterum terras infames cæde virorum
Vela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas.

400
Quæ postquam ad Graios, domino comitante, revexit,
Imposita estque fero tandem manus ultima bello:
Troja simul Priamusque cadunt; Priameïa conjux
Perdidit infelix hominis post omnia formam,
Externasque novo latratu terruit auras,

405 Longus in angustum quâ clauditur Hellespontus.

Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis, Exiguumque senis Priami Jovis ara cruorem Combiberat. Tractata comis antistita Phobi Non profecturas tendebat ad æthera palmas.

410 Dardanidas matres, patriorum signa deorum, Dum licet, amplexas succensaque templa tenentes, Invidiosa trahunt victores præmia Graii; Mittitur Astyanax illis de turribus, unde Pugnantem pro se proavitaque regna tuentem 415 Sæpe videre patrem, monstratum a matre, solebat. Jamque viam suadet Boreas, flatuqué secundo Carbasa mota sonant ; jubet uti navita ventis. • Troja, vale ; rapimur,' clamant, dantque oscula terræ Troades, et patriæ fumantia tecta relinquunt. 420

Ultima conscendit classem (miserabile visu)
In mediis Hecuba natorum inventa sepulcris.
Prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem
Dulichiæ traxêre manus; tamen unius hausit,
Inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos. 425
Hectoris in tumulo canum de vertice crinem,
Inferias inopes, crinem lacrymasque reliquit.

Est, ubi Troja fuit, Phrygiæ contraria tellus,
Bistoniis habitata viris. Polymestoris illic
Regia dives erat, cui te commisit alendum

430 Clàm, Polydore, pater, Phrygiisque removit ab armis. Consilium sapiens, sceleris nisi præmia magnas Adjecisset opes, animi irritamen avari. Ut cecidit Fortuna Phrygum, capit impius ensem Rex Thracum, juguloque sui defigit alumni,

435 Et, tanquam tolli cum corpore crimina possent, Exanimem e scopulo subjectas misit in undas.

SACRIFICE OF POLYXENA.

Litore Threïcio classem religârat Atrides, Dum mare pacatum, dum ventus amicior esset. Hic subitò, quantus, cùm viveret, esse solebat, 440 Exit humo latè ruptâ, similisque minanti Temporis illius vultum referebat Achilles, Quo ferus injusto petiit Agamemnona ferro. Immemoresque mei disceditis, inquit, Achivi, Obrutaque est mecum virtutis gratia nostræ ? 445 Ne facite ; utque meum non sit sine honore sepulcrum, Placet Achilleos mactata Polyxena manes.'

Dixit, et, immiti sociis parentibus umbræ, Rapta sinu matris, quam jam propè sola fovebat,

Fortis et infelix et plusquam femina virgo

450 Ducitur ad tumulum, diroque fit hostia busto. Quæ memor ipsa sui, postquam crudelibus aris Admota est, sensitque sibi fera sacra parari, Utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem Inque suo vidit figentem lumina vultu;

455 • Utere jamdudum generoso sanguine,' dixit : · Nulla mora est, aut tu jugulo vel pectore telum Conde meo :' jugulumque simul pectusque retexit. Scilicet aut ulli servire Polyxena ferrem, Aut per

tale sacrum numen placabitis ullum. 460 Mors tantùm vellem matrem mea fallere posset, Mater obest, minuitque necis mihi gaudia ; quamvis Non mea mors illi, verùm sua vita gemenda est. Vos modò, ne Stygios adeam non libera manes, Este procul, si justa peto, tactuque viriles

465 Virgineo removete manus : acceptior illi, Quisquis is est, quem cæde meâ placare paratis, Liber erit sanguis. Si quos tamen ultima nostri Verba movent oris ; Priami vos filia regis, Nunc captiva, rogat; genitrici corpus inemptum

470 Reddite, neve auro redimat jus triste sepulcri, Sed lacrymis; tunc, cùm poterat, redimebat et auro.'

Dixerat. At populus lacrymas, quas illa tenebat, Non tenet. Ipse etiam flens invitusque sacerdos Præbita conjecto rupit præcordia ferro.

475 Illa, super terram defecto poplite labens, Pertulit intrepidos ad fata novissima vultus.' Troades excipiunt, deploratosque recensent Priamidas, et quid dederit domus una cruoris ; Teque gemunt, virgo, teque, o modò regia conjux, 480 Regia dicta parens, Asiæ florentis imago;

Nunc etiam prædæ mala sors; quam victor Ulixes
Esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu
Ediderat. Dominum matri vix reperit Hector.
Quæ corpus complexa animæ tam fortis inane, 485
Quas toties patriæ dederat natisque viroque,
Huic quoque dat lacrymas; lacrymas in vulnera fundit,
Osculaque ore tegit, consuetaque pectora plangit,
Canitiemque suam concreto in sanguine verrens,
Plura quidem, sed et hæc laniato pectore dixit : 490
Nata tuæ (quid enim superest?) dolor ultime matris,
Nata, jaces, videoque tuum, mea vulnera, vulnus.
Et, ne perdiderim quenquam sine cæde meorum,
Tu quoque vulnus habes. At te, quia femina, rebar
A ferro tutam ; cecidisti et femina ferro,

495
Totque tuos idem fratres, te perdidit idem
Exitium Trojæ, nostrique orbator, Achilles.
At postquam cecidit Paridis Phobique sagittis ;
“Nunc certè,” dixi, "non est metuendus Achilles."
Nunc quòque mî metuendus erat. Cinis ipse sepulti 500
In genus hoc sævit; tumulo quòque sensimus hostem :
Æacidæ fecunda fui. Jacet Ilion ingens,
Eventuque gravi finita est publica clades ;
Sed finita tamen. Soli mihi Pergama restant,
In cursuque meus dolor est.

Modò maxima rerum,

505 Tot generis natisque potens nuribusque viroque, Nunc trahor exsul, inops, tumulis avulsa meorum, Penelopæ munus: quæ me data pensa trahentem, Matribus ostendens Ithacis, "Hæc Hectoris illa est Clara parens, hæc est,” dicet, “Priameĩa conjux.” 510 Postque tot amissos tu nunc, quæ sola levabas Maternos luctus, hostilia busta piâsti. Inferias hosti peperi. Quò ferrea resto,

515

520

Quidve moror ? quò me servas, annosa senectus ?
Quid, dî crudeles, nisi quò nova funera cernam,
Vivacem differtis anum? Quis posse putaret
Felicem Priamum post diruta Pergama dici?
Felix morte suâest, nec te, mea nata, peremptam
Adspicit, et vitam pariter regnumque reliquit.
At, puto, funeribus dotabere, regia virgo,
Condeturque tuum monumentis corpus avitis.
Non hæc est fortuna domûs. Tibi munera matris
Contingent fletus peregrinæque haustus arenæ.
Omnia perdidimus: superest, cur vivere tempus
In breve sustineam, proles gratissima matri,
Nunc solus, quondam minimus de stirpe virili,
Has datus Ismario regi Polydorus in oras.
Quid moror iuterea crudelia vulnera lymphis
Abluere et sparsos immiti sanguine vultus ?'

525

HECUBA CHANGED TO A DOG.

530

535

Dixit, et ad litus passu processit anili,
Albentes lacerata comas. Date, Troades, urnam,'
Dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas:
Adspicit ejectum Polydori in litore corpus,
Factaque Threïciis ingentia vulnera telis.
Troades exclamant; obmutuit illa dolore,
Et pariter vocem lacrymasque introrsus obortas
Devorat ipse dolor ; duroque simillima saxo
Torpet, et adversâ figit modò lumina terrâ ;
Interdum torvos extollit ad æthera vultus ;
Nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati,
Vulnera præcipuè ; seque armat et instruit irâ.
Quâ simul exarsit, tanquam regina maneret,

540

« ZurückWeiter »