Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Thersites, etiam per me haud impunè, protervus.
Erigor, et trepidos cives exhortor in hostem,
Amissamque meâ virtutem voce reposco.
Tempore ab hoc quodcunque potest fecisse videri
Fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.
Denique de Danaïs quis te laudatve petitve?
At sua Tydides mecum communicat acta,
Me probat, et socio semper confidit Ulixe.
Est aliquid, de tot Graiorum millibus unum
A Diomede legi. Nec me sors ire jubebat ;

235

240

Sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo

Ausum eadem, quæ nos, Phrygiâ de gente Dolona

Interimo non antè tamen, quàm cuncta coëgi

245

Prodere, et edidici, quid perfida Troja pararet.
Omnia cognôram, nec, quod specularer, habebam,
Et jam promissâ poteram cum laude reverti.
Haud contentus eo, petii tentoria Rhesi,
Inque suis ipsum castris comitesque peremi,
Atque ita captivo victor votisque potitus,
Ingredior curru lætos imitante triumphos.

250

Cujus equos pretium pro nocte poposcerat hostis,
Arma negate mihi, fueritque benignior Ajax.

Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro

255

Devastata meo? Cum multo sanguine fudi
Coranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque
Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytanimque,
Exitioque dedi cum Chersidamante Thoona,

Et Charopen, fatisque immitibus Ennomon actum,

260

Quique minùs celebres nostrâ sub mœnibus urbis
Procubuêre manu. Sunt et mihi vulnera, cives,
Ipso pulchra loco: nec vanis credite verbis,

Aspicite en!' (vestemque manu deduxit) et, 'Hæc sunt

265

Pectora semper,' ait, 'vestris exercita rebus.
At nihil impendit per tot Telamonius annos
Sanguinis in socios, et habet sine vulnere corpus.
Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasgâ
Arma tulisse refert contra Troasque Jovemque?
Confiteorque, tulit: neque enim bene facta malignè 270
Detrectare meum est; modò ne communia solus
Occupet, atque aliquem nobis quòque reddat honorem.
Repulit Actorides, sub imagine tutus Achillis,
Troas ab arsuris cum defensore carinis.

Ausum etiam Hectoreo solum concurrere Marti
Se putat, oblitus regisque ducumque meique,
Nonus in officio, et prælatus munere sortis.
Sed tamen eventus vestræ, fortissime, pugnæ
Quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo.
Me miserum, quanto cogor meminisse dolore
Temporis illius, quo Graiûm murus, Achilles,
Procubuit; nec me lacrymæ luctusque timorque
Tardârunt, quin corpus humo sublime referrem.

275

280

His humeris, his, inquam, humeris ego corpus Achillis
Et simul arma tuli: quæ nunc quoque ferre laboro. 285
Sunt mihi, quæ valeant in talia pondera, vires;

Est animus certè vestros sensurus honores.

Scilicet iccirco pro gnato cærula mater
Ambitiosa suo fuit, ut cœlestia dona,

Artis opus tantæ, rudis et sine pectore miles
Indueret! neque enim clypei cælamina novit,
Oceanum et terras cumque alto sidera cœlo,
Pleïadasque Hyadasque immunemque æquoris Arcton,
Diversasque urbes nitidumque Orionis ensem.
Postulat ut capiat, quæ non intelligit, arma.
Quid? quòd me, duri fugientem munera belli,

290

295

Arguit incepto serum accessisse labori,
Nec se magnanimo maledicere sentit Achilli ?
Si simulâsse vocat crimen, simulavimus ambo.
Si mora pro culpâ est, ego sum maturior illo.
Me pia detinuit conjux, pia mater Achillem:
Primaque sunt illis data tempora, cetera vobis.
Haud timeam, si jam nequeam defendere, crimen
Cum tanto commune viro.

Deprensus Ulixis

Ingenio tamen ille, at non Ajacis Ulixes.

Neve in me stolidæ convicia fundere linguæ
Admiremur eum, vobis quòque digna pudore
Objicit. An falso Palameden crimine turpe est
Accusâsse mihi, vobis damnâsse decorum ?
Sed neque Naupliades facinus defendere tantum
Tamque patens valuit, nec vos audîstis in illo
Crimina, vidistis, pretioque objecta patebant.

Nec Pœantiaden quòd habet Vulcania Lemnos,
Esse reus merui; factum defendite vestrum :
Consensistis enim; nec me suasisse negabo,
Ut se subtraheret bellique viæque labori,
Tentaretque feros requie lenire dolores.
Paruit, et vivit. Non hæc sententia tantùm
Fida, sed et felix; cùm sit satis esse fidelem.

300

305

310

315

Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt, 320
Ne mandate mihi; meliùs Telamonius ibit,
Eloquioque virum morbis irâque furentem
Molliet, aut aliquâ perducet callidus arte.
Antè retro Simoïs fluet, et sine frondibus Ide
Stabit, et auxilium promittet Achaïa Troja,
Quàm, cessante meo pro vestris pectore rebus,
Ajacis stolidi Danaïs sollertia prosit.
Sis licèt infestus sociis regique mihique,

325

Dure Philoctete, licèt exsecrere, meumque
Devoveas sine fine caput, cupiasque dolenti
Me tibi fortè dari, nostrumque haurire cruorem;
Te tamen aggrediar, mecumque reducere nitar.
Tamque tuis potiar (faveat Fortuna) sagittis,
Quàm sum Dardanio, quem cepi, vate potitus;
Quàm responsa deûm Trojanaque fata retexi;
Quàm rapui Phrygiæ signum penetrale Minervæ
Hostibus e mediis. Et se mihi comparat Ajax?
Nempe capi Trojam prohibebant fata sine illo.
Fortis ubi est Ajax, ubi sunt ingentia magni
Verba viri? Cur hic metuis? cur audet Ulixes
Ire per excubias, et se committere nocti,

Perque feros enses non tantùm mœnia Troum,
Verùm etiam summas arces intrare, suâque
Eripere æde deam, raptamque efferre per hostes?
Quæ nisi fecissem, frustrà Telamone creatus
Gestâsset lævâ taurorum tergora septem.
Illâ nocte mihi Troja victoria parta est,
Pergama tunc vici, cùm vinci posse coëgi.

330

335

340

345

Desine Tydiden vultuque et murmure nobis

Ostentare meum pars est sua laudis in illo.

350

Nec tu, cùm sociâ clypeum pro classe tenebas,
Solus eras tibi turba comes, mihi contigit unus.
Qui, nisi pugnacem sciret sapiente minorem
Esse, nec indomitæ deberi præmia dextræ,
Ipse quoque hæc peteret; peteret moderatior Ajax
Eurypylusque ferox claroque Andremone natus,
Nec minùs Idomeneus, patriâque creatus eâdem
Meriones; peteret majoris frater Atridæ.

355

Quippe manu fortes (nec sunt tibi Marte secundi)
Consiliis cessêre meis. Tibi dextera bello

360

Utilis; ingenium est, quod eget moderamine nostri.
Tu vires sine mente geris; mihi cura futuri.
Tu pugnare potes; pugnandi tempora mecum
Eligit Atrides. Tu tantùm corpore prodes;
Nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit
Remigis officium, quanto dux milite major,
Tanto ego te supero. Nec non in corpore nostro
Pectora sunt potiora manu; vigor omnis in illis.
At vos, o proceres, vigili date præmia vestro,
Proque tot annorum curis, quas anxius egi,
Hunc titulum meritis pensandum reddite nostris.
Jam labor in fine est : obstantia fata removi,
Altaque, posse capi faciendo, Pergama cepi.
Per spes nunc socias, casuraque moenia Troum,
Perque deos oro, quos hosti nuper ademi;

365

370

375

Per si quid superest, quod sit sapienter agendum ;
Si quid adhuc audax ex præcipitique petendum;
Si Troja fatis aliquid restare putatis;

Este mei memores; aut si mihi non datis arma,

Huic date.' Et ostendit signum fatale Minervæ.

380

Mota manus procerum est, et, quid facundia posset,
Tunc patuit, fortisque viri tulit arma disertus.
Hectora qui solus, qui ferrum ignemque Jovemque
Sustinuit toties, unam non sustinet iram,

Invictumque virum vincit dolor. Arripit ensem,

6

385

Et, Meus hic certè est. An et hunc sibi poscit Ulixes? Hoc,' ait, utendum est in me mihi, quique cruore

6

Sæpe Phrygum maduit, domini nunc cæde madebit;
Ne quisquam Ajacem possit superare nisi Ajax.'
Dixit, et in pectus tum denique vulnera passum,
Quà patuit ferro, letalem condidit ensem.

390

« ZurückWeiter »