Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem.
Si perstas certare, locum redeamus in illum:
Redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem,
Post clypeumque late, et mecum contende sub illo.
At postquam eripui; cui standi vulnera vires

80 Non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.

Hector adest, secumque deos in proelia ducit,
Quàque ruit, non tu tantùm terreris, Ulixe,
Sed fortes etiam : tantum trahit ille timoris.
Hunc ego sanguineæ successu cædis ovantem

85
Eminus ingenti resupinum pondere fudi.
Hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
Sustinui, sortemque meam vovistis, Achivi,
Et vestræ valuêre preces. Si quæritis hujus
Fortunam pugnæ ; non sum superatus ab illo. 90

Ecce ferunt Troës ferrumque ignemque Jovemque
In Danaas classes : ubi nunc facundus Ulixes ?
Nempe ego mille meo protexi pectore puppes,
Spem vestri reditûs. Date tot pro navibus arma.

Quòd si vera licet mihi dicere ; quæritur istis, 95 Quàm mihi, major honor, conjunctaque gloria nostra est, Atque Ajax armis, non Ajaci arma petuntur.

Conferat his Ithacus Rhesum imbellemque Dolona, Priamidenque Helenum raptâ cum Pallade captum. Luce nihil gestum est, nihil est Diomede remoto. 100 Si semel ista datis meritis tam vilibus arma; Dividite, et pars sit major Diomedis in illis.

Quò tamen hæc Ithaco, qui clàm, qui semper inermis Rem gerit, et furtis incautum decipit hostem? Ipse nitor galeæ claro radiantis ab auro

105 Insidias prodet, manifestabitque latentem. Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex

Pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque
Pelias esse potest imbellibus hasta lacertis;
Nec clypeus, vasti cælatus imagine mundi,

110
Conveniet timidæ natæque ad furta' sinistræ.
Debilitaturum quid te petis, improbe, munus ?
Quod tibi si populi donaverit error Achivi,
Cur spolieris, erit, non, cur metuaris ab hoste.
Et fuga, quâ solâ cunctos, timidissime, vincis, 115
Tarda futura tibi est, gestamina tanta trahenti.
Adde, quòd iste tuus, tam rarò proelia passus,
Integer est clypeus ; nostro, qui tela ferendo
Mille patet plagis, novus est successor habendus.

Denique, quid verbis opus est ? spectemur agendo : 120 Arma viri fortis medios nittantur in hostes ; Inde jubete peti, et referentem ornate relatis.'

SPEECH OF ULYSSES.

Finierat Telamone satus, vulgique secutum Ultima murmur erat; donec Laërtius heros Adstitit, atque oculos paulùm tellure moratos 125 Sustulit ad proceres, exspectatoque resolvit Ora sono; neque abest facundis gratia dictis.

"Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, Non foret ambiguus tanti certaminis heres, Tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille.

130 Quem quoniam non æqua mihi vobisque negârunt Fata,' (manuque simul veluti lacrymantia tersit Lumina,) quis meliùs magno succedat Achilli, Quàm per quem Danaïs magnus successit Achilles ? Huic modò ne prosit, quòd, ut est, hebes esse videtur; Neve mihi noceat, quòd vobis semper, Achivi, 136

Profuit ingenium, meaque hæc facundia, si qua est,
Quæ nunc pro domino, pro vobis sæpe locuta est,
Invidiâ careat, bona nec sua quisque recuset.
Nam genus et proavos et quæ non fecimus ipsi, 140
Vix ea nostra voco. Sed enim, quia retulit Ajax
Esse Jovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor
Jupiter est, totidemque gradus distamus ab illo.
Nam mihi Laërtes pater est, Arcesius illi,
Jupiter huic; neque in his quisquam damnatus et exsul.
Est quòque per matrem Cyllenius addita nobis 146
Altera nobilitas : deus est in utroque parente.
Sed neque materno quòd sum generosior ortu,
Nec mihi quòd pater est fraterni sanguinis insons,
Proposita arma peto; meritis expendite causam : 150
Dummodo, quòd fratres Telamon Peleusque fuerunt,
Ajacis meritum non sit, nec sanguinis ordo,
Sed virtutis honor spoliis quæratur in istis.
Aut si proximitas primusque requiritur heres,
Est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi.

155
Qui locus Ajaci ? Phthiam hæc Scyronve ferantur.
Nec minùs est isto Teucer patruelis Achilli.
Num petit ille tamen ? num, si petat, auferat arma?

Ergo operum quoniam nudum certamen habetur: Plura quidem feci, quàm quæ comprendere dictis 160 In promptu mihi sit; rerum tamen ordine ducar. Præscia venturi genitrix Nerëia leti Dissimulat cultu natum, et deceperat omnes, In quibus Ajacem, sumptæ fallacia vestis. Arma ego femineis, animum motura virilem,

165 Mercibus inserui, neque adhuc projecerat heros Virgineos habitus, cùm parmam hastamque tenenti, Nate deâ,' dixi, tibi se peritura reservant

Pergama : quid dubitas ingentem evertere Trojam ? '
Injecique manum, fortemque ad fortia misi.

170 Ergo opera illius mea sunt. Ego Telephon hasta Pugnantem domui, victum orantemque refeci.

Quòd Thebæ cecidere, meum est; me credite Lesbon, Me Tenedon Chrysenque et Cyllan, Apollinis urbes, Et Syron cepisse ; meâ concussa putate

175
Procubuisse solo Lyrnesia menia dextrâ.
Utque alios taceam: qui sævum perdere posset
Hectora, nempe dedi: per me jacet inclytus Hector.
Illis hæc armis, quibus est inventus Achilles,
Arma peto; vivo dederam, post fata reposco. 180

Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes,
Aulidaque Euboïcam complêrunt mille carinæ ;
Exspectata diu, nulla aut contraria classi,
Flamina sunt, duræque jubent Agamemnona sortes
Immeritam sævæ natam mactare Dianæ.

185
Denegat hoc genitor, divisque irascitur ipsis,
Atque in rege tamen pater est. Ego mite parentis
Ingenium verbis ad publica commoda verti.
Nunc equidem fateor, fassoque ignoscat Atrides ;
Difficilem tenui sub iniquo judice causam.

190 Hunc tamen utilitas populi fraterque datique Summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset. Mittor et ad matrem, quæ non hortanda, sed astu Decipienda fuit. Quò si Telamonius isset, Orba suis essent etiamnunc lintea ventis.

195 Mittor et Iliacas audax orator ad arces, Visaque et intrata est altæ mihi curia Trojæ, Plenaque adhuc erat illa viris. Interritus egi, Quam mihi mandârat communis Græcia, causam, Accusoque Parin prædamque Helenamque reposco, 200

Et moveo Priamum Priamoque Antenora junctum.
At Paris et fratres et qui rapuêre sub illo,
Vix tenuêre manus (scis hoc, Menelaë) nefandas,
Primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.

Longa referre mora est, quæ consilioque manuque 205
Utiliter feci spatiosi tempore belli.
Post acies primas urbis se menibus hostes
Continuêre diu, nec aperti copia Martis
Ulla fuit ; decimo demum pugnavimus anno.
Quid facis interea, qui nil nisi proelia nôsti ?

210 Quis tuus usus erat ? Nam si mea facta requiris ; Hostibus insidior, fossas munimine cingo, Consolor socios, ut longi tædia belli Mente ferant placidâ, doceo quo simus alendi, Armandive modo, mittor quò postulat usus.

215 Ecce, Jovis monitu deceptus imagine somni, Rex jubet incepti curam dimittere belli. Ille potest auctore suam defendere causam; Non sinat hoc Ajax, delendaque Pergama poscat, Quodque potest, pugnet. Cur non remoratur ituros ? 220 Cur non arma capit? Det, quod vaga turba sequatur ! Non erat hoc nimium nunquam nisi magna loquenti. Quid, quòd et ipse fugit ? vidi, puduitque videre, Cùm tu terga dares, inhonestaque vela parares. Nec mora, 'Quid facitis ? quæ vos dementia,' dixi, 225 Concitat, o socii, captam dimittere Trojam? Quidve domum fertis decimo nisi dedecus anno ?' Talibus atque aliis, in quæ dolor ipse disertum Fecerat, aversos profugâ de classe reduxi. Convocat Atrides socios terrore paventes,

230 Nec Telamoniades etiam nunc hiscere quidquam Audet, et ausus erat reges incessere dictis

« ZurückWeiter »