Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nec tantùm segetes alimentaque debita dives

Poscebatur humus; sed itum est in viscera terræ,
Quasque recondiderat, Stygiisque admoverat umbris,
Effodiuntur opes, irritamenta malorum.

140

Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum
Prodierat; prodit bellum, quod pugnat utroque,
Sanguineâque manu crepitantia concutit arma.
Vivitur ex rapto. Non hospes ab hospite tutus,
Non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est; 145
Imminet exitio vir conjugis, illa mariti;
Lurida terribiles miscent aconita novercæ;
Filius ante diem patrios inquirit in annos;
Victa jacet Pietas, et virgo cæde madentes
Ultima cœlestûm terras Astræa reliquit.

Neve foret terris securior arduus æther;
Affectâsse ferunt regnum cœleste Gigantas,
Altaque congestos struxisse ad sidera montes.
Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum
Fulmine, et excussit subjecto Pelion Ossæ.
Obruta mole suâ cùm corpora dira jacerent;
Perfusam multo natorum sanguine Terram
Immaduisse ferunt calidumque animâsse cruorem,
Et, ne nulla suæ stirpis monumenta manerent,
In faciem vertisse hominum. Sed et illa propago
Contemptrix superûm sævæque avidissima cædis
Et violenta fuit: scires e sanguine natos.

150

155

160

LYCAON CHANGED TO A WOLF.

v. 163.

Quæ pater ut summâ vidit Saturnius arce, Ingemit, et, facto nondum vulgata recenti,

Fœda Lycaoniæ referens convivia mensæ,
Ingentes animo et dignas Jove concipit iras,
Conciliumque vocat. Tenuit mora nulla vocatos.
Est via sublimis, cœlo manifesta sereno,
Lactea nomen habet, candore notabilis ipso :
Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis
Regalemque domum. Dextrâ lævâque deorum
Atria nobilium valvis celebrantur apertis ;
Plebs habitat diversa locis. A fronte potentes
Calicolæ clarique suos posuêre penates.

165

170

Hic locus est, quem, si verbis audacia detur,
Haud timeam magni dixisse Palatia cœli.

175

Ergo ubi marmoreo superi sedêre recessu,
Celsior ipse loco sceptroque innixus eburno
Terrificam capitis concussit terque quaterque
Cæsariem, cum quâ terram, mare, sidera movit.
Talibus inde modis ora indignantia solvit :
'Non ego pro mundi regno magis anxius illâ
Tempestate fui, quâ centum quisque parabat
Injicere anguipedum captivo brachia cœlo.

180

Nam, quanquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno 185 Corpore et ex unâ pendebat origine bellum.

Nunc mihi, quà totum Nereus circumsonat orbem,
Perdendum est mortale genus. Per flumina juro
Infera, sub terras Stygio labentia luco,

190

Cuncta priùs tentata; sed immedicabile vulnus
Ense recidendum est, ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi Semidei, sunt rustica numina, Nymphæ
Faunique Satyrique et monticolæ Silvani;
Quos quoniam cœli nondum dignamur honore,
Quas dedimus, certè terras habitare sinamus.
An satis, o superi, tutos fore creditis illos,

195

Cùm mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,
Struxerit insidias notus feritate Lycaon?'

Confremuêre omnes, studiisque ardentibus ausum
Talia deposcunt. Sic, cùm manus impia sævit
Sanguine Cæsareo Romanum exstinguere nomen,
Attonitum tanto subitæ terrore ruinæ

Humanum genus est, totusque perhorruit orbis ;
Nec tibi grata minùs pietas, Auguste tuorum,

200

Quàm fuit illa Jovi. Qui postquam voce manuque 205 Murmura compressit, tenuêre silentia cuncti.

Substitit ut clamor, pressus gravitate regentis,

Jupiter hoc iterum sermone silentia rupit :

'Ille quidem pœnas (curam hanc dimittite) solvit ;

Quod tamen admissum, quæ sit vindicta, docebo.
Contigerat nostras infamia temporis aures;

210

Quam cupiens falsam, summo delabor Olympo,

Et deus humanâ lustro sub imagine terras.

Longa mora est, quantum noxæ sit ubique repertum,

Enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.

215

Mænala transieram, latebris horrenda ferarum,

Et cum Cyllene gelidi pineta Lycæi.

Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranni

Ingredior, traherent cùm sera crepuscula noctem.
Signa dedi venisse deum, vulgusque precari
Cœperat. Irridet primò pia vota Lycaon,
Mox ait, 'Experiar, deus hic, discrimine aperto,
An sit mortalis; nec erit dubitabile verum.'
Nocte gravem somno necopinâ perdere morte
Me parat: hæc illi placet experientia veri.
Nec contentus eo missi de gente Molossâ
Obsidis unius jugulum mucrone resolvit,
Atque ita semineces partim ferventibus artus

220

225

Mollit aquis, partim subjecto torruit igni.

Quos simul imposuit mensis, ego vindice flammâ

230

In dominum dignosque everti tecta Penates.
Territus ipse fugit, nactusque silentia ruris
Exululat, frustràque loqui conatur: ab ipso
Colligit os rabiem, solitæque cupidine cædis
Vertitur in pecudes, et nunc quòque sanguine gaudet. 235
In villos abeunt vestes, in crura lacerti :

Fit lupus, et veteris servat vestigia formæ.
Canities eadem est, eadem violentia vultus,
Idem oculi lucent, eadem feritatis imago est.

Occidit una domus; sed non domus una perire
Digna fuit. Quà terra patet, fera regnat Erinnys;
In facinus jurâsse putes. Dent ociùs omnes,
Quas meruêre pati, (sic stat sententia) pœnas.'

240

THE DELUGE OF DEUCALION.

v. 244.

Dicta Jovis pars vocé probant, stimulosque frementi
Adjiciunt; alii partes assensibus implent.
Est tamen humani generis jactura dolori
Omnibus; et, quæ sit terræ mortalibus orbæ
Forma futura, rogant: quis sit laturus in aras
Tura ferisne paret populandas tradere terras.
+
Talia quærentes (sibi enim fore cetera curæ)
Rex superûm trepidare vetat, sobolemque priori
Dissimilem populo promittit origine mirâ.

Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras;
Sed timuit, ne fortè sacer tot ab ignibus æther
Conciperet flammas, totusque ardesceret axis.
Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus.

245

250

255

Quo mare, quo tellus, correptaque regia cœli
Ardeat, et mundi moles operosa laboret.
Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum:
Pœna placet diversa, genus mortale sub undis
Perdere, et ex omni nimbos dimittere cœlo.
Protinus Æoliis Aquilonem claudit in antris,
Et quæcunque fugant inductas flamina nubes,
Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis,
Terribilem piceâ tectus caligine vultum ;
Barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis,
Fronte sedent nebulæ, rorant pennæque sinusque.
Utque manu late pendentia nubila pressit,
Fit fragor, et densi funduntur ab æthere nimbi.
Nuntia Junonis, varios induta colores,

260

265

270

Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus affert.
Sternuntur segetes, et deplorata coloni

Vota jacent, longique perit labor irritus anni.

Nec cœlo contenta suo est Jovis ira; sed illum

Cæruleus frater juvat auxiliaribus undis.

275

Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni
Intravêre sui, 'Non est hortamine longo

Nunc,' ait, utendum: vires effundite vestras,
Sic opus est aperite domos, ac, mole remotâ,
Fluminibus vestris totas immittite habenas.'
Jusserat. Hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,
Et defrenato volvuntur in æquora cursu.

Ipse tridente suo terram percussit; at illa
Intremuit, motuque vias patefecit aquarum.
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos.
Cumque satis arbusta simul pecudesque virosque
Tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Si qua domus mansit, potuitque resistere tanto

280

285

« ZurückWeiter »