Inde, velut muro solidâve a caute, repulsa est. Quà tamen ictus erat, signatum sanguine Cygnum Viderat, et frustrà fuerat gavisus Achilles : Vulnus erat nullum; sanguis fuit ille Menotæ. Tum vero præceps curru fremebundus ab alto Desilit, et, nitido securum cominus hostem Ense petens, parmam gladio galeamque cavari Cernit, et in duro lædi quòque corpore ferrum. Haud tulit ulteriùs, clypeoque adversa reducto Ter quater ora viri, capulo cava tempora pulsat, Cedentique sequens instat, turbatque, ruitque, Attonitoque negat requiem. Pavor occupat illum, Ante oculosque natant tenebræ ; retroque ferenti Aversos passus medio lapis obstitit arvo,
Quem super impulsum resupino pectore Cygnum Vi multa vertit, terræque afflixit Achilles.
Tum, clypeo genibusque premens præcordia duris, Vincla trahit galeæ, quæ presso subdita mento Elidunt fauces, et respiramen iterque
Eripiunt animæ. Victum spoliare parabat :
Arma relicta videt; corpus deus æquoris albam Contulit in volucrem, cujus modò nomen habebat.
At deus, æquoreas qui cuspide temperat undas, In volucrem corpus nati Stheneleïda versum Mente dolet patriâ, sævumque perosus Achillem Exercet memores plùs quàm civiliter iras. Jamque ferè tracto duo per quinquennia bello,
Talibus intonsum compellat Sminthea dictis:
'O mihi de fratris longè gratissime natis, Irrita qui mecum posuisti monia Troja, Ecquid, ubi has jamjam casuras adspicis arces, Ingemis, aut ecquid tot defendentia muros Millia cæsa doles? ecquid, ne persequar omnes, Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti, Cùm tamen ille ferox belloque cruentior ipso Vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles? Det mihi se faxo, triplici quid cuspide possim, Sentiat. At quoniam concurrere cominus hosti Non datur, occultâ necopinum perde sagittâ.'
Annuit, atque animo pariter patruique suoque Delius indulgens, nebulâ velatus in agmen Pervenit Iliacum, mediâque in cæde virorum Rara per ignotos spargentem cernit Achivos
Tela Parin, fassusque deum, Quid spicula perdis Sanguine plebis?' ait. 'Si qua est tibi cura tuorum,
Hoc fuit. Ille igitur tantorum victor, Achille,
Victus es a timido Graiæ raptore maritæ ! At si femineo fuerat tibi Marte cadendum,
Thermodontiacâ malles cecidisse bipenni.
Jam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi 140 Nominis, acides, caput insuperabile bello, Arserat armârat deus idem, idemque cremârat. Jam cinis est, et de tam magno restat Achille
Nescio quid, parvam quod non bene compleat urnam. At vivit, totum quæ gloria compleat orbem:
Hæc illi mensura viro respondet, et hæc est Par tibi, Pelide, nec inania Tartara sentit. Ipse etiam, ut, cujus fuerit, cognoscere possis, Bella movet clypeus, deque armis arma feruntur. Non ea Tydides, non audet Oïleus Ajax, Non minor Atrides, non bello major et ævo Poscere, non alii: soli Telamone creato Laërteque fuit tantæ fiducia laudis.
A se Tantalides onus invidiamque removit, Argolicosque duces mediis considere castris Jussit, et arbitrium litis trajecit in omnes.
CONTEST CONCERNING THE ARMS OF ACHILLES.
Consedêre duces, et, vulgi stante coronâ,
Surgit ad hos clypei dominus septemplicis Ajax. Utque erat impatiens iræ, Sigeïa torvo
Litora respexit classemque in litore vultu,
Intendensque manus, 'Agimus, prô Jupiter!' inquit, 5 'Ante rates causam; et mecum confertur Ulixes!
At non Hectoreïs dubitavit cedere flammis, Quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.
Tutius est igitur fictis contendere verbis,
Quàm pugnare manu. Sed nec mihi dicere promptum,
Nec facere est isti; quantumque ego Marte feroci Inque acie valeo, tantum valet iste loquendo. Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi, Esse reor, vidistis enim; sua narret Ulixes,
Quæ sine teste gerit, quorum nox conscia sola est. Præmia magna peti fateor; sed demit honorem Emulus. Ajaci non est tenuisse superbum, Sit licèt hoc ingens, quidquid speravit Ulixes. Iste tulit pretium jam nunc certaminis hujus; Quòd, cùm victus erit, mecum certâsse feretur. Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset, Nobilitate potens essem, Telamone creatus, Monia qui forti Trojana sub Hercule cepit, Litoraque intravit Pagasæâ Colcha carinâ. Eacus huic pater est, qui jura silentibus illic
Reddit, ubi Æoliden saxum grave Sisyphon urget. Eacon agnoscit summus prolemque fatetur
Jupiter esse suam. Sic a Jove tertius Ajax. Nec tamen hæc series in causâ prosit, Achivi,
Si mihi cum magno non est communis Achille. Frater erat; fraterna peto. Quid sanguine cretus Sisyphio, furtisque et fraude simillimus illi, Inseris acidis alienæ nomina gentis?
An, quòd in arma prior nulloque sub indice veni,
Arma neganda mihi? potiorque videbitur ille, Ultima qui cepit, detrectavitque furore Militiam ficto; donec sollertior isto, Et sibi inutilior, timidi commenta retexit Naupliades animi, vitataque traxit ad arma? Optima nunc sumat, qui sumere noluit ulla; Nos inhonorati et donis patruelibus orbi,
Obtulimus quia nos ad prima pericula, simus.
Atque utinam aut verus furor ille aut creditus esset,
Nec comes hic Phrygias unquam venisset ad arces Hortator scelerum! Non te, Pœantia proles, Expositum Lemnos nostro cum crimine haberet : Qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris, Saxa moves gemitu, Laërtiadæque precaris, Quæ meruit: quæ, si dî sunt, non vana precaris. Et nunc ille eadem nobis juratus in arma, Heu! pars una ducum, quo successore sagittæ Herculis utuntur, fractus morboque fameque, Velaturque aliturque avibus; volucresque petendo Debita Trojanis exercet spicula fatis.
Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen. Mallet et infelix Palamedes esse relictus : Viveret, aut certè letum sine crimine haberet. Quem malè convicti nimiùm memor iste furoris Prodere rem Danaam finxit, fictumque probavit Crimen, et ostendit, quod jam præfoderat, aurum. Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis,
Aut nece. Sic pugnat, sic est metuendus Ulixes. Qui licèt eloquio fidum quòque Nestora vincat, Haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen Esse rear nullum; qui cùm imploraret Ulixen Vulnere tardus equi fessusque senilibus annis, Proditus a socio est. Non hæc mihi crimina fingi Scit bene Tydides, qui nomine sæpe vocatum Corripuit, trepidoque fugam exprobravit amico. Adspiciunt oculis superi mortalia justis:
En, eget auxilio, qui non tulit; utque reliquit, Sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse. Conclamat socios: adsum, videoque trementem Pallentemque metu et trepidantem morte futurâ. Opposui molem clypei, texique jacentem,
« ZurückWeiter » |