Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Inde, velut muro solidâve a caute, repulsa est.
Quà tamen ictus erat, signatum sanguine Cygnum
Viderat, et frustrà fuerat gavisus Achilles :
Vulnus erat nullum; sanguis fuit ille Menotæ.
Tum vero præceps curru fremebundus ab alto
Desilit, et, nitido securum cominus hostem
Ense petens, parmam gladio galeamque cavari
Cernit, et in duro lædi quòque corpore ferrum.
Haud tulit ulteriùs, clypeoque adversa reducto
Ter quater ora viri, capulo cava tempora pulsat,
Cedentique sequens instat, turbatque, ruitque,
Attonitoque negat requiem. Pavor occupat illum,
Ante oculosque natant tenebræ ; retroque ferenti
Aversos passus medio lapis obstitit arvo,
Quem super impulsum resupino pectore Cygnum
Vi multa vertit, terræque afflixit Achilles.
Tum, clypeo genibusque premens præcordia duris,
Vincla trahit galeæ, quæ presso subdita mento
Elidunt fauces, et respiramen iterque
Eripiunt animæ. Victum spoliare parabat :
Arma relicta videt; corpus deus æquoris albam
Contulit in volucrem, cujus modò nomen habebat.

ACHILLES SLAIN BY PARIS.

v. 580.

At deus, æquoreas qui cuspide temperat undas,
In volucrem corpus nati Stheneleïda versum
Mente dolet patriâ, sævumque perosus Achillem
Exercet memores plùs quàm civiliter iras.
Jamque ferè tracto duo per quinquennia bello,
Talibus intonsum compellat Sminthea dictis:

90

95

100

105

110

'O mihi de fratris longè gratissime natis,
Irrita qui mecum posuisti monia Troja,
Ecquid, ubi has jamjam casuras adspicis arces,
Ingemis, aut ecquid tot defendentia muros
Millia cæsa doles? ecquid, ne persequar omnes,
Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti,
Cùm tamen ille ferox belloque cruentior ipso
Vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles?
Det mihi se: faxo, triplici quid cuspide possim,
Sentiat. At quoniam concurrere cominus hosti
Non datur, occultâ necopinum perde sagittâ.'

115

120

Annuit, atque animo pariter patruique suoque
Delius indulgens, nebulâ velatus in agmen
Pervenit Iliacum, mediâque in cæde virorum
Rara per ignotos spargentem cernit Achivos
Tela Parin, fassusque deum, 'Quid spicula perdis
Sanguine plebis?' ait. Si qua est tibi cura tuorum, 130
Vertere in aciden, cæsosque ulciscere fratres.'
Dixit, et, ostendens sternentem Troïca ferro
Corpora Peliden, arcus obvertit in illum,
Certaque letiferâ direxit spicula dextrâ.

Quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,
Hoc fuit. Ille igitur tantorum victor, Achille,
Victus es a timido Graiæ raptore maritæ !
At si femineo fuerat tibi Marte cadendum,
Thermodontiacâ malles cecidisse bipenni.

125

135

Jam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi 140 Nominis, acides, caput insuperabile bello, Arserat armârat deus idem, idemque cremârat. Jam cinis est, et de tam magno restat Achille Nescio quid, parvam quod non bene compleat urnam. At vivit, totum quæ gloria compleat orbem :

145

Hæc illi mensura viro respondet, et hæc est
Par tibi, Pelide, nec inania Tartara sentit.
Ipse etiam, ut, cujus fuerit, cognoscere possis,
Bella movet clypeus, deque armis arma feruntur.
Non ea Tydides, non audet Oïleus Ajax,
Non minor Atrides, non bello major et ævo
Poscere, non alii: soli Telamone creato
Laërteque fuit tantæ fiducia laudis.
A se Tantalides onus invidiamque removit,
Argolicosque duces mediis considere castris
Jussit, et arbitrium litis trajecit in omnes.

BOOK XIII.

CONTEST CONCERNING THE ARMS OF ACHILLES.

SPEECH OF AJAX.

1.

Consedêre duces, et, vulgi stante coronâ,
Surgit ad hos clypei dominus septemplicis Ajax.
Utque erat impatiens iræ, Sigeïa torvo

"

Litora respexit classemque in litore vultu,
Intendensque manus, Agimus, prô Jupiter!' inquit,
'Ante rates causam; et mecum confertur Ulixes!
At non Hectoreïs dubitavit cedere flammis,

V.

Quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.
Tutius est igitur fictis contendere verbis,
Quàm pugnare manu.

150

155

5

Sed nec mihi dicere promptum,

Nec facere est isti; quantumque ego Marte feroci
Inque acie valeo, tantum valet iste loquendo.
Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
Esse reor, vidistis enim ; sua narret Ulixes,
Quæ sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.
Præmia magna peti fateor; sed demit honorem
Emulus. Ajaci non est tenuisse superbum,
Sit licèt hoc ingens, quidquid speravit Ulixes.
Iste tulit pretium jam nunc certaminis hujus;
Quòd, cùm victus erit, mecum certâsse feretur.
Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,
Nobilitate potens essem, Telamone creatus,
Monia qui forti Trojana sub Hercule cepit,
Litoraque intravit Pagasæâ Colcha carinâ.
Eacus huic pater est, qui jura silentibus illic
Reddit, ubi Æoliden saxum grave Sisyphon urget.
Eacon agnoscit summus prolemque fatetur
Jupiter esse suam. Sic a Jove tertius Ajax.
Nec tamen hæc series in causâ prosit, Achivi,
Si mihi cum magno non est communis Achille.
Frater erat; fraterna peto. Quid sanguine cretus
Sisyphio, furtisque et fraude simillimus illi,
Inseris acidis alienæ nomina gentis?

An, quòd in arma prior nulloque sub indice veni,
Arma neganda mihi? potiorque videbitur ille,
Ultima qui cepit, detrectavitque furore
Militiam ficto; donec sollertior isto,
Et sibi inutilior, timidi commenta retexit
Naupliades animi, vitataque traxit ad arma?
Optima nunc sumat, qui sumere noluit ulla;
Nos inhonorati et donis patruelibus orbi,
Obtulimus quia nos ad prima pericula, simus.
Atque utinam aut verus furor ille aut creditus esset,

11

15

20

25

30

35

40

Nec comes hic Phrygias unquam venisset ad arces
Hortator scelerum! Non te, Pœantia proles,
Expositum Lemnos nostro cum crimine haberet :
Qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris,
Saxa moves gemitu, Laërtiadæque precaris,

Quæ meruit: quæ, si dî sunt, non vana precaris.
Et nunc ille eadem nobis juratus in arma,
Heu! pars una ducum, quo successore sagittæ
Herculis utuntur, fractus morboque fameque,
Velaturque aliturque avibus; volucresque petendo
Debita Trojanis exercet spicula fatis.
Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen.
Mallet et infelix Palamedes esse relictus:
Viveret, aut certè letum sine crimine haberet.
Quem malè convicti nimiùm memor iste furoris
Prodere rem Danaam finxit, fictumque probavit
Crimen, et ostendit, quod jam præfoderat, aurum.
Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis,
Aut nece.
Sic pugnat, sic est metuendus Ulixes.
Qui licèt eloquio fidum quòque Nestora vincat,
Haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen
Esse rear nullum; qui cùm imploraret Ulixen
Vulnere tardus equi fessusque senilibus annis,
Proditus a socio est. Non hæc mihi crimina fingi
Scit bene Tydides, qui nomine sæpe vocatum
Corripuit, trepidoque fugam exprobravit amico.
Adspiciunt oculis superi mortalia justis:

En, eget auxilio, qui non tulit; utque reliquit,
Sic linquendus erat : legem sibi dixerat ipse.
Conclamat socios: adsum, videoque trementem
Pallentemque metu et trepidantem morte futurâ.
Opposui molem clypei, texique jacentem,

45

50

55

60

65

70

75

« ZurückWeiter »