Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

335

Hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam,
Et, ne, me fugiens, ventos sequerere, rogabam.
At certè vellem, quoniam periturus abibas,
Me quòque duxisses. Fuit, ah! fuit utile, tecum
Ire mihi; neque enim de vitæ tempore quicquam
Non simul egissem, nec mors discreta fuisset.
Nunc absens perii, jactor quoque fluctibus absers,
Et sine me me pontus habet. Crudelior ipso
Sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar
Longiùs, et tanto pugnem superesse dolori.
Sed neque pugnabo, nec te, miserande, relinquam,
Et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro,
Si non urna, tamen junget nos litera; si non
Ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.'
Plura dolor prohibet, verboque intervenit omni
Plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur.

340.

345

CEYX AND ALCYONE CHANGED TO BIRDS,

Mane erat : egreditur tectis ad litus, et illum Mæsta locum repetit, de quo spectârat euntem. Dumque moratur ibi, dumque, “Hinc retinacula solvit; Hoc mihi discedens dedit oscula litore,' dicit, 350 Dumque notata oculis reminiscitur acta, fretumque Prospicit; in liquidâ, spatio distante, tuetur Nescio quid quasi corpus aquâ; primòque, quid illud Esset, erat dubium. Postquam paulum appulit unda, Et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat; 355 Quis foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est, Et, tanquam ignoto lacrymam daret, 'Heu, miser,' inquit,

Quisquis es, et si qua est conjux tibi!' Fluctibus actum Fit propiùs corpus; quod quo magis illa tuetur,

Hoc minùs et minùs est mentis. Jam jamque propinquæ
Admotum terræ, jam quod cognoscere posset, 361
Cernit : erat conjux. Ille est,' exclamat, et unà
Ora, comas, vestem lacerat, tendensque trementes
Ad Cejca manus, 'Sic, o carissime conjux,
Sic ad me, miserande, redis ? ' ait. Adjacet undis 365
Facta manu moles, quæ primas æquoris iras
Frangit, et incursus quæ prædelassat aquarum.
Insilit huc ; inirumque fuit potuisse ; volabat,
Percutiensque levem modò natis aëra pennis,
Stringebat summas ales miserabilis undas.

370
Dumque volat, mæsto similem, plenumque querelæ
Ora dedêre sonum, tenui crepitantia rostro.
Ut verò tetigit mutum et sine sanguine corpus,
Dilectos artus amplexa recentibus alis,
Frigida nequicquam duro dedit oscula rostro. 375
Senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undæ
Tollere sit visus, populus dubitabat; at ille
Senserat. Et tandem, superis miserantibus, ambo
Alite mutantur. Fatis obnoxius îsdem
Tunc quoque mansit amor, nec conjugiale solutum est 380
Fædus in alitibus. Coëunt, fiuntque parentes;
Perque dies placidos, hiberno tempore, septem
Incubat Alcyone pendentibus æquore nidis.
Tum via tuta maris : ventos custodit, et arcet
Æolus egressu, præstatque nepotibus æquor.

385

BOOK XII.

ABODE OF FAME.

V. 39.

5

10

Orbe locus medio est inter terrasque fretumque
Cælestesque plagas, triplicis confinia mundi,
Unde, quod est usquam, quàinvis regionibus absit,
Inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures.
Fama tenet, summâque domum sibi legit in arce,
Innumerosque aditus ac mille foramina tectis
Addidit, et nullis inclusit limina portis :
Nocte dieque patet; tota est ex ære sonanti,
Tota fremit, vocesque refert, iteratque, quod audit.
Nulla quies intus, nullâque silentia parte;
Nec tamen est clamor, sed parvæ murmura vocis,
Qualia de pelagi, si quis procul audiat, undis
Esse solent, qualemve sonum, cùm Jupiter atras
Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
Atria turba tenet ; veniunt leve vulgus, euntque,
Mixtaque cum veris passim commenta vagantur
Millia rumorum, confusaque verba volutant.
E quibus hi vacuas implent sermonibus aures,
Hi narrata ferunt aliò, mensuraque ficti
Crescit, et auditis aliquid novus adjicit auctor.
Illic Credulitas, illic temerarius Error;
Vanaque Lætitia est, consternatique Timores,
Seditioque recens, dubioque auctore Susurri.
Ipsa quid in cælo rerum pelagoque geratur
Et tellure videt, totumque inquirit in orbem.

15

20

25

DEATH OF CYGNUS.

Fecerat hæc notum Graias cum milite forti
Adventare rates, neque inexspectatus in armis
Hostis adest. Prohibent aditus, litusque tuentur
Troes, et Hectoreâ primus fataliter hastâ,
Protesilaë, cadis ; commissaque prælia magno

30
Stant Danais, fortisque animæ nece cognitus Hector.
Nec Phryges exiguo, quid Achaïca dextera posset,
Sanguine senserunt. Et jam Sigea rubebant
Litora; jam leto proles Neptunia, Cygnus,
Mille viros dederat; jam curru stabat Achilles, 35
Totaque Peliacæ sternebat cuspidis ictu
Agmina, perque acies aut Cygnum aut Hectora quærens
Congreditur Cygno; decimum dilatus in annum
Hector erat. Tum colla jugo canentia pressos
Exhortatus equos, currum direxit in hostem,

40 Concutiensque suis vibrantia tela lacertis Quisquis es, o juvenis,' dixit, solamen habeto,' Mortis, ab Hæmonio quòd sis jugulatus Achille.' Hactenus Æacides, vocem gravis hasta secuta est. Sed quamquam certâ nullus fuit error in hastâ, 45 Nil tamen emissi profecit acumine ferri : Utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu; 'Nate Deâ, nam te famâ prænovimus, inquit Ille, quid a nobis vulnus miraris abesse?' Mirabatur enim. Non hæc, quam cernis, equinis 50 Fulva jubis cassis, nec onus, cava parma, sinistræ Auxilio mihi sunt; decor est quæsitus ab istis. Mars quoque ob hoc capere arma solet: removebitur omne Tegminis officium ; tamen indestrictus abibo.

60

70

Est aliquid, non esse satum Nereïde, sed qui

55 Nereaque et natas et totum temperat æquor.' Dixit, et hæsurum clypei curvamine telum Misit in Æaciden, quod et æs et proxima rupit Terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est. Excutit hoc heros, rursusque trementia forti Tela manu torsit, rursus sine vulnere corpus, Sincerumque fuit. Nec tertia cuispis apertum Et se præbentem valuit destringere Cygnum. Haud secus exarsit, quàm circo taurus aperto, Cùm sua terribili petit irritamina cornu,

65 Puniceas vestes, elusaque vulnera sentit. Num tamen exciderit ferrum, considerat, hastæ. Hærebat ligno. • Manus est mea debilis ergo, Quasque,' ait, “antè habuit vires, effudit in uno ? Nam certè valuit, vel cùm Lyrnesia primùm Menia disjeci; vel cùm Tenedonque suoque Eetioneas implevi sanguine Thebas; Vel cùm purpureus populari cæde Caýcus Fluxit, opusque meæ bis sensit Telephus hastæ. Hic quoque tot cæsis, quorum per litus aceryos

75
Et feci, et video, valuit mea dextra, valetque.'
Dixit, et, antè actis veluti malè crederet, hastam
Misit in adversum Lyciâ de plebe Meneten,
Loricamque simul subjectaque pectora rupit.
Quo plangente gravem moribundo vertice terram, 80
Extrahit illud idem calido de vulnere telum,
Atque ait : Hæc manus est, hæc, quâ modò vicimus,

hasta;
Utar in hunc îsdem : sit in hoc precor exitus idem.'
Sic fatur, Cygnumque petit, nec fraxinus errat,
Inque humero sonuit non evitata sinistro.

85

« ZurückWeiter »