Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Nec tantùm segetes alimentaque debita dives
Poscebatur humus; sed itum est in viscera terræ,
Quasque recondiderat, Stygiisque admoverat umbris,
Effodiuntur opes, irritamenta malorum.

140
Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum
Prodierat ; prodit bellum, quod pugnat utroque,
Sanguineâque manu crepitantia concutit arma.
Vivitur ex rapto. Non hospes ab hospite tutus,
Non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est; 145
Imminet exitio vir conjugis, illa mariti ;
Lurida terribiles miscent aconita novercæ ;
Filius ante diem patrios inquirit in annos;
Victa jacet Pietas, et virgo cæde madentes
Ultima cælestûm terras Astræa reliquit.

150
Neve foret terris securior arduus æther ;
Affectâsse ferunt regnum cæleste Gigantas,
Altaque congestos struxisse ad sidera montes.
Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum
Fulmine, et excussit subjecto Pelion Ossæ.

155
Obruta mole suâ cùm corpora dira jacerent;
Perfusam multo natorum sanguine Terram
Immaduisse ferunt calidumque animâsse cruorem,
Et, ne nulla suæ stirpis monumenta manerent,
In faciem vertisse hominum. Sed et illa propago 160
Contemptrix superûm sævæque avidissima cædis
Et violenta fuit: scires e sanguine natos.

LYCAON CHANGED TO A WOLF.

[ocr errors]

v. 163. Quæ pater ut summâ vidit Saturnius arce, Ingemit, et, facto nondum vulgata recenti,

[ocr errors]

Fæda Lycaoniæ referens convivia mensæ,

165 Ingentes animo et dignas Jove concipit iras, Conciliumque vocat. Tenuit mora nulla vocatos.

Est via sublimis, cælo manifesta sereno, Lactea nomen habet, candore notabilis ipso Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis 170 Regalemque domum. Dextrâ lævâque deorum Atria nobilium valvis celebrantur apertis; Plebs habitat diversa locis. A fronte potentes Cælicolæ clarique suos posuere penates. Hic locus est, quem, si verbis audacia detur,

175 Haud timeam magni dixisse Palatia cæli.

Ergo ubi marmoreo superi sedêre recessu, Celsior ipse loco sceptroque innixus eburno Terrificam capitis concussit terque quaterque Cæsariem, cum quâ terram, mare, sidera movit. 180 Talibus inde modis ora indignantia solvit : Non ego pro mundi regno magis anxius illâ Tempestate fui, quâ centum quisque parabat Injicere anguipedum captivo brachia cælo. Nam, quanquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno 185 Corpore et ex unâ pendebat origine bellum. Nunc mihi, quà totum Nereus circumsonat orbem, Perdendum est mortale genus. Per flumina juro Infera, sub terras Stygio labentia luco, Cuncta priùs tentata ; sed immedicabile vulnus 190 Ense recidendum est, ne pars sincera trahatur. Sunt mihi Semidei, sunt rustica numina, Nymphæ Faunique Satyrique et monticolæ Silvani; Quos quoniam cæli nondum dignamur honore, Quas dedimus, certè terras habitare sinamus. 195 An satis, o superi, tutos fore creditis illos,

Cùm mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,
Struxerit insidias notus feritate Lycaon?'

Confremuêre omnes, studiisque ardentibus ausum
Talia deposcunt. Sic, cùm manus impia sævit 200
Sanguine Cæsareo Romanum exstinguere nomen,
Attonitum tanto subitæ terrore ruinæ
Humanum genus est, totusque perhorruit orbis;
Nec tibi grata minùs pietas, Auguste tuorum,
Quàm fuit illa Jovi. Qui postquam voce manuque 205
Murmura compressit, tenuêre silentia cuncti.
Substitit ut clamor, pressus gravitate regentis,
Jupiter hoc iterum sermone silentia rupit:
Ille quidem pænas (curam hanc dimittite) solvit;
Quod tamen admissum, quæ sit vindicta, docebo. 210
Contigerat nostras infamia temporis aures;
Quam cupiens falsam, summo delabor Olympo,
Et deus humanâ lustro sub imagine terras.
Longa mora est, quantum noxæ sit ubique repertum,
Enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.

215 Mænala transieram, latebris horrenda ferarum, Et cum Cyllene gelidi pineta Lycæi. Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranni Ingredior, traherent cùm sera crepuscula noctem. Signa dedi venisse deum, vulgusque precari

220 Ceperat. Irridet primò pia vota Lycaon, Mox ait, 'Fxperiar, deus hic, discrimine aperto, An sit mortalis ; nec erit dubitabile verum.' Nocte gravem somno necopinâ perdere morte Me parat: hæc illi placet experientia veri.

225 Nec contentus eo missi de gente Molossa Obsidis unius jugulum mucrone resolvit, Atque ita semineces partim ferventibus artus

Mollit aquis, partim subjecto torruit igni.
Quos simul imposuit mensis, ego vindice flammâ 230
In dominum dignosque everti tecta Penates.
Territus ipse fugit, nactusque silentia ruris
Exululat, frustràque loqui conatur: ab ipso
Colligit os rabiem, solitæque cupidine cædis
Vertitur in pecudes, et nunc quoque sanguine gaudet. 235
In villos abeunt vestes, in crura lacerti :
Fit lupus, et veteris servat vestigia formæ.
Canities eadem est, eadem violentia vultus,
Idem oculi lucent, eadem feritatis imago est.

Occidit una domus; sed non domus una perire 240
Digna fuit. Quà terra patet, fera regnat Erinnys;
In facinus jurâsse putes. Dent ociùs omnes,
Quas meruêre pati, (sic stat sententia) pænas.'

THE DELUGE OF DEUCALION.

v. 244.

245

Dicta Jovis pars voce probant, stimulosque frementi
Adjiciunt; alii partes assensibus implent.
Est tamen humani generis jactura dolori
Omnibus; et, quæ sit terræ mortalibus orbæ
Forma futura, rogant: quis sit laturus in aras
Tura; ferisne paret populandas tradere terras.
Talia quærentes (sibi enim fore cetera curæ)
Rex superûm trepidare vetat, sobolemque priori
Dissimilem populo promittit origine mirâ.

Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras;
Sed timuit, ne fortè sacer tot ab ignibus æther
Conciperet flammas, totusque ardesceret axis.
Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus.

250

255

260

265

270

Quo mare, quo tellus, correptaque regia cæli
Ardeat, et mundi moles operosa laboret.
Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum:
Pæna placet diversa, genus mortale sub undis
Perdere, et ex omni nimbos dimittere cælo.
Protinus Æoliis Aquilonem claudit in antris,
Et quæcunque fugant inductas flamina nubes,
Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis,
Terribilem piceâ tectus caligine vultum ;
Barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis,
Fronte sedent nebulæ, rorant pennæque sinusque.
Utque manu late pendentia nubila pressit,
Fit fragor, et densi funduntur ab æthere nimbi.
Nuntia Junonis, varios induta colores,
Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus affert.
Sternuntur segetes, et deplorata coloni
Vota jacent, longique perit labor irritus anni.

Nec cælo contenta suo est Jovis ira ; sed illum
Cæruleus frater juvat auxiliaribus undis.
Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni
Intravêre sui, Non est hortamine longo
Nunc, ait, utendum : vires effundite vestras, —
Sic opus est — aperite domos, ac, mole remotâ,
Fluminibus vestris totas immittite habenas.'
Jusserat. Hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,
Et defrenato volvuntur in æquora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit; at illa
Intremuit, motuque vias patefecit aquarum.
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos.
Cumque satis arbusta simul pecudesque virosque
Tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Si qua domus mansit, potuitque resistere tanto

275

280

285

« ZurückWeiter »