Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Poscit opem subeunt illi fratresque parensque;

Huic cum pignoribus domus, et quod cuique relictum est.
Alcyone Ceÿca movet, Ceycis in ore

Nulla nisi Alcyone est, et, cùm desideret unam,
Gaudet abesse tamen. Patriæ quòque vellet ad oras
Respicere, inque domum supremos vertere vultus ;
Verùm, ubi sit, nescit. Tantâ vertigine pontus
Fervet, et inductâ piceis e nubibus umbrâ
Omne latet cœlum, duplicataque noctis imago est.
Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor,
Frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes
Unda, velut victrix, sinuataque despicit undas.
Nec leviùs, quàm si quis Athon Pindumve, revulsos
Sede suâ, totos in apertum everteret æquor,
Præcipitata cadit, pariterque et pondere et ictu
Mergit in ima ratem; cum quâ pars magna virorum
Gurgite pressa gravi neque in aëra reddita, fato

181

185

190

195

200

Functa suo est. Alii partes et membra carinæ
Trunca tenent. Tenet ipse manu, quâ sceptra solebat,
Fragmina navigii Ceÿx, socerumque patremque
Invocat, heu! frustrà. Sed plurima nantis in ore
Alcyone conjux ; illam meminitque refertque ;
Illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus,
Optat, et exanimis manibus tumuletur amicis.
Dum natat, absentem, quoties sinit hiscere fluctus,
Nominat Alcyonen, ipsisque immurmurat undis.
Ecce super medios fluctus niger arcus aquarum
Frangitur, et ruptâ mersum caput obruit undâ.
Lucifer obscurus, nec quem cognoscere posses,
Illâ nocte fuit; quoniamque excedere cœlo
Non licuit, densis texit sua nubibus ora.

205

THE CAVE OF SLEEP.

Æolis interea tantorum ignara malorum
Dinumerat noctes; et jam, quas induat ille,
Festinat vestes, jam quas, ubi venerit ille,
Ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes.
Omnibus illa quidem superis pia tura ferebat;
Ante tamen cunctos Junonis templa colebat,
Proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras,
Utque foret sospes conjux suus, utque rediret,
Optabat, nullamque sibi præferret. At illi
Hoc de tot votis poterat contingere solum.

At dea non ultrà pro functo morte rogari
Sustinet; utque manus funestas arceat aris,
'Iri, meæ,' dixit, 'fidissima nuncia vocis,
Vise soporiferam Somni velociter aulam,
Exstinctique jube Ceÿcis imagine mittat
Somnia ad Alcyonen, veros narrantia casus.'
Dixerat; induitur velamina mille colorum
Iris, et arcuato cœlum curvamine signans
Tecta petit jussi sub nube latentia regis.

Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,
Mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni,
Quò nunquam radiis oriens mediusve cadensve
Phoebus adire potest. Nebula caligine mixtæ
Exhalantur humo dubiæque crepuscula lucis.
Non vigil ales ibi cristati cantibus oris.

Evocat Auroram, nec voce silentia rumpunt
Sollicitive canes canibusve sagacior anser.
Non fera, non pecudes, non moti flamine rami,
Humanæve sonum reddunt convicia linguæ.

210

215

220

225

230

235

245

Muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo
Rivus aquæ Lethes, per quem cum murmure labens 240
Invitat somnos crepitantibus unda lapillis.
Ante fores antri fecunda papavera florent,
Innumeræque herbæ, quarum de lacte soporem
Nox legit, et spargit per opacas humida terras.
Janua, quæ verso stridorem cardine reddat,
Nulla domo totâ, custos in limine nullus;
At medio torus est ebeno sublimis in antro,
Plumeus, unicolor, pullo velamine tectus;
Quò cubat ipse deus membris languore solutis.
Hunc circa passim, varias imitantia formas,
Somnia vana jacent totidem, quot messis aristas,
Silva gerit frondes, ejectas litus arenas.

250

Quò simul intravit, manibusque obstantia virgo Somnia dimovit, vestis fulgore reluxit

Sacra domus, tardâque deus gravitate jacentes

255

Vix oculos tollens, iterumque iterumque relabens

Summaque percutiens nutanti pectora mento,
Excussit tandem sibi se, cubitoque levatus,
Quid veniat, (cognovit enim) scitatur. At illa:

'Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, 260 Pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris

Fessa ministeriis mulces, reparasque labori,
Somnia, quæ veras æquant imitamine formas,
Herculeâ Trachine jube sub imagine regis,
Alcyonen adeant, simulacraque naufraga fingant.
Imperat hoc Juno.' Postquam mandata peregit
Iris, abit: neque enim ulteriùs tolerare soporis
Vim poterat; labique ut somnum sensit in artus,
Effugit, et remeat per quos modò venerat arcus.
At pater e populo natorum mille suorum

265

270

Excitat artificem simulatoremque figuræ,
Morphea. Non illo jussos sollertiùs alter
Exprimit incessus vultumque sonumque loquendi.
Adjicit et vestes et consuetissima cuique

Verba. Sed hic solos homines imitatur; at alter
Fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens.
Hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus
Nominat.

Est etiam diversæ tertius artis,

275

Phantasos. Ille in humum saxumque undamque trabem

que,

Quæque vacant animâ, fallaciter omnia transit.

Regibus hi ducibusque suos ostendere vultus
Nocte solent; populos alii plebemque pererrant.
Præterit hos senior, cunctisque e fratribus unum
Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus
Eligit; et rursus molli languore solutus
Deposuitque caput, stratoque recondidit alto.

280

285

VISION OF ALCYONE.

Ille volat nullos strepitus facientibus alis

Per tenebras, intraque moræ breve tempus in urbem.
Pervenit Hæmoniam, positisque e corpore pennis
In faciem Ceÿcis abit; sumptâque figurâ
Luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis
Conjugis ante torum miseræ stetit. Uda videtur
Barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis.
Tum lecto incumbens, fletu super ora profuso
Hæc ait: Agnoscis Ceyca, miserrima conjux ?
An mea mutata est facies nece? Respice; nosces,
Inveniesque tuo pro conjuge conjugis umbram.
Nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt.

290

295

Occidimus falso tibi me promittere noli.
Nubilus Ægæo deprendit in æquore navem.
Auster, et ingenti jactatam flamine solvit ;
Oraque nostra, tuum frustrà clamantia nomen,
Implêrunt fluctus. Non hæc tibi nuntiat auctor
Ambiguus, non ista vagis rumoribus audis;
Ipse ego fata tibi præsens mea naufragus edo.
Surge, age, da lacrymas, lugubriaque indue, nec me
Indeploratum sub inania Tartara mitte.'
Adjicit his vocem Morpheus, quam conjugis illa
Crederet esse sui; fletus quòque fundere veros
Visus erat, gestumque manus Ceÿcis habebat.

Ingemit Alcyone, lacrymas movet atque lacertos
Per somnum, corpusque petens amplectitur auras,
Exclamatque,' Mane! Quò te rapis? ibimus unà.'
Voce suâ specieque viri turbata soporem
Excutit, et primò, si sit, circumspicit, illic,
Qui modò visus erat: nam moti voce ministri
Intulerant lumen. Postquam non invenit usquam,
Percutit ora manu, laniatque a pectore vestes,
Pectoraque ipsa ferit. Nec crines solvere curat;
Scindit, et altrici, quæ luctûs causa, roganti
'Nulla est Alcyone, nulla est,' ait; 'occidit unà
Cum Ceyce suo. Solantia tollite verba.
Naufragus interiit. Vidi, agnovique, manusque
Ad discedentem, cupiens retinere, tetendi.

300

305

310

315

320

Umbra fuit, sed et umbra tamen manifesta virique
Vera mei. Non ille quidem, si quæris, habebat
Adsuetos vultus, nec, quo priùs, ore nitebat.
Pallentem nudumque et adhuc humente capillo
Infelix vidi. Stetit hoc miserabilis ipso

325

Ecce! loco; et quærit, vestigia si qua supersint.

330

« ZurückWeiter »