Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

30

35

40

Hesperidas donâsse putes; si postibus altis
Admovit digitos, postes radiare videntur.
Ille etiam líquidis palmas ubi laverat undis,
Unda fluens palmis Danaën eludere posset.

Vix spes ipse suas animo capit, aurea fingens
Omnia. Gaudenti mensas posuere ministri,
Exstructas dapibus, nec tostæ frugis egentes.
Tum verò sive ille suâ Cerealia dextrâ
Munera contigerat; Cerealia dona rigebant ;
Sive da pes avido convellere dente parabat;
Lamina fulva da pes admoto dente premebat.
Miscuerat puris auctorem muneris undis ;
Fusile, per rictus aurum fluitare videres.

Attonitus novitate mali, divesque miserque
Effugere optat opes, et, quæ modò voverat, odit.
Copia nulla famem relevat; sitis arida guttur
Urit, et inviso meritus torquetur ab auro.
Ad cælumque manus et splendida brachia tollens,
· Da veniam, Lenæe pater ; peccavimus, inquit;
"Sed miserere, precor, speciosoque eripe damno.'
Mite deûm numen Bacchus peccâsse fatentem
Restituit, factique fidem, data munera, solvit.
· Neve malè optato maneas circumlitus auro,
Vade,' ait, 'ad magnis vicinum Sardibus amnem,
Perque jugum ripæ labentibus obvius undis
Carpe viam, donec venias ad fluminis ortus,
Spumigeroque tuum fonti, quà plurimus exit,
Subde caput, corpusque simul, simul elue crimen.'
Rex jussæ succedit aquæ. Vis aurea tinxit
Flumen, et humano de corpore cessit in amnem.
Nunc quoque jam veteris percepto semine venæ
Arva rigent auro madidis pallentia glebis.

45

50

55

THE JUDGMENT OF MIDAS.

60

65

70

Ille, perosus opes, silvas et rura colebat
Panaque montanis habitantem semper in antris.
Pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante,
Rursus erant domino stolidæ præcordia mentis.
Nam freta prospiciens latè riget arduus alto
Tmolus in adscensu, clivoque extentus utroque,
Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypæpis.
Pan ibi dum teneris jactat sua carmina nymphis,
Et leve ceratâ modulatur arundine carmen,
Ausus Apollineos præ se contemnere cantus,
Judice sub Tmolo certainen venit ad impar.

Monte suo senior judex consedit, et aures
Liberat arboribus. Quercu coma cærula tantùm
Cingitur, et pendent circum cava tempora glandes.
Isque deum pecoris spectans, In judice,' dixit,
Nulla mora est.' Calamis agrestibus insonat ille,
Barbaricoque Midan (aderat nam fortè canenti)
Carmine delenit. Post hunc sacer ora retorsit
Tmolus ad os Phæbi; vultum sua silva secuta est.
Ille, caput flavum lauro Parnasside vinctus,
Verrit humum Tyrio saturatâ murice pallâ,
Distinctamque lyram gemmis et dentibus Indis
Sustinet a lævâ ; tenuit manus altera plectrum.
Artificis status ipse fuit. Tum stamina docto
Pollice sollicitat: quorum dulcedine captus
Pana jubet Tmolus citharæ submittere cannas.

Judicium sanctique placet sententia montis
Omnibus; arguitur tamen, atque injusta vocatur
Unius sermone Midæ. Nec Delius aures

75

80

85

90

95

Humanam stolidas patitur retinere figuram ;
Sed trahit in spatium, villisque albentibus implet,
Instabilesque imo facit, et dat posse moveri.
Cetera sunt hominis; partem damnatur in unam,
Induiturque aures lentè gradientis aselli.

Ille quidem celat, turpique onerata pudore
Tempora purpureis tentat velare tiaris;
Sed, solitus longos ferro resecare capillos,
Viderat hoc famulus. Qui cùm nec prodere visum
Dedecus auderet, cupiens efferre sub auras,
Nec posset reticere tamen, secedit, humumque
Effodit, et, domini quales adspexerit aures,
Voce refert parvâ, terræque immurmurat haustæ ;
Indiciumque suæ vocis tellure regestâ
Obruit, et scrobibus tacitus discedit opertis.
Creber arundinibus tremulis ibi surgere lucus
Cæpit : et, ut primùm pleno maturuit anno,
Prodidit agricolam; leni nam motus ab Austro
Obruta verba refert, dominique coarguit aures.

100

105

THE SHIPWRECK OF CEÏX.

V. 410.
Interea fratrisque sui fratremque secutis
Anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx,
Consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes,
Ad Clarium parat ire deum : nam templa profanus
Invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas.

Portubus exierant, et moverat aura rudentes;
Obvertit lateri pendentes navita remos,
Cornuaque in summâ locat arbore, totaque malo
Carbasa deducit, venientesque excipit auras.

110

115

120

125

130

Aut minùs aut certè medium non ampliùs æquor
Puppe secabatur, longèque erat utraque tellus,
Cùm mare sub noctem tumidis albescere cæpit
Fluctibus, et præceps spirare valentiùs Eurus.
Ardua jamdudum demittite cornua,' rector
Clamat, et antennis totum subnectite velum.'
Hic jubet; impediunt adversæ jussa procellæ,
Nec sinit audiri vocem fragor æquoris ullam.
Sponte tamen properant alii subducere remos,
Pars munire latus, pars ventis vela negare.
Egerit hic fluctus, æquorque refundit in æquor;
Hic rapit antennas. Quæ dum sine lege geruntur,
Aspera crescit hiems, omnique e parte feroces
Bella gerunt venti, fretaque indignantia miscent.

Ipse pavet, nec se, qui sit status, ipse fatetur
Scire ratis rector, nec quid jubeatve, velitve :
Tanta mali moles tantoque potentior arte est !
Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes,
Undarum incursu gravis unda, tonitribus æther ;
Fluctibus erigitur, cælumque æquare videtur
Pontus, et inductas adspergine tangere nubes;
Et modò, cùm fulvas ex imo vertit arenas,
Concolor est illis, Stygiâ modò nigrior undâ;
Sternitur interdum, spumisque sonantibus albets
Ipsa quòque his agitur vicibus Trachinia puppis,
Et nunc sublimis, veluti de vertice montis,
Despicere in valles imumque Acheronta videtur ;
Nunc, ubi demissan curvum circumstetit æquor,
Suspicere inferno summum de gurgite cælum.
Sæpe dat ingentem fluctu latus icta fragorem,
Nec leviùs pulsata sonat, quàm ferreus olim
Cùm laceras aries ballistave concutit arces.

135

140

145

160

Utque solent, sumptis incursu viribus, ire
Pectore in arma ferı prætentaque tela leones;
Sic, ubi se ventis admiserat unda coortis,
Ibat in arma ratis, multoque erat altior illis.

150
Jamque labant cunei, spoliataque tegmine ceræ
Rima patet, præbetque viam letalibus undis.
Ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres,
Inque fretum credas totum descendere cælum,
Inque plagas celi tumefactum ascendere pontum. 155
Vela madent nimbis, et cum cælestibus undis
Æquoreæ miscentur aquæ; caret ignibus æther,
Cæcaque nox premitur tenebris hiemisque suisque.
Discutiunt tamen has, præbentqne micantia lumen
Fulmina ; fulmineis ardescunt ignibus undæ.
Dat quòque jam saltus intra cava texta carinæ
Fluctus; et, ut miles numero præstantior omni,
Cum sæpe assiluit defensæ mænibus urbis,
Spe potitur tandem, laudisque accensus amore
Inter mille viros murum tamen occupat unus;

165 Sic ubi pulsârunt celsi latera ardua fluctus, Vastiùs insurgens decimæ ruit impetus undæ: Nec priùs absistit fessam oppugnare carinam, Quàm velut in captæ descendat menia navis. Pars igitur tentabat adhuc invadere pinum,

170 Pars maris intus erat. Trepidant haud segnius omnes, Quàm solet urbs, aliis murum fodientibus extrà, Atque aliis murum, trepidare, tenentibus intus. Deficit ars, animique cadunt; totidemque videntur, Quot veniunt fluctus, ruere atque irrumpere mortes. 175 Non tenet hic lacrymas, stupet hic, vocat ille beatos, Funera quos maneant, hic votis numen adorat, Brachiaque ad cælum, quod non videt, irrita tollens

« ZurückWeiter »