Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sic ait: O positi sub terrâ numina mundi,
In quem decidimus quicquid mortale creamur ·
Si licet, et, falsi positis ambagibus oris,
Vera loqui sinitis; non huc, ut opaca viderem
Tartara, descendi, nec uti villosa colubris
Terna Medusæi vincirem guttura monstri;
Causa viæ est conjux, in quam calcata venenum
Vipera diffudit, crescentesque abstulit annos.
Posse pati volui, nec me tentâsse negabo;

20

25

Vicit Amor. Superâ deus hic bene notus in orâ est.

An sit et hic, dubito; sed et hìc tamen auguror esse,

Famaque si veteris non est mentita rapinæ,

Vos quoque junxit Amor. Per ego hæc loca plena timoris,

Per Chaos hoc ingens, vastique silentia regni,

30

Eurydices, oro, properata retexite fata!

Omnia debentur vobis, paulùmque morati,

Seriùs aut citiùs sedem properamus ad unam.

Tendimus huc omnes, hæc est domus ultima, vosque

Humani generis longissima regna tenetis.

35

Hæc quòque, cùm justos matura peregerit annos,

Juris erit vestri. Pro munere poscimus usum.

Quòd si fata negant veniam pro conjuge, certum est
Nolle redire mihi: leto gaudete duorum.'

Talia dicentem nervosque ad verba moventem
Exsangues flebant animæ ; nec Tantalus undam
Captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis,
Nec carpsêre jecur volucres, urnisque vacârunt
Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo.

40

Tunc primùm lacrymis victarum carmine fama est

45

Eumenidum maduisse genas; nec regia conjux

Sustinet oranti, nec, qui regit ima, negare,

Eurydicenque vocant. Umbras erat illa recentes
Inter, et incessit passu de vulnere tardo.

Hanc simul et legem Rhodopeïus accipit heros,
Ne flectat retro sua lumina, donec Avernas
Exierit valles, aut irrita dona futura.

Carpitur acclivis per muta silentia trames,
Arduus, obscurus, caligine densus opacâ;
Nec procul abfuerant telluris margine summæ:
Hic, ne deficeret, metuens, avidusque videndi,
Flexit amans oculos; et protinus illa relapsa est,
Brachiaque intendens, prendique et prendere captans,
Nil nisi cedentes infelix arripit auras.

50

55

Jamque iterum moriens non est de conjuge quicquam 60
Questa suo quid enim nisi se quereretur amatam ?
Supremumque vale, quod jam vix auribus ille
Acciperet, dixit, revolutaque rursus eòdem est.

Non aliter stupuit geminâ nece conjugis Orpheus,
Quam tria qui timidus, medio portante catenas,
Colla canis vidit; quem non pavor antè reliquit,
Quam natura prior, saxo per corpus oborto;
Quique in se crimen traxit, voluitque videri
Olenos esse nocens, tuque, o confisa figuræ
Infelix Lethæa tuæ, junctissima quondam

65

70

Pectora, nunc lapides, quos humida sustinet Ide.
Orantem frustràque iterum transire volentem
Portitor arcuerat. Septem tamen ille diebus
Squalidus in ripâ Cereris sine munere sedit.

Cura dolorque animi lacrymæque alimenta fuêre.
Esse deos Erebi crudeles questus, in altam

75

Se recipit Rhodopen pulsumque Aquilonibus Hæmon.

HYACINTHUS CHANGED INTO A FLOWER.

v. 162.

Te quòque, Amyclide, posuisset in æthere Phœbus,
Tristia si spatium ponendi Fata dedissent.
Quà licet, æternus tamen es; quotiesque repellit
Ver hiemem, Piscique Aries succedit aquoso,
Tu toties oreris, viridique in cespite flores.
Jamque ferè medius Titan venientis et actæ
Noctis erat, spatioque pari distabat utrimque;
Corpora veste levant, et succo pinguis olivæ
Splendescunt, latique ineunt certamina disci.
Quem priùs aërias libratum Phoebus in auras
Misit, et oppositas disjecit pondere nubes.
Recidit in solidam longo pòst tempore terram
Pondus, et exhibuit junctam cum viribus artem.
Protinus imprudens, actusque cupidine lusus,
Tollere Tænarides orbem properabat; at illum
Dura repercussum subjecit in aëra tellus
In vultus, Hyacinthe, tuos. Expalluit æquè
Quam puer, ipse deus, collapsosque excipit artus,
Et modò te refovet, modò tristia vulnera siccat,
Nunc animam admotis fugientem sustinet herbis.
Nil prosunt artes; erat immedicabile vulnus.
Ut, si quis violas riguoque papavera in horto
Liliaque infringat fulvis hærentia virgis,
Marcida demittant subitò caput illa gravatum,
Nec se sustineant, spectentque cacumine terram :
Sic vultus moriens jacet, et defecta vigore
Ipsa sibi est oneri cervix, humeroque recumbit.

80

85

90

95

100

" Laberis, Ebalide, primâ fraudate juventâ,'
Phoebus ait; 'videoque tuum, mea crimina, vulnus.
Tu dolor es facinusque meum; mea dextera leto
Inscribenda tuo est; ego sum tibi funeris auctor.
Quæ mea culpa tamen? nisi si lusisse vocari
Culpa potest, nisi culpa potest et amâsse vocari.
Atque utinam pro te vitam tecumve liceret
Reddere! sed quoniam fatali lege tenemur,
Semper eris mecum, memorique hærebis in ore.
Te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt,
Flosque novus scripto gemitus imitabere nostros.
Tempus et illud erit, quo se fortissimus heros
Addat in hunc florem, folioque legatur eodem.'
Talia dum vero memorantur Apollinis ore,
Ecce cruor, qui fusus humi signaverat herbam,
Desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro
Flos oritur, formamque capit, quam lilia; si non
Purpureus color his, argenteus esset in illis.

105

110

115

120

125

Non satis hoc Phœbo est; (is enim fuit auctor honoris)
Ipse suos gemitus foliis inscribit; et AI, AI'
Flos habet inscriptum, funestaque litera ducta est.
Nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon; honorque
Durat in hoc ævi, celebrandaque more priorum
Annua prælatâ redeunt Hyacinthia pompâ.

BOOK XI.

THE WISH OF MIDAS.

v. 89.

Hunc, assueta cohors, Satyri Bacchaque frequentant,
At Silenus abest. Titubantem annisque meroque
Ruricolæ cepêre Phryges, vinctumque coronis
Ad regem duxêre Midan, cui Thracius Orpheus
Orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.
Qui simul agnovit socium comitemque sacrorum,
Hospitis adventu festum genialiter egit
Per bis quinque dies et junctas ordine noctes.

Et jam stellarum sublime coëgerat agmen
Lucifer undecimus, Lydos cùm lætus in agros
Rex venit, et juveni Silenum reddit alumno.
Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit
Muneris arbitrium, gaudens altore recepto.
Ille, malè usurus donis, ait,' Effice, quicquid
Corpore contigero, fulvum vertatur in aurum.'
Annuit optatis, nocituraque munera solvit
Liber, et indoluit, quòd non meliora petîsset.

5

10

15

Lætus abit, gaudetque malo Berecyntius heros,

Pollicitique fidem tangendo singula tentat.
Vixque sibi credens, non altâ fronde virentem

20

Ilice detraxit virgam: virga aurea facta est ;

Tollit humo saxum: saxum quòque palluit auro.
Contigit et glebam: contactu gleba potenti
Massa fit; arentes Cereris decerpsit aristas:

Aurea messis erat; demptum tenet arbore pomum :

25

« ZurückWeiter »