Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Vota Jovi, cùm Fama loquax præcessit ad aures,
Deïanira, tuas, (quæ veris addere falsa
Gaudet, et e minimo sua per mendacia crescit)
Amphitryoniaden Ioles ardore teneri.
Credit amans, venerisque novæ perterrita famâ
Indulsit primò lacrymis, flendoque dolorem
Diffudit miseranda suum; mox deinde, 'Quid autem 10
Flemus ? ' ait, “pellex lacrymis lætabitur istis.
Quæ quoniam adveniet, properandum, aliquidque novan-

dum est.
Conquerar, an sileam ? repetam Calydona, morerne ?
Excedam tectis ? an, si nihil amplius, obstem ?'
Incursus animus varios habet: omnibus illi

15
Prætulit imbutam Nesseo sanguine vestem
Mittere, quæ vires defecto reddat amori;
Ignaroque Lichæ, quid tradat nescia, luctus
Ipsa suos tradit, blandisque miserrima verbis
Dona det illa viro, mandat. Capit inscius heros,

20 Induiturque humeris Lernææ virus Echidnæ.

Tura dabat primis et verba precantia flammis, Vinaque marmoreas paterâ fundebat in aras : Incaluit vis illa mali, resolutaque flammis Herculeos abiit latè diffusa

25 Dum potuit, solitâ gemitum virtute repressit. Victa malis postquam patientia, repulit aras, Implevitque suis nemorosam vocibus Eten. Nec mora, letiferam conatur scindere vestem : Quà trahitur, trahit illa cutem, fædumque relatu, 30 Aut hæret membris frustrà tentata revelli, Aut laceros artus et grandia detegit ossa. Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens Tincta lacu, stridet, coquiturque ardente veneno.

per artus.

Nec modus est : sorbent avidæ præcordia flammæ, 35
Cæruleusque fluit toto de corpore sudor,
Ambustique sonant nervi; cæcâque medullis
Tabe liquefactis, tollens ad sidera palmas,
• Cladibus,' exclamat, Saturnia, pascere nostris;
Pascere, et hanc pestem specta, crudelis, ab alto, 40
Corque ferum satia ; vel si miserandus et hostis,
(Hostis enim tibi sum) diris cruciatibus ægram
Invisamque animam natamque laboribus aufer.
Mors mihi munus crit: decet hæc dare dona novercam.
Ergo ego fædantem peregrino templa cruore

45
Busirin domui, sævoque alimenta parentis
Antæo eripui? nec me pastoris Iberi
Forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit ?
Vosne, manus, validi pressistis cornua tauri?
Vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undæ, 50
Partheniumque nemus? vestrâ virtute relatus
Thermodontiaco cælatus balteus auro,
Pomaque ab insomni non custodita dracone?
Nec mihi Centauri potuêre resistere, nec mî
Arcadiæ vastator aper; nec profuit Hydræ

55 Crescere per damnum geminasque resumere vires ? Quid, quòd Thracis equos, humano sanguine pingues, Plenaque corporibus laceris præsepia vidi, Visaque dejeci, dominumque ipsosque peremi ? His elisa jacet moles Nemeæa lacertis,

60 Hac cælum cervice tuli. Defessa jubendo est Sæva Jovis conjux; ego sum indefessus agendo. Sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti Nec telis armisve potest. Pulmonibus erra, Ignis edax imis, perque omnes pascitur artus

65

70

80

At valet Eurystheus; et sunt, qui credere possint
Esse deos?' Dixit, perque altam saucius Eten
Haud aliter graditur, quàm si venabula tigris
Corpore fixa gerat, factique refugerit auctor.
Sæpe illum gemitus edentem, sæpe frementem,
Sæpe retentantem totas infringere vestes,
Sternentemque trabes irascentemque videres
Montibus, aut patrio tendentem brachia cælo.
Ecce, Lichan trepidum et latitantem rupe cavatâ
Adspicit; utque dolor rabiem collegerat omnem, 75
• Tune, Licha,' dixit, feralia dona dedisti?
Tune meæ necis auctor eris ? ' tremit ille, pavetque
Pallidus, et timidè verba excusantia dicit.
Dicentem genibusque manus adhibere parantem
Corripit Alcides, et terque quaterque rotatum
Mittit in Euboïcas tormento fortiùs undas.
Ille per aërias pendens induruit auras;
Utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis ;
Sic illum, validis actum per inane lacertis,
Exsanguemque metu nec quicquam humoris habentem 85
In rigidos versum silices prior edidit ætas.
Nunc quoque in Euboïco scopulus brevis eminet altè
Gurgite, et humanæ servat vestigia formæ.
Quem, quasi sensurum, nautæ calcare verentur,
Appellantque Lichan. At tu, Jovis inclyta proles, 90
Arboribus cæsis, quas ardua gesserat Ete,
Inque pyram structis, arcum pharetramque capacem,
Regnaque visuras iterum Trojana sagittas,
Ferre jubes Peante satum, quo flamma ministro
Subdita ; dumque avidis comprenditur ignibus agger, 95
Congeriem silvæ Nemeæo vellere summam

100

105

110

Sternis, et impositâ clavæ cervice recumbis
Haud alio vultu, quàm si conviva jaceres
Inter plena meri redimitus pocula sertis.

Jamque valens et in omne latus diffusa sonabat,
Securosque artus contemptoremque petebat
Flammą suum. Timuere dei pro vindice terræ.
Quos ita (sensit enim) læto Saturnius ore
Jupiter alloquitur : “Nostra est timor iste voluptas,
O superi, totoque libens mihi pectore grator,
Quòd memoris populi dicor rectorque paterque,
Et mea progenies vestro quòque tuta favore est.
Nam quanquam ipsius datur hoc immanibus actis,
Obligor ipse tamen. Sed enim, ne pectora vano
Fida metu paveant, Etæas spernite flammas.
Omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes,
Nec nisi maternâ Vulcanum parte potentem
Sentiet. Æternum est, a me quod traxit, et expers
Atque immune necis, nullâque domabile flammâ.
Idque ego defunctum terrâ cælestibus oris
Accipiam, cunctisque meum lætabile factum
Dîs fore confido. Si quis tamen Hercule, si quis
Fortè deo doliturus erit, data præmia nolet,
Sed meruisse dari sciet, invitusque probabit.'

Assensêre dei; conjux quòque regia visa est
Cetera non duro, duro tamen ultima vultu
Dicta tulisse Jovis, seque indoluisse notatam.

Interea, quodcunque fuit populabile flammæ, Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit Herculis effigies, nec quicquam ab imagine ductum Matris habet, tantuinque Jovis vestigia servat. Utque novus serpens, positâ cum pelle senectâ.

115

120

125

130

Luxuriare solet, squamâque nitere recenti;
Sic, ubi mortales Tirynthius exuit artus,
Parte sui meliore viget, majorque videri
Cepit, et augustâ fieri gravitate verendus.
Quem pater omnipotens, inter cava nubila raptum,
Quadrijugo curru radiantibus intulit astris.

BOOK X.

ORPHEUS AND EURYDICE.

5

v. 1. Inde

per immensum croceo velatus amictu
Aëra digreditur, Ciconumque Hymenæus ad oras
Tendit, et Orpheâ nequicquam voce vocatur.
Affuit ille quidem ; sed nec solennia verba,
Nec lætos vultus, nec felix attulit omen.
Fax quoque, quam tenuit, lacrymoso stridula fumo
Usque fuit, nullosque invenit motibus ignes.
Exitus auspicio gravior : nam nupta per herbas
Dum nova Naïadum turbâ comitata vagatur,
Occidit, in talum serpentis dente recepto.
Quam satis ad superas postquam Rhodopeïus auras
Deflevit vates, ne non tentaret et umbras,
Ad Styga Tænariâ est ausus descendere portâ.
Perque leves populos simulacraque functa sepulcris
Persephonen adiit inamænaque regna tenentem
Umbrarum dominum ; pulsisque ad carmina nervis

10

15

« ZurückWeiter »