Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

45

Deseruitque ducem; cælique cupidine tactus,
Altius egit iter. Rapidi vicinia solis
Mollit odoratas, pennarum vincula, ceras.
Tabuerant ceræ : nudos quatit ille lacertos,
Remigioque carens non ullas concipit auras;
Oraque cæruleâ, patrium clamantia nomen,
Excipiuntur aquâ, quæ nomen traxit ab illo.
At pater infelix, nec jam pater, 'Icare,' dixit,
Icare,' dixit, ubi es? quâ te regione requiram ?
Icare,' dicebat : pennas conspexit in undis,
Devovitque suas artes, corpusque sepulcro
Condidit; et tellus a nomine dicta sepulti.

50

PERDIX.

55

60

Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati
Garrula ramosâ prospexit ab ilice perdix,
Et plausit pennis, testataque gaudia cantu est ;
Unica tunc volucris, nec visa prioribus annis,
Factaque nuper avis, longum tibi, Dædale, crimen.
Namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam
Progeniem germana suam, natalibus actis
Bis puerum senis, animi ad præcepta capacis.
Ille etiam medio spinas in pisce notatas
Traxit in exemplum, ferroque incidit acuto
Perpetuos dentes, et serræ reperit usum.
Primus et ex uno duo ferrea brachia nodo
Vinxit, ut, æquali spatio distantibus illis,
Altera pars staret, pars altera duceret orbem.

Dædalus invidit, sacrâque ex arce Minerva
Præcipitem misit, lapsum mentitus,

At illum, Quæ favet ingeniis, excepit Pallas, avemque

65

70

Reddidit, et medio velavit in aëre pennis.
Sed vigor ingenii quondam velocis in alas,
Inque pedes abiit; nomen, quod et antè, remansit.
Non tamen hæc altė volucris sua corpora tollit,
Nec facit in ramis altoque cacumine nidos;
Propter humum volitat, ponitque in sepibus ova,
Antiquique memor metuit sublimia casûs.

75

PHILEMON AND BAUCIS.

80

85

V. 618.
Sic ait : Immensa est, finemque potentia cæli
Non habet, et quidquid superi voluêre, peractum est.
Quòque minùs dubites, tiliæ contermina quercus
Collibus est Phrygiis, modico circumdata muro.
Haud procul hinc stagnum, tellus habitabilis olim,
Nunc celebres mergis fulicisque palustribus undæ.
Jupiter huc specie mortali, cumque parente
Venit Atlantiades positis caducifer alis.
Mille domos adiêre, locum requiemque petentes;
Mille domos clausêre seræ. Tamen una recepit,
Parva quidem, stipulis et cannâ tecta palustri;
Sed pia Baucis anus parilique ætate Philemon
Illâ sunt annis juncti juvenilibus, illâ
Consenuêre casâ ; paupertatemque fatendo
Effecêre levem, nec iniquâ mente ferendam.
Nec refert, dominos illic famulosne requiras;
Tota domus duo sunt, îdem parentque jubentque.

Ergo ubi cælicolæ parvos tetigere penates,
Submissoque humiles intrârunt vertice postes,
Membra senex posito jussit relevare sedili,
Quò superinjecit textum rude sedula Baucis.

90

95

Inde foco tepidum cinerem dimovit, et ignes
Suscitat hesternos, foliisque et cortice sicco

100
Nutrit, et ad flammas animâ producit anili;
Multifidasque faces, ramaliaque arida tecto
Detulit, et minuit, parvoque admovit aheno.
Quodque suus conjux riguo collegerat horto,
Truncat olus foliis. Furcâ levat ille bicorni

105 Sordida terga suis, nigro pendentia tigno, Servatoque diu resecat de tergore partem Exiguam, sectamque domat ferventibus undis.

Interea medias fallunt sermonibus horas, Sentirique moram prohibent. Erat alveus illic 110 Fagineus durâ clavo suspensus ab ansà : Is tepidis impletur aquis, artusque fovendos Accipit. In medio torus est de mollibus ulvis, Impositus lecto, spondâ pedibusque salignis. Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo 115 Sternere consuêrant, sed et hæc vilisque vetusque Vestis erat, lecto non indignanda saligno. Accubuêre dei. Mensam succincta tremensque Ponit anus; mensæ sed erat pes tertius impar : Testa parem fecit. Quæ postquam subdita clivum 120 Sustulit, æquatam mentæ tersêre virentes. Ponitur hic bicolor sinceræ bacca Minervæ, Conditaqne in liquidâ corna autumnalia fæce, Intubaque et radix et lactis massa coacti, Ovaque non acri leviter versata favillâ ;

125 Omnia fictilibus. Post hæc cælatus eodem Sistitur argento crater, fabricataque fago Pocula, quà cava sunt, flaventibus illita ceris.

Parva mora est, epulasque foci misêre calentes; Nec longæ rursus referuntur vina senectæ,

130

Dantque locum mensis paulum seducta secundis.
Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis,
Prunaque, et in patulis redolentia mala canistris,
Et de purpureis collectæ vitibus uvæ.
Candidus in medio favus est. Super omnia vultus · 135
Accessêre boni, nec iners pauperque voluntas.

Interea, toties haustum cratera repleri
Sponte suâ, per seque vident succrescere vina.
Attoniti novitate pavent, manibusque supinis
Concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon, 140
Et veniam dapibus nullisque paratibus orant.

Unicus anser erat, minimæ custodia villæ,
Quem dîs hospitibus domini mactare parabant :
Ille celer pennâ tardos ætate fatigat,
Eluditque diu, tandemque est visus ad ipsos

145
Confugisse deos. Superi vetuêre necari,
· Dîque sumus, meritasque luet vicinia ponas
Impia,' dixerunt ; vobis immunibus hujus
Esse mali dabitur, modò vestra relinquite tecta,
Ac nostros comitate gradus, et in ardua montis 150
Ite simul. Parent, et, dîs præeuntibus, ambo
Nituntur longo vestigia ponere clivo.

Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta Missa potest : flexêre oculos, et mersa palude Cetera prospiciunt, tantùm sua tecta manere.

155 Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, Illa vetus, dominis etiam casa parva duobus, Vertitur in templum: furcas subiêre columnæ, Stramina flavescunt, aurataque tecta videntur, Cælatæque fores, adopertaque marmore tellus. 160 Talia tum placido Saturnius edidit ore : • Dicite, juste senex, et femina conjuge justo

165

170

Digna, quid optetis.' Cum Baucide pauca locutus,
Judicium superis aperit commune Philemon :
Esse sacerdotes, delubraque vestra tueri
Poscimus; et quoniam concordes egimus annos,
Auferat hora duos eadem, nec conjugis unquam
Busta meæ videam, neu sim tumulandus ab illâ.'

Vota fides sequitur : templi tutela fuêre,
Donec vita data est. Annis ævoque soluti
Ante gradus sacros cùm starent fortè, locique
Narrarent casus, frondere Philemona Baucis,
Baucida conspexit senior frondere Philemon.
Jamque super geminos crescente cacumine vultus,
Mutua, dum licuit, reddebant dicta ; Valeque,
O conjux,' dixêre simul, simul abdita texit
Ora frutex. Ostendit adhuc Tyaneïus illic
Incola de gemino vicinos corpore truncos.
Hæc mihi non vani (nec erat cur fallere vellent)
Narravêre senes. Equidem pendentia vidi
Serta super ramos, ponensque recentia, dixi,
Cura deûm pii sunt, et, qui coluêre, coluntur.'

175

180

BOOK IX.

DEATH OF HERCULES.

v. 134.

Longa fuit medii mora temporis, actaque magni
Herculis implêrant terras odiumque novercæ.
Victor ab Echaliâ Cenæo sacra parabat

« ZurückWeiter »