Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Passer, deliciae meae puellae,

15 Quicum ludere, quem in sinu tenere, Quoi primum digitum dare adpetenti Et acris solet incitare morsus,

Cum desiderio meo nitenti

Carum nescio quid libet iocari 20 Et solaciolum sui doloris,

Credo ut cum gravis acquiescet ardor;
Tecum ludere sicut ipsa possem

Et tristis animi levare curas!

25 Tam gratum est mihi quam ferunt puellae Pernici aureolum fuisse malum,

Quod zonam soluit diu ligatam.

Lugete, o Veneres Cupidinesque,

Et quantum est hominum venustiorum.
30 Passer mortuus est meae puellae,
2 Passer, deliciae meae puellae,

Quem plus illa oculis suis amabat:
Nam mellitus erat suamque norat
Ipsa tam bene quam puella matrem,
5 Nec sese a gremio illius movebat,
Sed circumsiliens modo huc modo illuc
Ad solam dominam usque pipilabat. ·
Qui nunc it per iter tenebricosum
Illuc, unde negant redire quenquam.
10 At vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis:
Tam bellum mihi passerem abstulistis.

1, 14. Atilius Fortunatianus p. 2698 P. Censorinus qui dicitur p. 97 Iahnii. 16. Qui D, Cui L. ac petenti L, ac appetenti D. 18. mei D. 20. In Itali: sed. v. 20, 17. 21. uti gravis Schraderus. acquiescat Itali. 22. Et tecum L. luderem D. 23. 'Post hoc carmen in codice antiquissimo et manu scripto ingens sequitur fragmentum' Alexander Guarinus. In v. c. spatium est hic longum, post quod sequitur Tam gratum mihi' Perreius. 27. ligatam DL et Priscianus p. 546 P.: negatam Laurentianus.

5. se L.

2, 1. om L, Parisinus, Laurentianus. 4. Ipsam D. 7. piplabat L. 8. pariter L. tenebrosum DL. 9. Illuc Seneca in apocolocyntosi p. 856: Illud DL.

O factum male! io miselle passer, Tua nunc opera meae puellae 15 Flendo turgiduli rubent ocelli.

Phaselus ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse navium celerrimus,
Neque ullius natantis impetum trabis
Nequisse praeterire, sive palmulis

20 Opus foret volare sive linteo.

Et hoc negat minacis Adriatici
Negare litus insulasve Cycladas
Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
Propontida trucemve Ponticum sinum,
25 Ubi iste post phaselus antea fuit
Comata silva: nam Cytorio in iugo
Loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica et Cytore buxifer,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima
30 Ait phaselus: ultima ex origine
3 Tuo stetisse dicit in cacumine,
Tuo imbuisse palmulas in aequore,
Et inde tot per impotentia freta
Herum tulisse, laeva sive dextera
5 Vagaret aura, sive utrunque Iuppiter
Simul secundus incidisset in pedem;
Neque ulla vota litoralibus deis

Sibi esse facta, cum veniret a marei Novissime hunc ad usque limpidum lacum. 10 Sed haec prius fuere: nunc recondita

2, 13. Bonum factum DL. o (proh Baptista Guarinus) miselle passer vel passer o miselle Itali: bonus ille passer DL. 14. mea schol. Iuvenal. 6, 8. p. 598 Cram. 16. ille DL, Marius Victorinus p. 2571 P., Augustinus de musica 5, 6 (11). 8 (16), schol. Lucani 5, 518: iste Censorinus de metr. p. 94 Iahn. 17. Aiunt DL. celerrimum DL. 18. illius DL. trabis] tardis DL, ratis corr Paris. 19. Neque esse DL. sine DL.

21. mina ei D, ei minas L.

20. sine DL. 23. Rhodiumque D. tractam D. 25. post om L. 26. cytherio D, citeorio L. 28 cytheri DL. 29. cognotissima DL.

DL.

3, 2. Tuas DL.

7. literalibus D.

5. Vocaret D, Vocare L: correxi. cura

diis DL. 8. amaret DL.

Senet quiete seque dedicat tibi,
Gemelle Castor et gemelle Castoris.

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
Rumoresque senum severiorum
15 Omnes unius aestimemus assis.
Soles occidere et redire possunt:
Nobis, cum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dormienda.
Da mi basia mille, deinde centum,
20 Dein mille altera, dein secunda centum,
Deinde usque altera mille, deinde centum.
Dein, cum milia multa fecerimus,
Conturbabimus illa, ne sciamus,
Aut nequis malus invidere possit,
25 Cum tantum sciat esse basiorum.

Flavi, delicias tuas Catullo,

Nei sint inlepidae atque inelegantes, Velles dicere, nec tacere posses. Verum nescio quid febriculosi 30 Scorti diligis: hoc pudet fateri. 4 Nam te non viduas iacere noctes Nequicquam tacitum cubile clamat Sertis ac Syrio fragrans olivo, Pulvinusque peraeque et hic et ille 5 Attritus, tremulique quassa lecti Argutatio inambulatioque.

3, 11. Senet quiete L et Charisius p. 223 (sed codex habet st quiete), Diomedes p. 335, Priscianus 9, p. 869 P.: Sonet quietem D. Idicebat vel dicebant codices Diomedis 2. castor D et codices Diomedis: castrum pr L, castorum corr L. Castor et gemelle om codex Charisii. 15. extimemus D. 19. mihi L. 20. Deinde mille L, Deinde me D, Deinde mi Parisinus, Laurentianus, Riccardianus. dein Puccius: deinde L, da D et plerique omnes. 22. Deinde DL. multa milia L. 23. Conturbavimus DL. 27. Ne DL.

4, 3. Sertisque D. ac Syrio] asyrio L, a syrio Laurentianus, assyrio Riccardianus et Parisinus, assyrioque D. fragrans D: clamans L, flagrans margo L. 5. cassa D.

4. ille D: illo L.

Nam ni stupra valet, nihil, tacere.
Cur? non tam latera ecfututa pandas,
Nei tu quid facias ineptiarum.

10 Quare, quicquid habes boni malique,
Dic nobis. volo te ac tuos amores
Ad caelum lepido vocare versu.

Quaeris, quot mihi basiationes

Tuae, Lesbia, sint satis superque. 15 Quam magnus numerus Libyssae arenae Laserpiciferis iacet Cyrenis,

Oraclum Iovis inter aestuosi

Et Batti veteris sacrum sepulcrum,
Aut quam sidera multa, cum tacet nox,
20 Furtivos hominum vident amores,
Tam te basia multa basiare

Vesano satis et super Catullo est,
Quae nec pernumerare curiosi
Possint nec mala fascinare lingua.

25 Miser Catulle, desinas ineptire,

Et quod vides perisse perditum ducas.
Fulsere quondam candidi tibi soles,
Cum ventitabas quo puella ducebat
Amata nobis quantum amabitur nulla.
30 lbi illa multa tum iocosa fiebant,
5 Quae tu volebas nec puella nolebat.
Fulsere vere candidi tibi soles.

Nunc iam illa non vult: tu quoque impote
Nec quae fugit sectare, nec miser vive,

5 Sed obstinata mente perfer, obdura.

4, 7. in ista praevalet D: ni ista praevalet L. nil stupra valet Hauptius. ni stupra, valet scripserat Scaliger. 8. et futura panda DL. 9. Ni Baptista Guarinus: Nec DL. 10. quicquid] quid L solus. 13. quod D. 16. Lasarpiciferis DL, Lasarpici fretis Parisinus et Laurentianus. cirenis Laurentianus: arenis D, tyrrenis L. 17. Ora dum L, Oraclum dum D. 18. Et beati DL, Et beari Laurentianus. 21. Nam L. basiei Riccardianus. 25. in aptire D, inectire Laurentianus. 28. Tum D. docebat pr L.

40. Ili D.

5, 3. tu quoque, impotens, noli Avantius.

Vale, puella. iam Catullus obdurat,
Nec te requiret nec rogabit invitam:
At tu dolebis, cum rogaberis nulla.
Scelesta, ne te. quae tibi manet vita!
10 Quis nunc te adibit? cui videberis bella?
Quem nunc amabis? cuius esse diceris?
Quem basiabis? cui labella mordebis?
At tu, Catulle, destinatus obdura.

Veranni, omnibus e meis amicis

15 Antistans mihi milibus trecentis,
Venistine domum ad tuos Penates
Fratresque unanimos suamque matrem?
Venisti. o mihi nuntii beati!

Visam te incolumem audiamque Hiberum
20 Narrantem loca, facta, nationes,
Ut mos est tuus, applicansque collum
Iocundum os oculosque suaviabor.
O quantum est hominum beatiorum,
Quid me laetius est beatiusve?

25

Varus me meus ad suos amores

Visum duxerat e foro otiosum,

Scortillum, ut mihi tum repente visum est,
Non sane inlepidum neque invenustum.
Huc ut venimus, incidere nobis

30 Sermones varii, in quibus, quid esset
6 Iam Bithynia, quo modo se haberet,
Ecquonam mihi profuisset aere.

Respondi id quod erat, nihil neque ipsis
Nec praetoribus esse nec cohorti,

5 Cur quisquam caput unctius referret,

Parisinus. mihi om D.

5, 9. vae te B. Venator. tibi om L. tibi quae 14. Veramni ex omnibus meis L. 15. Antistas DL. 17. uno animo L. sanamque Parisinus. anumque Faernus. 19. Visamque incolumem D. 21. tuis L, tuum D. 22. suabior 25. Varius L, Verannius D. 27. ut tunc mihi L, tunc Lau

L.

rentianus.

6, 1. se] posse DL. 2. Et quoniam D, Et quoniam L. correxit Statius. here D. 3. neque ipsis Parisinus et Laurentianus: neque in ipsis D, neque nec in ipsis L. 4. Nec om L.

« ZurückWeiter »