Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

5

LIBER QUINTUS.

Dumque ea Cephenum medio Danaeïus heros
agmine commemorat, fremida regalia turba
atria complentur: nec coniugialia festa

qui canat, est clamor, sed qui fera nuntiet arma.
Inque repentinos convivia versa tumultus
adsimilare freto possis, quod saeva quietum
ventorum rabis motis exasperat undis.

Primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam,
10 'en', ait 'en adsum praereptae coniugis ultor,
nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum
Iuppiter eripiet. Conanti mittere Cepheus
'quid facis?' exclamat, 'quae te, germane, furentem
mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis
redditur? hac vitam servatae dote rependis?
quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit,
sed grave Nereïdum numen, sed corniger Ammon,
sed quae visceribus veniebat belua ponti

15

20

exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est,
quo peritura fuit: nisi si crudelis id ipsum

exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro.

Scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti: insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis

25 praemiaque eripies? quae si tibi magna videntur, ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.

Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,

ferre quod et meritis et voce est pactus, eumque

non tibi, sed certae praelatum intellege morti.'

30

35

40

Perseus. Atlas. Andromeda. Lib. V, 1—66.

Ille nihil contra: sed et hunc et Persea vultu
alterno spectans petat hunc, ignorat, an illum,
cunctatusque brevi contortam viribus hastam,
quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.
Ut stetit illa toro, stratis tum denique Perseus
exsiluit; teloque ferox inimica remisso

pectora rupisset, nisi post altaria Phineus
isset: et (indignum!) scelerato profuit ara.
Fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit.
Qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est,
calcitrat et positas adspergit sanguine mensas.

Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras,
telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt
cum genero debere mori. Sed limine tecti
exierat Cepheus, testatus iusque fidemque
45 hospitiique deos, ea se prohibente moveri.

Bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem datque animos. Erat Indus Athis, quem flumine Gange edita Limnaee vitreis peperisse sub undis

creditur, egregius forma, quam divite cultu 50 augebat, bis adhuc octonis integer annis, indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat aureus; ornabant aurata monilia collum

et madidos murra curvum crinale capillos. Ille quidem iaculo quamvis distantia misso 55 figere doctus erat, sed tendere doctior arcus. Tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus stipite, qui media positus fumabat in ara, perculit et fractis confudit in ossibus ora.

60

Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi et comes et veri non dissimulator amoris, postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus arripit et mecum tibi sint certamina' dixit: 65 'nec longum pueri fato laetabere, quo plus invidiae, quam laudis habes. Haec omnia nondum

93

70

75

dixerat, emicuit nervo penetrabile telum
vitatumque tamen sinuosa veste pependit.
Vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae
Acrisioniades adigitque in pectus: at ille
iam moriens, oculis sub nocte natantibus atra,
circumspexit Athin seque acclinavit ad illum
et tulit ad manes iunctae solacia mortis.

Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas
et Libys Amphimedon, avidi committere pugnam,
sanguine, quo late tellus madefacta tepebat,
conciderant lapsi: surgentibus obstitit ensis,
alterius costis, iugulo Phorbantis adactus.
At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis
80 telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis
exstantem signis multaeque in pondere massae
ingentem manibus tollit cratera duabus
infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem
et resupinus humum moribundo vertice pulsat.
Inde Semiramio Polydaemona sanguine cretum
Caucasiumque Abarim Sperchionidenque Lycetum
intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque
sternit et exstructos morientum calcat acervos.

85

Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti, 90 intorquet iaculum: quod detulit error in Idan, expertem frustra belli et neutra arma secutum. Ille tuens oculis inmitem Phinea torvis

95

quandoquidem in partes' ait 'abstrahor, accipe, Phineu,
quem fecisti hostem pensaque hoc vulnere vulnus';
iamque remissurus tractum de vulnere telum
sanguine defectos cecidit conlapsus in artus.

Tu quoque, Cephenum post regem primus, Hodites,
ense iaces Clymeni; Prothoënora percutit Hypseus,
Hypsea Lyncides. Fuit et grandaevus in illis
100 Emathion, aequi cultor timidusque deorum;

qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo
pugnat et incessit scelerataque devovet arma.
Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis

decutit ense caput; quod protinus incidit arae 105 atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua edidit, et medios animam exspiravit in ignes. Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon invictus, vinci si possent caestibus enses, Phinea cecidere manu, Cererisque sacerdos 110 Ampycus, albenti velatus tempora vitta.

Tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus, sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres, iussus eras celebrare dapes festumque canendo. Quem procul adstantem plectrumque imbelle tenentem 115 Pettalus inridens Stygiis cane cetera' dixit 'manibus' et laevo mucronem tempore fixit. Concidit et digitis morientibus ille retemptat fila lyrae, casuque fuit miserabile carmen.

Nec sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormas, 120 raptaque de dextro robusta repagula posti ossibus inlisit mediae cervicis: at ille

procubuit terrae mactati more iuvenci. Demere temptabat laevi quoque robora postis Cinyphius Pelates: temptanti dextera fixa est 125 cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit. Haerenti latus hausit Abas: nec corruit ille, sed retinente manum moriens e poste pependit. Sternitur et Menaleus, Perseïa castra secutus, et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri, 130 dives agri Dorylas, quo non possederat alter latius aut totidem tollebat farris acervos.

Huius in obliquo missum stetit inguine ferrum: letifer ille locus. Quem postquam vulneris auctor singultantem animam et versantem lumina vidit 135 Bactrius Halcyoneus, 'hoc, quod premis' inquit 'habeto de tot agris terrae' corpusque exsangue reliquit. Torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam ultor Abantiades; media quae nare recepta

cervice exacta est in partesque eminet ambas.

140 Dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque,

matre satos una, diverso vulnere fudit:

nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit. Occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus, 145 matre Palaestina, dubio genitore creatus, Aethionque sagax quondam ventura videre (tunc ave deceptus falsa), regisque Thoactes armiger et caeso genitore infamis Agyrtes.

Plus tamen exhausto superest: namque omnibus unum 150 opprimere est animus, coniurata undique pugnant agmina pro causa meritum impugnante fidemque: hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx cum genetrice favent ululatuque atria complent. Sed sonus armorum superat gemitusque cadentum, 155 pollutosque semel multo Bellona penates

sanguine perfundit renovataque proelia miscet.
Circueunt unum Phineus et mille secuti

Phinea: tela volant hiberna grandine plura

praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures. 160 Applicat hinc umeros ad magnae saxa columnae, tutaque terga gerens adversaque in agmina versus sustinet instantes. Instabat parte sinistra Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Ethemon. Tigris ut auditis diversa valle duorum

165 exstimulata fame mugitibus armentorum

nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque,
sic dubius Perseus, dextra laevane feratur,
Molpea traiecti submovit vulnere cruris,

contentusque fuga est: neque enim dat tempus Ethemon, 170 sed furit et, cupiens saltu dare vulnera collo, non circumspectis exactum viribus ensem fregit in extrema percussae parte columnae: lammina dissiluit dominique in gutture fixa est. Non tamen ad letum causas satis illa valentes 175 plaga dedit: trepidum Perseus et inermia frustra bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe.

Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit,

« ZurückWeiter »