proximus est aër illi levitate locoque: densior his tellus, elementaque grandia traxit 30 et pressa est gravitate sua: circumfluus umor ultima possedit solidumque coërcuit orbem. 335 40 45 50 55 60 Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum congeriem secuit sectamque in membra redegit, principio terram, ne non aequalis ab omni 7 parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. Inminet his aër. Qui, quanto est pondere terrae iussit et humanas motura tónitrua mentes et cum fulminibus facientes frigora ventos. t cum sua quisque regant diverso flamina tractu, proxima sunt zephyro: Scythiam septemque trionem 65 horrifer invasit boreas: contraria tellus nubibus adsiduis pluvioque madescit ab austro. Haec super imposuit liquidum et gravitate carentem aethera nec quicquam terrenae faecis habentem. Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis, 270 cum, quae pressa diu massa latuere sub illa, sidera coeperunt toto effervescere caelo. 75 Neu regio foret ulla suis animantibus orba, astra tenent caeleste solum formaeque deorum, cesserunt nitidis habitandae piscibus undae, terra feras cepit, volucres agitabilis aër. Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc et quod dominari in cetera posset. Natus homo est, sive hunc divino semine fecit ille opifex rerum, mundi melioris origo, 80 sive recens tellus seductaque nuper ab alto aethere cognati retinebat semina caeli; 85 quam satus Iapeto mixtam fluvialibus undis Sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus t 2. Quattuor aetates. Gigantes. Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, 90 sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. Poena metusque aberant, nec verba minantia fixo aere legebantur, nec supplex turba timebat iudicis ora sui, sed erant sine iudice tuti. Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, 95 montibus in liquidas pinus descenderat undas, nullaque mortales praeter sua litora norant. Nondum praecipites cingebant oppida fossae; non tuba directi, non aeris cornua flexi, non galeae, non ensis erant: sine militis usu 100 mollia securae peragebant otia gentes. Ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis saucia vomeribus per se dabat omnia tellus; contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant 105 cornaque et in duris haerentia mora rubetis et quae deciderant patula Iovis arbore glandes. Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris udd mulcebant zephyri natos sine semine flores. 200 Mox etiam fruges tellus inarata ferebat, 110 nec renovatus ager gravidis canebat aristis; flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella. Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso, sub Iove mundus erat, subiit argentea proles, 115 auro deterior, fulvo pretiosior aere. 260 Iuppiter antiqui contraxit tempora veris, Radi, ukur broek i perque hiemes aestusque et inaequales autumnos et breve ver spatiis exegit quattuor annum. Tum primum siccis aër fervoribus ustus 120 canduit et ventis glacies adstricta pependit. 125 omne nefas: fugere pudor verumque fidesque. 130 In quorum subiere locum fraudesque dolique insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi. Vela dabant ventis, nec adhuc bene noverat illos navita; quaeque diu steterant in montibus altis, fluctibus ignotis insultavere carinae. 135 Communemque prius ceu lumina solis et auras cautus humum longo signavit limite mensor. Nec tantum segetes alimentaque debita dives poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae: quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris, 140 effodiuntur opes, inritamenta malorum. Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum prodierat: prodit bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma. Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus, 145 non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est. Inminet exitio vir coniugis, illa mariti; lurida terribiles miscent aconita novercae; filius ante diem patrios inquirit in annos. Victa iacet pietas, et virgo caede madentes, 150 ultima caelestum, terras Astraea reliquit Neve foret terris securior arduus aether, .... adfectasse ferunt regnum caeleste Gigantas altaque congestos struxisse ad sidera montes. Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum 155 fulmine et excussit subiectae Pelion Ossae. Obruta mole sua cum corpora dira iacerent, perfusam multo natorum sanguine Terram inmaduisse ferunt calidumque animasse cruorem, et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent, 160 in faciem vertisse hominum. Sed et illa propago contemptrix superum saevaeque avidissima caedis et violenta fuit: scires e sanguine natos. Quae pater ut summa vidit Saturnius arce, ingemit et, facto nondum vulgata recenti, 165 foeda Lycaoniae referens convivia mensae, ingentes animo et dignas Iove concipit iras, conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos. Est via sublimis, caelo manifesta sereno: lactea nomen habet, candore notabilis ipso. 170 Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis regalemque domum. Dextra laevaque deorum atria nobilium valvis celebrantur apertis. 3. Lycaon. plebs habitat diversa locis; a fronte potentes caelicolae clarique suos posuere penates. 175 Hic locus est, quem, si verbis audacia detur, haud timeam magni dixisse Palatia caeli. Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, celsior ipse loco sceptroque innixus eburno terrificam capitis concussit terque quaterque 180 caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit. Talibus inde modis ora indignantia solvit: 'Non ego pro mundi regno magis anxius illa tempestate fui, qua centum quisque parabat inicere anguipedum captivo bracchia caelo. 185 Nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno corpore et ex una pendebat origine bellum. Nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem, perdendum est mortale genus. Per flumina iuro infera, sub terra Stygio labentia luco, 190 cuncta prius temptata: sed inmedicabile vulnus ense recidendum est, ne pars sincera trahatur. Sunt mihi semidei, sunt rustica numina, nymphae faunique satyrique et monticolae silvani: quos, quoniam caeli nondum dignamur honore, 195 quas dedimus certe terras habitare sinamus. An satis, o superi, tutos fore creditis illos, cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque, struxerit insidias notus feritate Lycaon?' Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum 200 talia deposcunt. Sic, cum manus impia saevit sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen, attonitum tanto subitae terrore ruinae humanum genus est totusque perhorruit orbis. Substitit ut clamor, pressus gravitate regentis, 'Ille quidem poenas, curam hanc dimittite, solvit. |