Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Einladungsschrift

des

Gymnasium Casimirianum

zu der öffentlichen Früfung und Schlußfeier

am 26., 27. und 28. März 1877.

Inhalt:

1) Quaestiones Aeschyleae. Von dem Gymnasiallehrer Dr. Heinrich Beck.
2) Schulnachrichten. Von dem Director Dr. Karl Weismann.

1877. Programm Nr. 564.

Coburg.

Druck der Dietz'schen Hofbuchdruck è rei.

[ocr errors][merged small]

QUAESTIONES AESCHYLEAE.

[ocr errors]

Agamemn. V. 1-21.

In Agamemnonis versibus 1-21 excubitor in tecto domus regiae constitutus molestias annuae custodiae queritur. Qua in oratione arctius conjungenda sunt verba primi et secundi versus: Θεοὺς μὲν αἰτῶ τῶνδ ̓ ἀπαλλαγὴν πόνων φρουρᾶς ἐτείας μῆκος cum vs. 8: καὶ νῦν φυλάσσω λαμπάδος τὸ σύμβολον, quem excipit vs. 20, ad primum respiciens: νῦν δ ̓ εὐτυχής γένοιτ' ἀπαλλαγὴ πόνων. In hoc sententiarum ordine cum καὶ νῦν φυλάσσω, quamquam vocabulo μὲν non diserte respondet δέ, optime congruunt φρουρᾶς ἐτείας μῆκος: Per annuae vigiliae longitudinem jam peto a diis laborum finem, sed ne nunc quidem finem sortitus est vigilandi labor, etiamnunc facis signum exspector, neque est, cur μήκος aut cum scholiasta pro κατὰ μῆκος positum ad ἐτείας pertinere putemus, aut e conjectura μήχος, i. e. remedium" legamus aut cum Hermanno verbum intellegamus tale, quo significetur,,in mente habeo", quod nullo modo fieri potest neque comprobatur iis quae ipse attulit exemplis. Sed versus inde a duodecimo male inter se cohaerent, qui in codicibus sie traditi sunt:

εὖτ ̓ ἂν δὲ νυκτίπλαγκτον ἔνδροσόν τ' ἔχω

εὐνὴν ὀνείροις οὐκ ἐπισκοπουμένην
ἐμὴν, φόβος γὰρ ἀνθ ̓ ὕπνου παραστατεῖ,
τὸ μὴ βεβαίως βλέφαρα συμβαλεῖν ὕπνῳ,
ὅταν δ ̓ ἀείδειν ἢ μινύρεσθαι δοκῶ
ὕπνου τόδ' ἀντίμολπον ἐντέμνων ἄκος,

κλαίω τότ' οἴκου τοῦδε συμφορὰν στένων etc.

Desideratur enim ad εὖτ ̓ ἂν apodosis. Quare fuerunt qui censerent, orationem ab εὖτ ̓ ἂν inchoatam, quia versibus 14 et 15 interrupta esset, ne series enuntiationum obscuraretur, verbis ὅταν δ ̓ ἀείδειν repeti. Sed hoc ea tantum conditione credibile esset, si sententiae in vss. 12 et 16 expressae similes essent inter se, quod aliter se habere ex verbis ipsis manifestum est. Deinde quominus hyperbaton hoc loco statuam, impedior etiam mutatione vocabuli, quo protasis resumitur; post εὖτ ̓ ἂν, ne structura obscura esset, repetendum erat εὖτ ̓ ἂν, non ὅταν. Quod idem repugnat Weilii emendationi, qui ἔχων pro έχω scribens hoc participium cum ἀείδειν ἢ μινύρεσθαι δοκῶ conjungit. Alii autem duas periodos his versibus contineri rati, in quibus est scholiasta, qui ad φόβος γὰρ haec adnotat: ἢ περισσὸς ὁ γὰρ ἢ λείπει τὸ ἀλύων (lege ἀλύω), ad priorem periodum verbum aliquod conjectura invenire tentaverunt, non satis felici eventu; Dindorfii quoque scholiastae vestigia prementis emendatio zúga pro uv nimis

ψέγων, ἐμπαίοις τύχαισι συμπνέων cognoscitur, regem describi, qui voluntati deorum animum subjecerit atque senserit his malis ab illis se premi, ut consilio belli gerendi desistere disceret. Hanc antistropham eo quo dixi modo accipiendam esse primus disertius exposuit H. Keckius; sed verum quadam ex parte ne scholiastam quidem fugit, quod ostenditur ejus adnotatione ad vs. 205: ἡ ἀπόδοσις τοῦ ἐπεὶ δὲ (198) ἐνταῦθα ἐστιν, οὕτως ἐπεὶ δὲ ὁ μάντις εἶπε τὸ καὶ τό, tò ὁ ἄναξ δὲ ὁ πρέσβυς εἶπε τόδε. Περισσὸς δέ ἐστιν ὁ δὲ σύνδεσμος Αττικῶς. Vidit igitur is verba a xai tód' usque ad ❝vdos 'Aoyɛíov non ad eundem orationis orbem pertinere atque versum 25 sq. Neque minus Schützius, qui in singulis commentationem a plerisque receptam habet, eo loco, ubi in universum de ratione plane diversa ab Aeschylo et Euripide in notandis Agamemnonis moribus inita loquitur, rectum sensum divinavit his verbis usus:,,Aeschylus regem tempestate quidem primum coorta fingit necessitati parentem fortunaeque casibus acquiescentem, ἐμπαίοις τύχαισι συμπνέοντα; post autem Calchantis oraculo de immolanda filia audito vehementer animo commotum et ad summam consilii inopiam redactum; tandem vero urgentibus Graecis, cum eos Iphigeniae sanguinem jure suo deposcere decrevisset, victum animoque ad vitam filiae pro republica neglegendam obfirmato cedentem." Sententiarum ordine hoc modo constituto requirendum ad subjectum yuav est verbum, quod cedere deorum voluntati vel simile quid significet. Promptissima emendatio est ouriva véyer, qua codicum scriptura minime mutatur. Sed ne numerorum ratione, quae syllabam productam in fine tetrapodiae trochaicae poscit, impediatur haec emendatio, pro ἐμπαίοις legendum est προσπαίοις (cfr. v. 347: εἰ πρόσπαια μὴ τύχοι κακά. Hesych. πρόσπαιον πρόσφατον, νέον), i. e. inexspectato ingruentibus," quod optime ad hunc locum convenit. Fuit etiam cum лάбxε ad vs. 177 relatum textui inserendum esse judicarem pro ucvtiv, quod glossatoris videri potest, cui in mentem venit Hom. I. 1, 106: μάντι κακῶν, οὐ πώποτέ μοι τὸ κρήγυον εἶπες. Haec igitur est vis atque series sententiarum antistrophae y et strophae d:,,Agamemnon quoque neglecto vatis monitu ad bellum profectus cum tempestatibus diu Aulide retineretur (v. 188), ut ab expeditione diis invitis suscepta desisteret, deorum nutum atque voluntatem perspexit neque repugnavit (συνέπνει τύχαισι, sentiebat enim Ζήνα ὁδώσαντα, τὸ σωφρονεῖν ἧκε παρ' αὐτὸν äzovτa, vid. 180). Ubi autem remedium apparuit, quo adhibito necessitatem effugere suamque cupiditatem Trojae expugnandae explere poterat, quamvis illud remedium, filiae mactatio, ipsa tempestate gravius esset, tamen rò μádos oblitus in dubitationem se vocari passus haec dixit.“ Tód' autem in vs. 205 bene se habet neque in tór mutandum est. Oppositum est cogitationibus piis, quas antea foverat et a quibus mox desciscet. Пoloßus autem et in vs. 184 et hoc loco positum non sine irrisione quadam. Irridetur princeps, qui sibi non constiterit, cujus cognomen idem manserit, consilium non idem. In fine hujus antistrophae errorem moverunt verba ɛủ yàọ ɛŋ, in quibus Schützius arbitratur inesse excusationem; regem significare se non magnopere posse Graecos culpare, quod Iphigeniae mactationem flagitent; esse enim utile et conducibile. Quae interpretatio vera esse posset, si pro v rào en positum esset ev yàọ àv sin, quod hoc loco factum esse Naegelsbachio placet. Plerique autem fingunt regem jam in vs. 217 ad filiam mactandam destinatum et accipiunt haec verba pro:,,esto, faciam; bene vero cedat," ut Hermannus, qui ex scholio corrupto avda pro ỏoyà legens et déus indeclinabile hic esse docens ita vertit:,,Vates dicit fas esse avide expetere ventos pacans sacrificium virgineumque sanguinem; nam, quoniam evitari non potest, optandum ut bene vertat." Sed idem, quod vidi ex scholis Aeschyleis ab ipso in universitate literarum Lipsiensi nescio quo anno

habitis aut a quo calamo exceptis, antea de hoc loco magis dubius fuerat. Neque alienum a re proposita videtur apponere, quae viri doctissimi opinio prior fuerit:,,novuɛiv nobis suspicionem magnam movet tamquam explicatio verbo ỏoya (?) superscripta. Auget difficultatem, quod in Neapol. reperitur avda pro dora et Guelf. quoque hanc adnotationem habet: yoάpera avda. Haec lectio bonum praebet sensum:,,Fas jubet expetere magna cum cupiditate sacrificium ventos pacans." Tamen verendum est, ne ea non sit vera. Nam etiamsi librarius per vосеm лεóуs in errorem induci poterat, ut pro avda scriberet ỏoya, tamen hic est mos tragicorum cognata vocabula conjungendi. Si ỏgyav legitur omisso invμev, verisimile est excidisse vocabulum pari mensura, fortasse nomen aliquod significans vel duces vel Graecos, idque dici debuit per accusativum:,,nam Graecos vehementer appetere hoc sacrificium fas est.“ Sic etiam déus quadrat. Quare fortasse excidit Homerica vox Пavazaιovs." Sed commutatam regis mentem in stropha & demum describi documento sunt cum in dè eodem quo in vs. 196 sensu positum et vox τooлaía et ródɛv, quod non sine vi quadam totam protasin uno vocabulo comprehendit atque repetit, tum ipsum strophae argumentum: ,,Postquam autem necessitatis subiit jugum, mentis spirans mutationem impiam, impuram, scelestam, tum audacissimum facinus meditatus sustinuit filiam mactare. Itaque verba πῶς λιπόναυς γένωμαι κτλ. nil sunt nisi explanatio vs. 206: ßageĩa μèv xǹg tò μǹ aidéódai:,,grave est voluntati ducum (non vatis, is enim nequaquam Iphigeniae mactationem suaserat) non obtemperare, quod, si morem eis non gessero, necesse erit naves sociosque a me deseri; nam par est eos a me, quem hucusque ducem secuti sunt, poscere sacrificium, quod ventos leniat." Redeuntem autem eum facit poeta ad vs. 206, ad illam deliberationem difficultatum, quas sacrificium negatum praebiturum sit, ut significet regis animum magis magisque inclinare ad obsequendum voluntati principum Graecorum, quamquam speciem ambigentis etiamtum prae se ferat. Itaque quod jam sequitur ε yào en accipiendum pro ,,utrumcunque suscepero, bene eveniat;" schol. recte xalãos añoẞain. Simili sensu praedita post orationem anxiae dubitationis plenam haec habet poeta: 121, 139, 149 τὸ δ' εὖ νικάτω; 255 πέλοιτο δ ̓ οὖν τἀπὶ τούτοισιν εὔπραξις; 674 γένοιτο d'as quota. In verbis autem ỏoyỡ лɛqióуws nihil inesse, in quo offendamus, docemur vs. 1396: τῷδ ̓ ἂν δικαίως ἦν, ὑπερδίκως μὲν οὖν; Eum. 161 πάρεστι μαστίκτορος δαΐου δαμίου βαρὺ τὸ περίβαρυ κρύος ἔχειν; Prom. 944: σὲ τὸν σοφιστήν, τὸν πικρῶς ὑπέρπικρον

66

λέγω.

Agam. V. 247-254.

Antistropha ε, quae carmini chori ab 104 incepto finem imponit, in cod. M. (cfr. G. Dindorfii ed. V. poet. scen. Graec.) sic scripta et in versus divisa est:

τάδ ̓ ἔνθεν οὔτ ̓ εἶδον οὔτ ̓ ἐννέπω·

τέχναι δὲ Κάλχαντος οὐκ ἄκραντοι.
δίκα δὲ τοῖς μὲν παθοῦσι μαθεῖν
ἐπιρρέπει

τὸ μέλλον . . τὸ δὲ προκλύειν
ἐπίγενοιτ' ἂν κλύοις προχαιρέτω
ἴσον δὲ τῷ προστένειν.

τορὸν γὰρ ἥξει συνορθὸν ἀϋταῖς

« ZurückWeiter »