Abbildungen der Seite
PDF

P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER PRIMUS.

Arma virumque cano Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto

vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram, 5 multa quoque et bello passus, dum conderet urbem

inferretque deos Latio, genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae.

Musa, mihi causas memora, quo numine laeso quidve dolens regina deum tot volvere casus 10 insignem pietate virum, tot adire labores inpulerit. tantaene animis caelestibus irae?

Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, Vergilius,

[ocr errors]

Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe

ostia, dives opum studiisque asperrima belli: 15 quam Iuno fertur terris magis omnibus unam

posthabita coluisse Samo; hic illius arma,
hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse,
siqua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.

progeniem sed enim Troiano a sanguine duci 20 audierat, Tyrias olim quae verteret arces;

hinc populum late regem belloque superbum
venturum excidio Libyae: sic volvere parcas.
id metuens veterisque memor Saturnia belli

prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis : 25 necdum etiam causae irarum saevique dolores

exciderant animo; manet alta mente repostum
iudicium Paridis spretaeque iniuria formae
et genus invisum et rapti Ganymedis honores:

his accensa super iactatos aequore toto 30 Troas, reliquias Danaum atque inmitis Achilli,

arcebat longe Latio, multosque per annos
errabant acti fatis maria omnia circum.
tantae molis erat Romanam condere gentem.

Vix e conspectu Siculae telluris in altum 35 vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant,

cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus,
haec secum, ‘mene incepto desistere victam
nec posse Italia Teucrorum avertere regem ?
quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem

40 Argivom atque ipsos potuit submergere ponto, .

unius ob noxam et furias Aiacis Oilei ?
ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem
disiecitque rates evertitque aequora ventis,

illum expirantem transfixo pectore flammas 45 turbine corripuit scopuloque infixit acuto:

ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque
et soror et coniunx, una cum gente tot annos
bella gero. et quisquam numen Iunonis adorat

praeterea aut supplex aris inponet honorem ? 50 Talia flammato secum dea corde volutans

nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, Aeoliam venit. hic vasto rex Aeolus antro luctantes ventos tempestatesque sonoras

imperio premit ac vinclis et carcere frenat. 55 illi indignantes magno cum murmure montis

circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce sceptra tenens mollitque animos et temperat iras. ni faciat, maria ac terras caelumque profundum

quippe ferant rapidi secum verrantque per auras : 60 sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,

hoc metuens, molemque et montes insuper altos
inposuit regemque dedit qui foedere certo
et premere et laxas sciret dare iussus habenas.

ad quem tum Iuno supplex his vocibus usast. 65 Aeole, namque tibi divom pater atque homi

num rex

et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portans victosque penates :

incute vim ventis submersasque obrue puppes, 70 aut age diversos et disice corpora ponto.

sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae;
quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
conubio iungam stabili propriamque dicabo,

omnis ut tecum meritis pro talibus annos
75 exigat et pulchra faciat te prole parentem.'

Aeolus haec contra, ‘tuos, o regina, quid optes explorare labor; mihi iussa capessere fas est. tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovem

que

concilias, tu das epulis accumbere divom 80 nimborumque facis tempestatumque potentem.”

Haec ubi dicta, cavom conversa cuspide montem inpulit in latus, ac venti velut agmine facto qua data porta ruont et terras turbine perflant ;

incubuere mari, totumque a sedibus imis 85 una Eurusque Notusque ruont creberque procellis

Africus et vastos volvont ad litora fluctus. insequitur clamorque virum stridorque rudentum ; eripiunt subito nubes caelumque diemque

Teucrorum ex oculis, ponto nox incubat atra, 90 intonuere poli et crebris micat ignibus aether

praesentemque viris intentant omnia mortem.

extemplo Aeneae solvontur frigore membra ;
ingemit et duplices tendens ad sidera palmas

talia voce refert, o terque quaterque beati 95 quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis

contigit oppetere ! o Danaum fortissime gentis
Tydide! mene Iliacis occumbere campis
non potuisse tuaque animam hanc effundere dex-

tra? saevos ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens 100 Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis scuta virum galeasque et fortia corpora volvit.'

Talia iactanti stridens Aquilone procella velum adversa ferit fluctusque ad sidera tollit.

franguntur remi, tum prora avertit et undis 105 dat latus, insequitur cumulo praeruptus aquae

mons.

hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens terram inter fluctus aperit, furit aestus harenis. tris Notus abreptas in saxa latentia torquet

(saxa vocant Itali, mediis quae in fluctibus, Aras, 110 dorsum inmane mari summo), tris Eurus ab alto

in brevia et syrtis urguet (miserabile visu)
inliditque vadis atque aggere cingit harenae.
unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,

ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
115 in puppim ferit : excutitur pronusque magister

volvitur in caput, ast illam ter fluctus ibidem

« ZurückWeiter »