T. Lucretii Cari De rerum natura libri sex: ad exemplar Gilberti Wakefield, A.B. cum ejusdem notis, commentariis, indicibus, fideliter excusi, Band 1

Cover
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 19 - Ergo vivida vis animi pervicit, et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens. Quare religio pedibus subiecta vicissim obteritur, nos exaequat victoria caelo.
Seite 153 - ... primum quod magnis doceo de rebus et artis religionum animum nodis exsolvere pergo, deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina, musaeo contingens cuncta lepore.
Seite 39 - ... quod multa in terris fieri caeloque tuentur quorum operum causas nulla ratione videre possunt ac fieri divino numine rentur. quas ob res ubi viderimus nil posse creari...
Seite 154 - Nam veluti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore. ut puerorum aetas improvida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali pacto recreata valescat...
Seite 234 - ... tantum quod momen mutatum dicere possis. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum imbris uti guttae caderent per inane profundum nec foret offensus natus nec plaga creata principiis: ita nil umquam natura creasset.
Seite 239 - Nec stipata magis fuit umquam materiai copia nee porro maioribus intervallis; 295 nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde. quapropter quo nunc in motu principiorum corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere et post haec semper simili ratione ferentur...
Seite 296 - Omnis enim per se divom natura necesse est Immortal! aevo summa cum pace fruatur, Semota a nostris rebus sejunctaque longe. Nam privata dolore omni, privata periclis, Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, Nee bene promeritis capitur, nee tangitur ira.
Seite 343 - ... cedit item retro, de terra quod fuit ante, in terras, et quod missumst ex aetheris oris, 1000 id rursum caeli rellatum templa receptant.
Seite 92 - ... tum quae res instet, quid porro deinde sequatur. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst semotum ab rerum motu placidaque quiete.
Seite 25 - Nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras deductast, non ut sollemni more sacrorum perfecto posset claro comitari Hymenaeo, sed casta inceste nubendi tempore in ipso hostia concideret mactatu maesta parentis, exitus ut classi felix faustusque daretur. Tantum religio potuit suadere malorum.

Bibliografische Informationen