Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][graphic][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed]

wwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwww

Somniis agitatus quam infestissimis, de typographorum in me delictis integram noctem cogitabam. Illi enim nuper lineolas aliquot mihi ita deformaverant, ut fere jurassem me in posterum a stylo ac charta manus procul habiturum. Nihil omnino est, quod ægrum scriptorem magis excruciare possit, quam ineptiæ istæ, quibus, velit nolit, onustus, in medium prodire cogitur, inscitiæ atque insulsitatis accusationibus ipse obnoxius, dum illi curis soluti hoc tantum in animo habent, ut jam novum auctorem dilacerent. Erat sane, cur memet auxius huc illuc in lecto volutarem; typographi enim loco Cattorum quos inter Persas ortos , in Germaniam migrasse dixeram , Celtas nostros ad orientem solem relegaverant. At ista dum trepidam mentem exagitant, pressýt languentis lumina sera quies': ecce Tibullus ipse.est visus wastra ponere spde pedem>; hunc pone sequebatur venustissi puella : quis non primo adspectu Deliam agnovisset ? Talis enim erat, qualis describi non potest ; vel qualis tibi , amige lector, inter ferventes amoris æstus illa videbatur, cui primum dixisti, tu mihi sola places'. Post januam Nemesis adstare, juxtaque imago vaga ac incerta , modoGlyceræ, modo Neæræ nomen mentita. Nullus fere aberat eorum qui in poetæ carminibus memorantur, nisi forte Marathus, quem abesse gaudebam , et Messala , qui

I Liv. III, El. iv, v. 22.
2 Ibid, v. 24.
Lib. IV , El. XII, v. 3.

nunc, inter heroas versatur, neque quidquam horriduli poematis, quod Tibullo obtrudunt, compertum habet. Nam latet eum, tam fædo carmine sua facta celebrata fuisse, ne triomphis mala precatus, sese potius devictum voveat, quam ita cantatum victorem.

Delia, rubore subfusa genas, pudoris aliquid retinebat; Tibullus vero leniter irati vultum præ se ferens, his verbis me obstupentem alloquitur :

O bone, typographis nunc sollicitus tu maledicta ingeris, quorum minima culpa rationis expertem te facit. Quid vero si tibi eadem, quæ mihi, accidissent? Me, quem in delicüs habuerunt romanæ puellæ; me, quem , propter dulcia carmina, tot sibi amatorem exoptarunt, quot in circo spectaturæ vel spectandæ sedebant, nunc, una cum Delia mea, viginti abhinc sæculis, me tenet vinctum dives in ignava luridus Orcus aqua', et meî præter nomen nihil superest... Quo animo me putas in interpretes esse, quorum nullus exstitit, quin me aliquo vocabulo spoliaret ? Quo in librarios, qui codicem super codice coacervantes, ne litterarum quidem ductus servare idonei, Elegos, quos cecineram, fædum in modum deformarunt? Quo tandem in ipsos editores, qui nihil non fecere, ut mala , vel potius , ut calumnias de me deque Delia pervulgarent? ....... Nunc rumor apud inferos est, te quoque nugas tuas illorum delictis addere velle, novamque moliri editionem ; quæ causa fuit, cur te conveniremus. Prædico, et precor, a tanto vulnere abstiDeas; nam si propositum eodem modo , quo reliqui editores, perficis, res prorsus in desperatis atque perditis habenda erit, ut lubenter quidquid papyro mandaveram, igni devorandum concesserim. Ferrem tamen , si truncata , si manca

CS

' Lib. III, El. 1, v. 38,

« ZurückWeiter »