Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nunc lubet quædam Lilii Gyraldi transcribere e Syntagm. Hist. Deorum; ibi enim sic de Bellona orditur:

« Bellona, quæ et ab antiquis Duellona, ut duellum bellum, dicebatur, soror fuit et uxor Martis, ut ait Augustinus in Civit. Dei. Suidas uxorem, et Placidus, Lactantius, Claudianus poeta sororem dixerunt. Alii ex Enyo et Jove Martem natum tradunt. Dea hæc fuisse traditur belli, quæ Marti in bella eunti currum et equos pararet, ut a Statio in Theb. canitur. Sane Hyginus in fabulis, Bellonam invenisse acum his verbis prodit : « Bellone prima acum » reperit, quæ græce Belone appellatur, hoc est ẞeλóvn. »

"

Enyo vero a Græcis dicta est; idem Statius:

« .... Tu Martia testis Enyo.

Et Martialis, VI, xxxII, 1, de Othonis morte:

«

Quum dubitaret adhuc belli civilis Enyo. ›

Idem poeta, Spectacul. XXIV, 3:

« Nec te decipiat ratibus navalis Enyo.

>>

Scribit Phurnutus de Enyo, quod eam aliqui matrem, alii filiam, plerique Martis nutricem dixere: in nullo differentes tamen. Nam, inquit, Enyo quasi immittens, vel addens animum et virtutem pugnantibus, id est vora. Lycophronis interpres putat Enyo epitheton fuisse Junonis: alibi tamen hanc putat fuisse Gorgonum sororem. Hesiodus etiam in Theogon. Phorcynos et Celo filiam prodidit, Græarum sororem, cæterarumque Phorcynidum; quod et interpres notat. Pausanias ex carmine Homeri putat Enyo una cum Pallade bellis præesse, at bella ipsa curare; dicta quasi ivoca ab immittendo, videlicet furorem roburque pugnantibus: vel quod parum clemens sit. Hinc et Enyalius Mars dictus est. Et ut quidam interpretati suut Évous viov, id est Enyus filium. De Bellona vero Statius in Achilleide:

« Ecce novam Priamo facibus de puppe levatis

Fert Bellona nurum..... »

Idem in secundo Thebaidos libro.

« Nec magis ardentes Mavors, hastataque pugnæ
Impulerit Bellona tubas. »

Hujus Deæ sacerdotes Acron in Horatii Commentariis appellat Bellonarios. Hi se ipsi cultris feriebant, et proprio sanguine numen placabant, furentesque vaticinabantur : qua de re Tertullianus Septimius in Apologet. Longius, inquit, excurro, hodie istic Bellona sacratus sanguis de femore proscisso in palmulam exceptus, et suis datus signatis. Lactantius in primo Divin. inst. Alia, ait, sacra virtutis eamdem Bellonam vocant, in quibus ipsi sacerdotes non alieno, sed suo cruore sacrificant; sectis namque humeris, et utraque manu districtos tenentes gladios currunt, et efferuntur et insaniunt. Tibullus sacra hæc ita describit :

quam

« Hæc ubi Bellonæ motu est agitata, nec acrem
Flammam, non amens verbera torta timet.
Ipsa bipenne suos cædit violenta lacertos,
Sanguineque effuso spargit inepta Deam,
Statque latus præfixa veru, stat saucia pectus,
Et canit eventus, quos Dea magna monet. »

Scribit et alia pleraque Apuleius de his fanaticis.
Juvenalis IV, 124:

"......

....

Sed ut fanaticus œstro

Percussus, Bellona, tuo divinat, et ingens

Omen habes, inquit........

Horatius in sermon. II, III, 223:

« Hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis. >>

Lucanus in primo, 565:

[blocks in formation]

Fingebatur Dea flagello pugnas concire, eodemque ita canente Lucano in septimo, 568:

Sanguineum veluti quatiens Bellona flagellum. »

nunc cum face, nunc tuba bellicum canere. Romæ vicus Bellona fuit in alta semita, hoc est in sexta urbis regione, ut P. Victor scribit. Bellonæ vero templum in nona regione ante portam Carmentalem fuisse, idem est auctor; et ante templum columella fuit, quæ bellica dicebatur, super quam hastam jaciebant, bellum in

dicturi, ut scribit Festus. Non procul vero fuit a Circo Maximo. Ovidius in Fastis VI, 207:

[ocr errors]

Hinc solet hasta manu belli prænuncia mitti

In regem et gentes, quum placet arma capi.

Appius Claudius auctor fuisse dicitur hujusce ædis condendæ : quod et Ovidius ostendit, canens Fast. VI, 201:

[blocks in formation]

Dicitur, et Latio prospera semper adest.
Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata,

Multum animo vidit, lumine cæcus erat. »

Bellonæ ædem inter Martis et Apollinis quidam statuunt. Nam et extra urbem Vitruvius hujus Deæ ædem construendam præcipit. Dabatur etiam senatus apud ædem Bellona, plerumque e bello redeuntibus ducibus et legatis exterarum gentium, quod ex historiis facile colligitur, et inprimis Livianis ut in V. Dec. M. inquit, Pompeius consul Romam rediit, senatusque extemplo ad ædem Bellonæ vocatus. Ma quidem Bellona a Carmanis vocabatur, in Antilabano : ut Strabo in libro XII scribit; ut vero Stephanus, a Lydis hoc nomine Ma Rhea nuncupabatur.

Thressa virago ab Ausonio, Epigr. 1, appellata est Enyo, ubi de Gratiano imperatore agitur :

Bella (inquit) horrida Martis

Odrysii Thressæque viraginis arma retractat. »

Quare his cognominibus Mars et Enyo dicti sint, in Marte prodidi, quod scilicet Thraciæ populi semper bellaces fuerint. »

Hucusque Gyraldus. Nos pauca addamus. Nota tibi, amice lector, hic agi de sacerdote femina: quod ideo factum arbitratur Brouckbusius, quod Romæ Bellonarii, itidem ut Galli matris Deum atque Isiaci, tanquam vulgi fæces de mendicabulo contemnerentur, nisi a mulierculis et hominibus superstitiosis. In promptu sunt passim exempla apud poetas. Alibi meliore fuerunt conditione. Romæ contra, hoc etiam pontificium vile fuit, ac contemptibile; certe gladiatores fæcem ac lutum urbis, post missionem

factos fuisse Bellonarios discimus ex Juvenale satira VI, v. 103, ubi de Hippia Fabricii Veientonis senatoris :

«

Qua tamen exarsit forma, qua capta juventa est
Hippia? quid vidit, propter quod Ludia dici
Sustinuit? Nam Sergiolus jam radere guttur
Cœperat, et secto requiem sperare lacerto.
Præterea multa in facie deformia, sicut
Attritus galea, mediisque in naribus ingens
Gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli.

[merged small][ocr errors]

Cæterum, ut e Lampridio discimus, Bellonarii non semper revera membra secabant, sed plerumque vulneribus fictitiis inficetum vulgus ad miserationem sui, decipientes adducebant; quod jam Casaubonus subodoratus est in notis ad hunc Lampridii locum. Commodus ibi dicitur studio crudelitatis præcepisse, ut Bellonæ servientes vere brachium exsecarent. Notat Casaubonus: observa vocem Lampridii vere: nam ex illa discimus, plerumque ficta et simulata fuisse tantum vulnera Bellonariorum.

Quantum interest inter hos viles ac omnium contemptui obnoxios sacerdotes, et illum Cappadocia de quo Cicero, lib. XV, Epist. 4, ad Fam. « Quumque magnum bellum in Cappadocia con» citaretur, si sacerdos armis se, quod facturus putabatur, defen» deret, adolescens et equitatu et peditatu et pecunia paratus, et » toto iis qui novari aliquid volebant: perfeci ut e regno ille » discederet, rexque sine tumultu ac sine armis, omni auctoritate » aulæ communita, regnum cum dignitate obtineret.

[blocks in formation]

In primo Excursuum, qui de Iside agit, jam promissis satisfecimus, quod ad Osirim attinet, quæcumque coacervantes quæ

doctus Creutzer et alii de hoc summo AEgyptiorum numine docuerint. Restat tamen ut ex egregio ejusdem Creutzeri opere quod inscribitur Commentationes Herodoteæ quædam ad verbum transc-ibamus. Quis enim, post luculentum Symbolices auctorem, auderet ea quæ tam lucide præcepit ille, inverso ordine et male recocta iterum apponere. Malumus te magni viri ipsis verbis frui; Hunc itaque sequere, amice lector; sic enim orditur, §. 15 supradicti operis.

§ XV.

Sacra Philensia.

Hæc hactenus. Revertendum est enim ad sacra, quæ Philensium insulam tam insigniter nobilitarunt. Quæ res post Francogallorum expeditionem magis ad oculorum sensum explicata est. Supersunt enim bonam partem templa, florente Pharaonum imperio ædificata, monumentaque artis religionumque alia haud pauca. Quæ qui pcnitus cognoscere cupiat, consulat grande opus, quod Descriptionis Ægypti nomine insignitum sæpius laudavimus. Habet autem ea insula, ut hoc delibem, qua parte meridiem versus porrigitur, duo fana, juncta inter se columnarum serie, alterum Isidis, alterum Osiridis; a quibus occidentem versus exiguo intervallo distat Typhonium; contra orientalis tractus, fanis illis adjacens, habet Osiridis sepulchrum. Atque in ruderibus, quæ occidentem spectant, repertum est descriptumque anaglyphum, quod, quoniam conjunctissimum nostro cum argumento est, age et ipse paucis verbis delineabo'. Pertinet ad mortem Osiridis. Cujus dei cadaver impositum conspicitur dorso crocodili (Typhonis), qui illud asportat in loca juncis obsita ac paludosa (mare significantia ). Scenam ambiunt solis orbis, luna dimidiata ac plures stellæ. Nihil igitur in eo anaglypho magnopere desideres, quod ad Osiridis sacra Philensia inprimis facere videretur. Loquitur classicus locus Diodori

1 Secundum comment. Lancreti in l.: Description de l'Égypte antique, vol. I, pag. 44. Alia a vett. scriptoribus ac superioribus peregrinatoribus adhibita suppeditare potest unicuique Zoega de obeliscc. pag. 286.

« ZurückWeiter »