Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PRÆMONITIO AD LECTOREM.

EN habes, amice lector, excursus quosdam Mythologiam spectantes; scilicet Isidem, Venerem Libitinam, Cererem, Bacchum, et quoscumque deos in carminibus memorat Tibullus, in eumdem locum convocavimus, ne Priapo quidem omisso. Adsit et ipse, dummodo se caste gerat, pudiceque bonam, quæ subsequitur, Deam reveritus.

Noli tamen putare me ita vanum esse, ut sub prætextu novæ proferendæ doctrinæ eadem nunc recantem, quæ passim in omnibus lexicis reperiuntur. Nova sunt, revera nova, quæ hic leges; neque ita audaculus sum, ut meis ipsius somniis confisus, Mythologiam, quæ prius erat, subvertam. Sed apud Germanos illustris vir Fred. Creutzer paucis abhinc annis eximium in lucem opus edidit; quod simul ac prelis exiit, tanta opinionum commutatio facta est, ut nullus doctorum esset, quin illico exclamaret Mythologiam huc usque obscuris tenebris involutam latuisse, et nunc demum nactam esse idoneum interpretem.

Nimis fortasse viribus propriis confisus, Gallice vertendæ SYMBOLICES provinciam susceperam. Quin adeo absoluta jam operis magna parte, ipse Heidelbergam me contuleram; ubi quam comiter egregius ille vir, Germaniæ nunc maximum decus, me exceperit, quanta indulgentia tentamentis arriserit, vix enarrare possem..... Sed Diis aliter visum, qui gravia severi muneris negotia dulci studio mihi mutantes, sibi æque ac Creutzero alium inter Gallos vatem delegere. Nam dum publicorum judiciorum opera a vetustis

simis Deorum aris me prohiberent, summa doctrina ornatus juvenis Guigniaut (hoc illi nomen est), majoribus velis usus, rem quam ipse inchoaveram perfecit; quod simul ac compertum habui, maximo dolore affectus, nihil non feci, ne me Olympo dejiceret. At ille, ut scopo propior, ita componendæ liti difficilior, omnem igitur societatem detrectans, solus ad metam properavit, et Deos Deasque omnes abducens, mihi portam cæli præclusit.

Verum enimvero ita accidisse nunc ipse lætor: nam ex quo mihi paginas quasdam legere contigit, earum quæ nunc prelo subsunt, cognovi, amice lector, tibi lucro fore, non damno istam interpretis permutationem. Perbrevi temporis spatio, ipse dijudicare poteris, quanta elegantia, quantaque simul doctrina, eruditus Guigniaut Gallis ad Symbolicam iter aperuerit. Non is sum qui mihi soli provideam. Ill. Creutzer apud nos aptum validumque interpretem consecutus est; jam nihil amplius video quod me cruciare possit : ergo nos doctum ac luculentum auctorem secuti, ipsos excursus aggrediamur, quos latiore tractatu, quam Tibullus poscere videtur, explicatos forsitan reperies, sed orbe angustiori contrahere nec potui, nec volui, propter inauditam exquisitamque eruditionis molem, qua passim repletos ad tuam utilitatem maximam convertere poteris, dummodo eorum studiis indulgere non pigeat.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

AD LIBRI PRIMI ELEGIAM TERTIAM, V.

Quid tua nunc Isis mihi.............? »

23:

Ex ipsis Tibulli verbis patet Deliam, antequam ipse Roma discederet, in Isidis castu preces fudisse. Quo consilio hoc fecerit jucundissima puella, inter interpretes parum constat. Nonne animo jam providebat amatorem Corcyræ valetudini obnoxium fore? An fortasse idcirco sacra adiit, quia navigaturus erat Tibullus: prius perabsurdum; alterum Brouckhusio placet; Heynio contra minus; quippe qui omnino negat Isidem illa ætate Romæ, eo nomine, cultam fuisse. Idem addit: tantum in curandis morbis potens habebatur. Nos videamus quid de hac superstitione statuendum sit, caveamusque simul, ne Dea illa inter AEgyptios maxima, diminutam ulciscatur potentiam : sed altius repetenda res est.

Ill. Creuzer in egregio, quod de Mythologia conscripsit, opere, sic fere de Iside orditur: Isidem et Osirin Saturni (Xpóvov) et Rheæ prolem esse perhibent. Sin autem aliis quibusdam confidas, Mercurius, in ludo tesserarum victor, Lunæ unius cujusque diei septuagesimam partem abstulit, et inde quinque dies confecit: per hos quinque dies Osiris, Arueris, Typho, Isis et Nephthys in lucem editi sunt.

At fabulæ referunt Isidem et Osirin, jam in ipsa matris alvo mutuo incensos amore, corpora miscuisse, et sic natum esse Aruerin. Isis primo triticum et hordeum invenit; Osiris vero aratrum,

ligonem, et rastrum. Hic boves sub jugum misit primus, hominum generi arborum fructus dedit; et leges, nuptias ritusque sacros apud eos instituit. Postquam egregiis suis institutis Nili regionem ditasset, jam reliquum orbem istorum participem esse voluit; magnumque exercitum eduxit; armis tamen abstinuit, docendo et persuadendo, adhibitis carminibus et musica, plerosque alliciens.

Osiridi vero protervus erat frater nomine Typho; hic invidia incensus, absentis regnum lubenter occupasset, nisi a proposito eum Isis, cui imperii cura demandata erat, constantia ac fortitudine sua prohibuisset. Reverso autem Osiride ex itinere, Typho adscitis sibi in conjurationem duobus et septuaginta viris, et conatum adjuvante Æsone, regina Ethiopia, solemnes indicit ludos, atque inter convivia arcam, mirum artis opus, apportari jubet; hanc illius fore declarat qui eam corpore ab omni parte impleret. Verum enimvero res nulli prospere cessit; nam Osirin clam metitus Typho, ad hujus staturam exacte arcam apparaverat. Osiris itaque post alios ingreditur in illam; vix autem decubuit, ecce undique exsiliunt Typhonis socii, eumque firmiter inclusum plumbo circumfundunt, et in medium projiciunt Nilum, unde in mare per Taniticum ostium devectus est, quod inde AEgyptiis infaustum et nominatu abominabile fuit. Sic interiit Osiris, anno vitæ, vel, ut alii volunt, imperii duodetricesimo, die mensis Athyr decima septima, vel, quæ nostra ratiocinandi consuetudo est, novembris decima tertia.

Osiride vix interempto, Panes et Satyri integram Ægyptum ululatu ac ploratu de illius morte certiorem fecerunt. Isis tunc temporis forte circa urbem Chemmin agebat: quæ simul ac facinus compertum habuit, sibi ipsa pectus pugnis feriens, e cincinnis unum abscidit, lugubremque vestem induit, mariti corpus terra marique quæsitura. Vagatur itaque Dea, neque ullus in itinere occurrit, quin illum interroget; donec tandem pueruli quidam obvii fiant, ostium indicantes, quo a Typhone sociisque arca in mare delata sit.

At olim Osiris cum Nephthy Typhonis uxore simul ac sorore clanculum et nescius concubuerat: error inde natus, quod in eadem habitarent domo. Isis vero, coronam adspiciens e meliloto confectam quam ille apud Nephthyn reliquerat, cognoverat quid actum esset. Ex hoc autem fortuito concubitu natus est Anubis, eadem quidem

« ZurückWeiter »