Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Num feror incestus sedes adiisse deorum,

Sertaque de sanctis deripuisse focis?

Non ego, si merui, dubitem procumbere templis,
Et dare sacratis oscula liminibus:

Non ego tellurem genibus perrepere supplex,

Et miserum sancto tundere poste caput. At tu, qui lætus rides mala nostra, caveto

epitheton magna ubique Veneri datum esse. Magnum verbum esset verbum superbum.

83. Num feror incestus etc. Ipsum crimen religionis violata incestum vocavit Cicero; sed hoc loco vocabulum aliter intellexerim. Poeta ne interrogando quidem scelus a se commissum significat; nullam aliam divinæ iræ causam putat, quam quod ab aliis sit obtrectatus. Non enim dixit: num sedes deorum adii; sed tantum num adiisse feror? 84. Sertaque... deripuisse. Voss. vulgatum diripuisse in textum revocavit. Bach. eum secutus est, et pariter Bauer. contradicente Huschkio, qui plura exempla av deripere ostendit.

[ocr errors]

- Viri quidam, nec ii despiciendi, docent verbum diripere semper usurpari de rebus quæ minutim distrahantur, vel dilacerentur; iidem contra, deripere reponunt, ubi sensus est, de loco cum vi movere, auferre. Sed dis et di, qua opinione sum, non solum alicujus rei in minutas partes dilacerationem indicant, verum etiam separationem ab alia re. Locutio dimisit comites modo significat comites in diversas partes abire jussit; modo', comites a se ipso removit. Verbum digrediendi nunquam aliud indicat quam abire ab aliquo. Sensus series est itaque, quæ hoc loco litem dirimere poterit. I. Voss-Deripere est de loco alto,

$5

vel deorsum cum vi rapere. Plautus, Rud. act. III, sc. III, vs. 5. De ara deripere De permutatione verborum deripere et diripere vide Brouck. ad nostrum, Heins. ad Ovid. Met. lib. III, 52. Fea ad Horat. IV, Od. XV, vers. 9. Et omnino de syllabis de et di in compositis sæpe permixtis, vid. Drackenb. ad Livium. lib. VII, vers. 23. H.

86. Et dare sacratis. Ritum hunc pulchre illustravit Lipsius, Elect. lib. II, cap. 6. Cui adde Douzam Præcidan. cap. 2, quos nec nominatos exscripsit Martin. Kemp. dissert. VII, de osculis, cap. 23. B.

87. Gebhardus, quoniam in primo Palatino proterrere erat, emendavit unico elemento immutato, in proverrere. Probat hanc suam emendationem locis aliquot aliorum scriptorum, ubi mulieres inducuntur aras atque humum crinibus suis everrentes. Eam in rem apti erant crines muliebres, longi ac promissi, non vero genua.

89. At tu, qui lætus. Sensus est : Amor non uni mihi, sed et tibi sæviet, quamvis me nunc lætus irrideas. Brouck. carminum immensam congerit molem ut nobis persuasum faciat loco ou lætus, legendum esse lentus; quod omnino falsum. Statius perperam jungit : mala nostra caveto.Sensus a Vulpio præpositus « Mox tibi non unus (sed omnes dii) sæ

Mox tibi; non uni sæviet usque deus.
Vidi ego qui juvenum miseros lusisset amores,
Post Veneris vinclis subdere colla senem,
Et sibi blanditias tremula componere voce,
Et manibus canas fingere velle comas;
Stare nec ante fores puduit, caræve puellæ
Ancillam medio detinuisse foro.

Hunc puer, hunc juvenis turba circumterit arta,
Despuit in molles et sibi quisque sinus.

viet usque deus,» omnino reji-
ciendus, nihil enim hac interpre-
tatione languidius inveniri potest.
Scaliger veram Tibulli sententiam
subodoratus est; locum enim sic in-
terpretatur, «< Caveto Mox tibi, non
unus sæviet usque deus,» id est,

[ocr errors]

"

Non unus ac semper sibi constans

erit ille deus, neque in unicum me sæviet. » Huschkius, nulla librorum auctoritate fretus, verba non vanus quod plurimis inest, in non vacuus immutat, sibique Propertii distichon fulcro sumit, quasi omnes poetæ iisdem verbis usi essent, more ovium, quæ una post alteram, rivum eumdem, eodem vestigio innixæ, transiliunt. Nos lectionem uni ex vetustissimis Perreii excerptis revocavimus, probantibus H. Voss. Bauer. Wunderlich. et Bach. Codices fere omnes vanus vel unus exhibent, sed unus e scripturæ mendo natum videtur: s enim adhæserat ex sequenti voce, tum unis facile in

[merged small][merged small][ocr errors]

go

95

geri emendationem. >> Nos vero vulgalam scripturam sequamur, qua nihil facilius procedit. Poeta enim eos maxime vituperat qui juvenes,amantium mala irrident; idemque vaticinatur fore, ut senes iidem aliquando Veneris jugo colla submittant. Ludere enim idem est hoc loco quam irridere. Heynius juvenum amores active explicavit ; nempe quibus in puellas feruntur:quocirca Santenius illum perperam reprehendit ; quasi id argentea esset latinitatis. Santen. hic pasti subintelligit, et sic hanc venustissimam Elegiam fœdum in modum contaminat.

93. Et sibi blanditias etc. Secum præmeditari sermones amatorios s, quibus animum puellæ aggrederetur: ita quoque Vulpius. Non bene Brouckh. de Elegiis amatoriis accipit. HEYN.

94. Velle. Brouckh. et Heyn. existimant abundare hoc loco ti velle, sed perperam. Senex enim etsi comas fingere vult, non potest.

97. Circumterit. In quibusdam cod. legitur circumstetit, in aliis circumvenit. Scaliger ex ingenio circumstrepit reposuit. Circumterere idem est quod premere, urgere.

98. Despuit in etc. Nescio quo im mutandi desiderio captus H. Voss.

At mihi

parce, Venus; semper tibi dedita servit Mens mea quid messes uris acerba tuas ?

proponit: « Despuit et molles in sibi quisque sinus. » Videlicet avertendi ominis gratia. Ita hunc senecionem pueri ac juvenes, tanquam portentum, exsecrabantur.

99. Dedita. Apud Brouckh. nonnulli cum Guelf. debita. Scaliger et Brouckh. edidere servit. HEYN.Dedita. Valde data; sic Lucretius,

100

lib. III, vs. 647 : « In pugnæ studio dedita mens; » et lib. VI, vs. 1253: << Jacebant corpora, paupertate et morbo dedita morti. »

100. Quid messes uris. Virgilius, Æneid. lib. V, vs. 672, vestras spes uritis. Eodem fere sensu Horatius, Epist. lib. II, 1, 220, « Ut vineta egomet cædam mea. »

ELEGIA III.

IBITI'S Ægeas sine me, Messala, per undas,
O utinam memores ipse cohorsque mei;
Me tenet ignotis ægrum Phæacia terris.
Abstineas avidas, Mors, precor, atra manus!

1. Ibitis etc. Tibullus, quum Messalam in Asiam profectum sequeretur, Corcyræ, morbo implicitus, substiterat; id nunc conqueritur hac Elegia: erat enim Tibullus in Messala cohorte, seu comitatu, qui seu cum imperio extraordinario, seu legatus Cæsaris, in Asiam profectus est anno forte ineunte 725. HEYN.

:

2. Ipse. Unus Passeratii liber tuque exhibet, quam scripturam H. Voss. in textum admisit, ubi nunc ipsa. 3. Terris. Argutatur Brouckhusius, quum tectis mavult in hospitium enim alicujus viri Corcyræi eum devertisse videri. Illud maxime urebat Tibullum, quod ignota terra mori, adeoque contumulari timebat. Hoc enim grave et infaustum:

vide Ovid. Trist. III, 111, 29, ubi inter alia: «< Tam procul ignotis igitur moriemur in oris, Et fient ipso tristia fata loco. » Idem, Am. lib. III, Eleg. Ix, vs. 47, hunc ipsum locum expressit : « Sed tamen hoc melius, quam si Phæacia tellus Ignotum vili supposuisset humo. » HEyn.

4. Abstineas etc. Multiplex est hujus loci scriptura: «< Mors modo nigra; Mors precor atra; Mors violenta, etc. » Hic locus notabilis est propter manus Mortis, quas nescio an debeat Tibullus, ut totam locutionem, Homero; Nam in II. XXI, vers. 548, Apollo, Agenori adstat, ὅπως Θανάτοιο βαρείας χεῖρας ἀλάλκοι Callimachus quoque, Ep. II, vs. 5, scripsit : Δἱ δὲ τεαὶ ζώουσιν ἀηδόνες

Abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater,
Quæ legat in mostos ossa perusta sinus;
Non soror, Assyrios cineri quæ dedat odores,
Et fleat effusis ante sepulcra comis;

Delia non usquam est; quæ me quam mitteret urbe,
Dicitur ante omnes consuluisse deos.
Illa sacras pueri sortes ter sustulit: illi

ἦσαν ὁ πάντων Αρπακτὴρ Αίδης οὐκ ἐπὶ
nīīņu ßudeì. Ovidius, qui Callima-
chum imitatus est, Am. lib. III,
Eleg. 1x, vers. 19: « Scilicet omne
sacrum Mors importuna profanat;
Omnibus obscuras injicit illa ma-
nus.» HUSCHK.

5 et 6. Non hic mihi mater, etc. Ossa legere proximorum officium erat, et carissimorum. Ita se patris sui ossa in tenera pueritia legisse Propertius noster conqueritur, lib. IV, El. 1, vers. 127; sua autem vult legi ab amata Cynthia, lib. I, Eleg. XVII, vers. 12 et 22. BROUCKH.

7. Dedat. Consentiunt omnes libri in dedat, quod horridule dici visum Brouckhusio; ipse mutat in fundat, Heynius in reddat, vel didat, Vossius in condat. Hic, eo maxime fretus, quod Plinius idem vocabulum de malo Assyrio usurpaverit, more consueto emendationem suam textui obtrusit; sed nihil est in dedat, quod sensum impedire possit, ut bene notavit Muretus ad Catullum: «Dedimus ea, quæ volumus accipienti propria ac perpetua fieri. »— De autem augendi vim habet, et significat totum et omnino dare. Vetus interpres Terentii : « Dare est, quod repetas; dedere est ad perpetuum. >> Vulpio et H.Vossio sepulcris et cippis unguenta adspersa fuisse negantibus, testimonia veterum obloquuntur: vide Æn. lib. VI, 218;

5

10

Ovid. Heroid. X, vs. 122; alia apud
Kirchmannum, lib. III, cap. 5;
Lucian. de Luctu, vs. 11.

8. Sepulcra. Sepulcra cum Wunderlichio proprie hoc loco accipi puto; Heynius rogum subintelligit.

9. Quam. Douza est qui primus quam pro quum scripsit, et est probanda emendatio ; videtur enim quum e scripturæ compendio qm ortum esse. H. Voss. ait, Douzæ conjecturam firmari auctoritate librorum quorundam, quos citat : particula quam sæpe præpositionem præcedit. Martialis, lib. IX, Ep. xxxvI, 6 : « Victricem laurum, quam venit, ante vides. >>

11. Illa sacras etc. De trina sortitione fusius egit Ezechiel Spanhem. ad Callimachi Hymnum in Apollinem. Brouckh. contra librorum fidem tò triviis mutavit in trinis, doctorum virorum conjectura fretus. « Tò puer enim, ait, rw pueri respondet, ita ut pariter vocabulum ter sibi trinis expostulet : neque satis apparet quare puer quispiam de triviis potius sortes sustulerit, quam Camillus aliquis de templo Fortunæ. » Pergit Brouckh. nummumque inducit, quem quo pertineat non intelligo. Heynius, qui rò trinis rejecerat, Brouckhusio postea consensit. Ex antiquis interpretibus Muretus, Auratus, Canterus, Livineius, Salmasius uterque, Douza, e recentio

Rettulit e triviis omina certa puer:

Cuncta dabant reditus : tamen est deterrita nunquam,

Quin fleret, nostras respiceretque vias;
Ipse ego solator, quum jam mandata dedissem,
Quærebam tardas anxius usque moras;
Aut ego sum caussatus aves, aut omina dira,

ribus H. Voss. eamdem emendatio-
nem auctoritatis suæ fulcro firmave-
runt. Nos vero pristinam lectionem
retinere decrevimus, qua nihil cla-
rius esse potest. Moris erat fortasse,
ut apud nos, quum schedularum fit
sortitio, ut puerum e triviis arces-
serent, qui propositi ignarus funge-
batur officio absque ulla fraude :
<< Illa sacras pueri sortes ter sustu-
lit,» idem est, ac si poeta dixisset;
Illa puerum jussit, ut sortitionem fa-
ceret triplicem; qua facta, idem puer
omina retulit certa. At Voss. negat
hunc sensum sermoni latino con-
sentaneum esse. Ennius nobis ad-
est; is enim dixit: de circo Astrologi.
Catullus quoque, XXV, vs. 5: de via
mulier : in epigrammate Stratonis le-
gitur: nœudiov iğ άyians. Vulpius, quod
ad genuinam lectionem attinet, no-
bis consentit; sensum vero torquet
hoc modo: << Puer aliquis casu præ-
teriens vocem misit faustæ signifi-
cationis. » Idem S. Augustinum sibi
opem laturum advocat, qui de ve-
tere refert superstitione, secundum
quam puer, si medius inter duos
amicos curreret, amicitiæ nexum
dissolvebat, nisi in ipso transcursu
amici illum alapis cæderent.

13 et 14. Tamen etc. Innumeræ fere sunt hujus loci interpretationes. Passeratius in nonnullis codicibus invenit << tamen haud deterrita frustra est, Quum fleret; » et ita interpretatus est : «< Quum videret se a lacrymis temperare non posse, in

15

ipso discessu, id ei formidolosum atque ominosum fuit. » Gronovius, Diatrib. in Statii Silvas, cap. 26, ominosas esse lacrymas inter discedentes dicit, præsertim si nolentibus excidant; itaque mentem Tibulli sic aperit : « Tamen non potuit se metu mali continere, ut non fleret, et sæpe respiceret ; nam utrum- ́ que ominis minus secundi: itaque vereri, et hac cura moneri debuisset, ne tot bonis signis triste quidpiam misceret. » H. Voss. Passeratii lectionem amplexus est. Brouckhusius vero verbi deterrere sensum indicavit; recte enim monuit, aliquando hoc verbum idem significare quod aliter persuadere : « Interdum ponitur pro eo quod est dehortari, dissuadere, rationibus adducere, ut hoc aut illud ne facias. » Plautus, in Milite, act. II, scen. III, vers. 61: « Me homo nemo deterruerit, quin ea sit in his ædibus. » Cicero, Philip. VIII, cap. 6: « Antea deterrere te, ne popularis esses, non poteramus:exorare nunc, ut sis popularis, non possumus. » Idem ad Brutum, Ep. Ix: « Auctoritas tua me à nimio marore deterruit. »

17. Sum caussatus. Hæc verba integram regunt phrasin. In omnibus libris et editionibus ante Scaligerum, legebatur: Aut ego sum caussatus, aves dant omina dira. Hic primus dant in aut mutavit ex ingenio, ut videtur. HEYN.-Lectio Aut omina

« ZurückWeiter »