Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est,
Ne cedam ignoto, maxima cura, toro.

Horat. lib. IV, Od. xII, vers. 18,
Sulpiciis horreis. Nunc sermo est de
Servi Sulpici filia Sulpicia. Non erat
itaque cur Heynius diceret : « Mi-
ror nusquam legi Sulpicii. » Cæte-
rum Propert. non bis vel ter, sed
pluries geminum i usurpavit, si ul-
tra nomina propria progrediaris.
Graviora quædam de Bentleii an-
notatione leguntur in Annal. lit.
tom. I, P. 1, pag. 61.

5. Solliciti sunt etc. Sensus doctis interpretibus multum fucum fecit, aliis aliter exponentibus poetæ sententiam, quæ tamen nobis in aperto esse videtur: dum tu me togatæ quasillariæ posthabes, et ignobili amore ardes, solliciti sunt pro me ne tibi obscuro homini nubam ; ita et tu, et ego indigno consumpti sumus amore tu in illam, ego vero in te. Quibus illa dolori est, ad eosdem refero qui solliciti sunt; illa scortum designat, quod hoc ipso quod Sulpiciam excruciat, pariter Sulpicia propinquos dolore afficit: absint itaque interpretationes secundum quas ignoto toro ad conjugium istius juvenis cum scorto referendum esset; maxima cura Sulpicia ipsa est; cura enim eorum qui solliciti sunt, non ipsius juvenis. Dicunt Latini cedere prædæ, ut cedere in prædam. Livius, lib. XLII, cap. 21: prædæ alia militum cessere.

5

6. Ne cedam ignoto. In libris quamplurimis, ut Paris. et Lips. in editis etiam ante Scaligerum omnibus, versus minor ita legitur: « Nec credam ignoto, maxima causa, toro;> nisi quod Cyllenius in Comm. habet Scaligeri lectionem Ne credam; sed credam commode explicari nequit. Ne est in octo libris apud Vossium cedam, quod Statius conjectura assecutus erat, in Corv. Guelf. 4, Monac. Voss. 3. At illud merito dubium visum est, utrum legendum sit cura, quod habent Voss. 1, 4, Monac. Hamb. et Askew. an quod alii obtemperantes Scaligero prætulerunt causa. Huschkius, cui offensioni est in tam brevi carmine vocem cura bis deinceps occurrere, malit causa. Servavit tamen care, recte ut opinor; adest enim oppositio inter illam curam, qua juvenis scortum prosequitur, et hanc maximam, quæ propinquorum vel amicorum est, timentium ne forte Sulpicia, quam afflictam esse jam dolent, ipsos majore adhuc dedecore dehonestet, scilicet nuptiis parum nobilibus. Barthius adscripsit : « Hoc distichon respondet prioribus duobus. Lege sint, pro sunt; lege ne, pro ne credam. » Ego vero adscribo: cave ne Barthio confidas; sunt enim retinendum. Cod. Goth. jura habet

pro cura.

CARMEN XI.

ESTNE tibi, Cerinthe, tuæ pia cura puellæ,
Dum mea nunc vexat corpora fessa calor?
Ah! ego non aliter tristes evincere morbos
Optarim, quam te si quoque velle putem.
Nam mihi quid prosit morbos evincere, si tu
Nostra potes lento pectore ferre mala?

1. Tua pia cura puellæ. Ex febri laborans puella, unice de Cerinthi sui amore sollicitam se esse ait. Vulgo legebatur tuæ placiture puellæ. Heins. ex Ursini codice nostram scripturam reduxit, adstipulante Is. Vossii 4; in quinque Italicis Morsne tibi, Cherinte; quod unde venerit, eo revertatur. Ovidius, Epist. VIII, vers. 15 « At tu, cura mei si te pia tangit, Oreste. »

2. Dum mea nunc. Dum Heinsii emendatio est; vulgo legebatur Qui At Voss. 1 habet Quum. Hoc proxime abest ab illa emendatione. Lips. Qui me; Paris. et editiones ante Brouckh. omnes Qui mea. Dresd. Monac. Hamb. Ask. Voss. 2, 3, et margo edit. Gryph. 1573, Quod. Lips. et Monac. color.

4. Si quoque velle putem. Si Scaliger e libris reduxit præeunte Statio; olim Sic. Vulp. T velle aliquid τῷ obsconi subesse somniat, quum manifesto sit sensus : non aliter salva esse possim, quam si tu pariter optas me salvam e morbo egredi.

5. Nam mihi quid prosit. Sic Brouckhusius e duobus suis et e præstan tioribus, loco rũ Ah! mihi; « vo

5

culæ Nam ultimum elementum absorpsit princeps litera voculæ mihi: unde factum est Ha, ac deinde A et Ah. » In quibusdam prodest. Pro si tu, Brouckh. edidit ubi tu. Heynius adscripsit, «nescio unde : » Nec Vossius originem hujus lectionis indagare potuit. Docet Huschkius illam a Scaligero profectam esse. Heins. quam tu; Ursin. nam tu; occurrunt etiam quid tu, quod tu: sed unice verum est, quod habent libri quatuor apud Brouckh. Guelf. 2, Lips. et Perreii Excerpta si tu. H. Voss. qui Guyetum secutus, amplexus est ex ejus conjectura quom, inquit : « si tu non probandum præcessit enim si. » Huschk. vero eum refellit his verbis : « Quid? nonne etiam præcessit formula morbos evincere? nempe totum hoc distichon, quædam quasi est ανακεφαλαίωσις et elegans conversio præcedentis. Ergo vel propterea reponendum erat si tu; hæc lectio jam nota fuit Statio. Scribit enim, quid tu; sic in veteribus omnibus, non situ. »

6. Lento pectore. Libri editi ante Scaligerum omnes lato pectore; scripti etiam ut Paris. et Lips. Bern.

CARMEN XII.

NE tibi sim, mea lux, æque jam fervida cura,
Ac videor paucos ante fuisse dies,
Si quidquam tota commisi stulta juventa,
Cujus me fatear poenituisse magis,
Hesterna quam te solum quod nocte reliqui,
Ardorem cupiens dissimulare meum.

lecto, corrupte; Hamb. putes latea
corpore corruptius. Cod. Askew.len-
to exhibet, sicut egregic emendave-
rat Scaliger. Propertius, lib. I, El.
xv, vers. 4 : « Tu tamen in nostro
lenta timore venis; » Ut recte mo-
net Bach. lato, non esset infracti
amoris, sed malignitatis indicium.

1. Ne tibi sim. Carmen hoc in libris et antiquis editionibus annexum fere superiori est, nec sejunctum video ante Scaligerum. Idem, vel ejus prius distichon, repetitum erat supra, et adjectum Elegia sextæ libri III. HEYN. Sim Muretus primus dedit; vulgo sit. Excerpta Perreii Nec tibi sim; Pocch. ne tibi sim. Eodem sensu Cicero, ad Att. lib. XVI, Ep. XIII: Ne sim salvus, si aliter scribo ac sentio. » Brouckhus. loco vulgati tam, edidit iam,'consentientibus libris melioris notæ.

2. Ac videor. Ita Brouckh. e libris. Paris. Ac videar paucos; Lips. Ac videas paucos: olim expressum erat, Utpro Ac; illud reduxere H. Voss. et Bach.

3. Juventa. Reg. senecta; male. Is. Vossii 5, pro quidquam, exhibet quæcumque. His mendis adscribit

5

Huschkius « Adeo delirarunt in plano hoc carmine librarii et editores veteres. >>

4. Cujus me fatear. Scaligeri codex recens Quoius. Notavit Brouckhus. (post Heinsium ad Aldin. 1515.) Heinsii codex vel Datianus Quius. Marius Victorin. pag. 2460, 8: << Item Cujus per Quojus literas scribebant.» Scriptura recipienda iis, qui Quoi pro Cui ponunt. Pro fatear, Lips. fateor. At idem supra Cujus me fiat. Editores hoc loco consentiunt in fatear, præter Tuscanellam Basil. 1569, qui fateor, paucorum librorum lectionem restituit. Paris. Askew. etc. fatear; ed. Rom. Cujus ire fatear. HUSCHK.

[ocr errors][merged small]

CARMEN XIII.

NULLA

ULLA tuum nobis subducet femina lectum.

Hoc primum juncta est fœdere nostra Venus.
Tu mihi sola places; nec jam, te præter, in urbe
Formosa est oculis ulla puella meis.
Atque utinam possis uni mihi bella videri!
Displiceas aliis! sic ego tutus ero.

mata.... transposita hæc sunt, et
ita collocanda : « Est ne tibi, Ce-
rinthe... Si quicquam tota Hes-
terna quam te... Ah! ego non ali-
ter... Ah! mihi quid prosit... Nec
tibi sit, mea lux ... Est confusus ser-
mo amore flagrantis. » Adscripsit
lepide Huschkius: « Est confusus
sermo Gasparis Barthii. »

[ocr errors]

1. Tibulli carmen arbitror, ipsa dictione ita persuadente, et numeris ad Albianum characterem artificiose conformatis. Sed sede sua excidisse puto, et referendum ad pauculas illas libelli tertii Elegias: neque enim plures libros scripsisse equitem nostrum, veteres nos critici docuerunt. BRouckh. Nobis. Cyllenius dedit titulis, ut nunc falso habet Vossii 1. Ille interpretatus est, stemmate nobilitatis. Huschk. notat hanc miram scripturam e libro Colot. profectam esse, ubi donis legitur, quod deinde a sciolo quodam in titulis corruptum. H. Voss. opinatur nomen Tibulli in margine inscriptum, huic prava lectioni locum patefecisse. Subducere in simili re a Propert. usurpatur lib. I, El. VIII, vers. 45: « Nec mihi rivalis

certos subducit amores. » Statius comparat illud Sophoclis, in Electra, 114 : ὑποκλέπτεσθαι τὴν εὐνήν.

2. Juncta est. Regius, pacta est ; Is. Voss. 3. vincta; itidem Askew, a prima manu; Monac. victa. Propert. lib. III, Eleg. xx, vers. 21:

[ocr errors]

Namque ubi non certo vincitur fœdere lectus. »

3. Tu mihi sola places. Sic Brouckh. ex uno suo et e libro Scaligeri, quibus accedunt Is. Voss. 1, 3, et Askew. adde Guelf. 1, 4, Vulgo legebatur modo. Nonnulli ordine immutato, nec tejam præter; vide quæ ad hujus libri Carm. v, vers. 7, notavimus.

5. Uni mihi bella videri. Hoc votum Brouckhusium valde offendit.

[ocr errors][merged small]

Nil opus invidia est'; procul absit gloria vulgi ;
Qui sapit, in tacito gaudeat ille sinu.
Sic ego secretis possim bene vivere silvis,
Qua nulla humano sit via trita pede.
Tu mihi curarum requies, tu nocte vel atra
Lumen, et in solis tu mihi turba locis.
Nunc licet e cælo mittatur amica Tibulle,
Mittetur frustra, deficietque Venus.

Voss. 1, tuus; cod. Witt. 2, pro
sic ego, tunc ego.

7. Nil opus invidia est. A Regio exsulat est; itidem ab Is. Voss. 5. Hanc occasionem in verbum substantivum sæviendi non prætermittit H. Voss.

8. In tacito gaudeat ille sinu. Sic Propert. lib. II, Eleg. xxv, vs. 29: << In tacito cohibe gaudia clausa sinu.» Senec. Ep. 105: «sic vero invidiam effugies, si scieris in sinu gaudere. ». BROUCKн. H. Voss. e veteribus quibusdam revocavit ipse, ut esset secum, sibi; satis ridicula interpretatio! Certo nullus alium in puellæ sinu gaudere jubebit.

9. Possim bene vivere silvis. Vulgo possum ; primus possim edidit Brouckhusius ex uno libro, cui accedunt 3; Askew. Goth. Zwic. 1.

Vossii 2,

HUSCHK.

10. Sit via trila pede. In Gothan. tuta; in Monac. desunt vs. 9-20.

11. Tu nocte vel atra. Simile quid occurrit in Anthologia, lib. VII, Epigr. 191 : Ην δ' ἐσίδω Θήρωνα, τὰ πάνθ' ὁρῶ ἂν δὲ τὰ πάντα Βλέψω, τὸν δέ γε μὴ, τούμπαλιν οὐδὲν ὁρῶ.

12. In solis tu mihi turba locis. Martialis, lib. XII, Epigr. xxI, vs. 21:« Romam tu mihi sola facis. >> Locutione simili noster usus est, lib. I, Eleg. II, vers. 74: « Jungere, et in solo pascere monte pecus. »

་་

10

Propert. lib. I, Eleg. II, vers. 11: Surgat et in solis formosior arbutus antris. »

[ocr errors]

13. Nunc licet e cælo mittatur. H. Voss. e expungit codice Is. Vossii 5. frcius, eique substituit et ex eodem. Deinde laudat, lib. I, Eleg. III, vers. 90 : « Videar cælo missus adesse tibi; » sed hic res se omnino aliter habet. E calo missus dicitur, qui virtutibus conspicuus vel egregia forma dignus est, qui inter divos habeatur. Cælo missus contra ille est, qui nec opinato ac subito quasi cælo delapsus adest: et hinc crediderim lectionem ed. min. 1472, profectam : « Nunc licet et templo mittetur, amica Tibullo. » Quæ certo ita refingenda : « Nunc licet extemplo mittatur. » Librarius aliquis, procul dubio, cui satis notum erat cælo milli idem esse, quod subito adesse, extemplo ut interpretamentum, margini adscripserat, at alius illud textui invexit, ita ut tertius adhuc stultius scriberet et templo » voculam dilacerans.

14. Deficietque Venus. Ipsa Venus suas artes et illecebras frustra in me experietur; omnia licet molita in me fuerit: sic Heynius: ego vero secus. Opinor Venerem hic dici eodem sensu ac supra vs. 2, juncta est nostra Venus. Vide lib. I, Eleg. v, vers. 40.

« ZurückWeiter »