Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Seu colis umbrosi devia montis, aper: Nec tibi sit duros acuisse in prælia dentes;

Incolumem custos hunc mihi servet Amor.
Sed procul abducit venandi Delia cura.

O pereant silvæ, deficiantque canes!
Quis furor est, quæ mens, densos indagine colles
Claudentem, teneras lædere velle manus?
Quidve juvat furtim latebras intrare ferarum?

Candidaque hamatis crura notare rubis?
Sed tamen ut tecum liceat, Cerinthe, vagari,

>>

cibus locus. » Lips. cum Vossianis 1, 2, 5, habet campis; unus Brouckh. carpis.

3. Acuisse in prælia dentes. Scaliger hæc e Cujac. libro refinxit, quum olim legeretur in pectora, et in nonnullis in pectore, quæ lectiones idcirco Vossio falsæ videntur, quod apri non pectus, sed lumbos maxime feriant vel latus. Acuta ratio, num etiam idonea?

4. Incolumem. Voss. 4 In columen. 5. Venandi Delia cura. Delia habent scripti fere omnes, quod ne cui fraudi foret, caverat bonus Cyllenius ita notans : « Non amatrix Delia, sed Diana venationis Dea. » Heinsius emendavit : « Sed procul abducit venanti Delia curas; » quod nulla dubitatione Brouckhus. amplexus est. Heynius quoque accessit; textui tamen pepercit. Intelligit hoc modo doctus ille vir : « Delia puellæ amorem excutit; ita recte sequitur imprecatio in silvas. » Nos licet venanti in Vossianis 4, 5, adsit, vulgatam servandam censemus ut consensu librorum firmatam. Scaliger aliquid et in textum commisit, qui de conjectura edidit devia cura.

6. O pereant silve. Unus Ital. O valeant, ut supra lib. II, Eleg. III,

5

10

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Ipsa ego per montes retia torta feram. Ipsa ego velocis quæram vestigia cervæ,

Et demam celeri ferrea vincla cani.

Tunc mihi, tunc placeant silvæ, si, lux mea, tecum
Arguar ante ipsas concubuisse plagas.
Tunc veniat licet ad casses, illæsus abibit,

Ne Veneris cupidæ gaudia turbet, aper.
Nunc sine me sit nulla Venus; sed lege Dianæ,

nere natus in poetæ nostri vita agimus, quam tu, si vacas, consule. De obsequii genere, quod est in retibus ferendis, conf. Virgil. Ecl. III, vs. 75; Nostrum, lib. I, Eleg. IV, vers. 50; et Ovid. Heroid. IV, vers. 37; Metam. lib. X, vers. 533.

12. Feram. Guelf. 2, a prima manu, geram, pro retia torta; Goth. retia torva; satis ridicule.

13. Velocis quæram vestigia cervæ. Ita ex ingenio Brouckh. ne sibilum pareret iterata et sæpe repetita littera i. H. Voss. quasi jure gauderet aliquem immutationis temerariæ incusandi, Brouckh. idcirco reprehendit, quod tam levi de causa vulgatam dereliquerit; quum tamen multis in locis ter quaterque repetitum is intentatum præterierit, ut lib. I, Eleg. 1, vers. 67; Eleg. v, vers. 53, 55. Opinor Vossium magis ob salvam scripturæ fidem irasci, quam ob mutatam more suo lectionem; præsertim quum ipse agnoscat Brouckh. emendationem, nunc libris Bernens, et Monac. firmatam esse. Cæterum Brouckh. exemplis ostendit, e more poetarum fuisse inter cervos feminas præcipue nominari.

14. Et demam celeri ferrea vincla cani. Ovid. Met. lib. VII, vs. 769, Copula detrahitur canibus; Metam. lib. VIII, vers. 331: « pars retia

15

tendunt; Vincula pars adimunt canibus. »

15. Si, lux mea; tecum. Sic Heinsii emendatio est; antea si legebatur. Brouckh. sic recepit, optantis esse hæc verba adserens, quod certe nemo inficias ibit; at nihilominus optantis verba esse possunt, licet zo sic absit. Heynius qui etiam Heinsii conjecturam amplexus est, in observationibus fatetur non spernendum esse vulgatum si. Quin adeo servandum mihi videtur, etiamsi Is. Vossii 2 et 3, sic præbeant. H. Voss. et Bach. ejusdem mecum sententiæ sunt, contradicentibus Huschkio et Wunderlichio. Heynius addit : : « Docte dictum puta pro: requiescam tecum in propatulo, in aprico; »sed nimis pudice sensum exposuit ill. Heyn.

17. Tunc veniat etc. In Corvin. turbatus ordo versuum; nam 19 et 20 ante 17 et 18 sunt retracti.

18. Ne Veneris. Scripturæ menda ab H. Vossio notata, hic non relatu digna sunt; quippe quæ non varias lectiones efficiant, sed meros scripturæ lapsus.

19. Nunc sine me. In quibusdam tunc sed longe præstat Nunc; sensus enim nunc quia absum, nec simul venamur, atque ita jam olim divinavit insignis ille Turnebus, Adv. XVI, c. 19, nulla sit tecum puella.

Caste puer, casta retia tende manu.
Et quæcumque meo furtim subrepet amori,
Incidat in sævas diripienda feras.
At tu venandi studium concede parenti,
Et celer in nostros ipse recurre sinus.

20. Casta retia tende manu. Tende in Colbert. uno, in Regio, in Guelf. 2, et Paris. legitur ; contra in reliquis adest tange, quod H. Vossius et Bach. susceperunt, quasi Diana in retibus castitatem posceret, Brouckhusius et Heyn. conjiciunt pange, ut sit figere. Heinsius pande excogitat, sed tende probabilior est lectio. Ipse Noster, lib. I, Eleg. vi, vers. 5, dixit, jam mihi tenduntur casses. Terent. Phorm. Act. II, sc. II, vers. 16 : « Non rete accipitri tenditur, etc. » Cicero, de Offic. lib. II, cap. 17 : « Suntne igitur insidiæ tendere plagas, etc. » Horat. Epod. II, vs. 23 : « Aut amite levi rara tendit retia Turdis edacibus dolos.»-Retia et casses longo tractu tenduntur; plagæ vero non nisi in viarum angustiis, quæ retibus continuari nequeunt, internectuntur. Casses tantummodo ad majores feras capiendas adhibentur.

[blocks in formation]

20

ckhusium, conspirantibusque sex codicibus apud H. Vossium.

:

22. Incidat in sævas. H. Vossius e Gothano, ex uno Gebh. et e Lips. edidit Incidat et sævis diripienda feris. Illi enim in post incidat offensioni fuit quocirca ab Huschkio castigatur. Structura optime procedit pariter Cicero Epist. ad Fam. lib. VIII, vers. 11 : « Incidimus in difficilem nodum. » Sic centies alii. At idem Cic. in Verr. Act. II, sc. 74: « Sane homini præter opinionem improviso incidi; » id est, oppressi cum, ut Ernestius interpretatur. Huschkius, qui hæc loca contulit, addit : « Apparet lectionem et sævis feris, non introducendam esse, sed inducendam. >>

23. Concede parenti. Brouckh. librorum unus parumper.

24. In nostros ipse recurre sinus. Ovid. Epist. Sapphus, vs. 95: « Huc ades, inque sinus, formose, relabere nostros. Propert. lib. III, Eleg. 20, vers. 10: «< In nostros curre, puella, sinus. » Cod. Paris, habet sæpe recurre; Iş. Vossii 2, nostro sinu; Bern. omnes omnium insulsitate vincit, exhibens nostros ... pedes.

CARMEN IV.

Huc ades, et teneræ morbos expelle puellæ,

1. Morbos expelle puellæ. Livineius et Guyetus, H. Vossius, Bach. alii

que depelle legunt. Voss. propter concursum syllabarum pelle puellæ

Huc ades, intonsa, Phoebe, superbe coma : Crede mihi, propera, nec te jam, Phœbe, pigebit

Formosæ medicas applicuisse manus. Effice, ne macies pallentes occupet artus,

Neu notet informis candida membra color;

Et quodcumque mali est, et quidquid triste timemus,
In pelagus rapidis devehat amnis aquis.

malit averte, quod et ipsum aver-
tendum censeo. Horatius, Ep. lib.
II, 2, vs. 117 : « Expulit helleboro
morbum bilemque meraco.» Sed
hoc exemplum Vossio offensioni
fuit; cavendum enim esse ait ne quis
subintelligat alvum purgari. Huschk.
tè depelle usitatius esse existimat,
ut apud Cæs. Bell. Gall. VI, 17.
Nos plerorumque librorum lectio-
nem servavimus... Initio versus qui-
dam libri et editiones habent: huc
ades o teneræ, non sine juncturæ
detrimento.

2. Superbe coma. Gothan. et Is. Voss. 5, superbe lyra, quod, quomodo cum intonsa jungant, videant docti.

3. Nec te jam. In Guelf. 3, Is. Voss. 5, Monac. Nec jam te; Edit. Gryph. 1573, Nec enim te, languide; In Cod. Lips. hoc distichon subjectum est sequenti.

4. Formosa etc. Hunc versum sequentesque codex Is. Vossii 5, post carminis VIII vs. 7, relegat.

5. Pallentes occupet artus. Heinsius in Advers. et Brouckh. Pallentes de conjectura in tabentes mutavere, propter pallida quod apud eosdem sequenti versu editum e libris. Is. Vossii 4, pariter tabentes præbet; Margo Ed. Reg. Lep. tabentes, pollenteis, pullanteis. Ego, qua sententia sum, pallida ex hoc Pallentes natum opinor, non Pal

5

lentes ex illo... Lips. cum tribus Italicis initio versus neu; perperam.

6. Candida membra. Ipsi Brouckh. vulgatum illud pallida suspectum fuit, quippe qui magna eruditionis mole squalida emendationem adtulerit, ope cujus significaret membra illuvie et pædore obsita. Heynio, munditiæ defensori, hoc nimis grave et horridum pro culta puella videtur. Is, licet pallor in morbis et febribus proprie dicatur, editionis Rom. lectionem Candida amplexus est, addens : «< hoc si sequamur, in superiori versu aliena emendatione haud indigebimus. » Candida in Bern. et Ask. legitur, quod plus ad rem facit, quam conjectura illa.

8. In pelagus rapidis devehat amnis. Vulgo legebatur evehat; Heinsius emendavit devehat. Recepere editores, adstipulante nunc Is. Vos. sii primo. H. Voss. evehat cum Bachio revocavit, quod ferri potest; in Gothan. vehat; in Lips. eveat. Livius, lib. XXV, cap. 12, ex carmine Marciano : « Multaque millia occisa tua deferet amnis in pontum magnum ex terra frugifera. » Expurgationes omnes et purgamenta omnia ad aquam deferebant, sive flumen esset, sive mare. Amoœnam narratiunculam de Petrarcha apud Agrippinates, refert Brouckhusius, integram fere illius epistolam e lib. I, 4, transcribens, quam legisse non te

Sancte veni, tecumque feras, quicunque sapores,

Quicunque et cantus corpora fessa levant. Neu juvenem torque, metuit qui fata puellæ, Votaque pro domina vix numeranda facit : Interdum vovet, interdum quod langueat illa, Dicit in æternos aspera verba Deos.

Pone metum, Cerinthe, Deus non lædit amantes.

pigebit: ibi enim quæ a mulieribus in ripa fieri vidit Petrarcha narrantur.

9. Quicumque sapores. Brouckh, ex uno Witt. et Heinsii anglicano quodam, sopores edidit, ut esset sopor medicamenti genus soporem faciens, et illico locis quibusdam adductis medicamentum illud in officinam cogere conatur. Nullum tamen est, quod non æque in diversam sententiam trahi possit; quamobrem in præsentia abstineant sopore medicamentarii. In membranis Comelini, Collat. et Colotii, et in Edit. Rom. an. 1475, hoc distichon ita legitur: «< Sancte veni, tecumque feras, quicunque sopore Quicunque et cantu corpora fessa levant. » Quasi Phœbo adducendi forent omnes medicæ vel magicæ artis periti. Licet tu hanc lectionem lectioni Brouckhusii annumerare possis, nihilominus libri fere omnes sapores tuentur, quod nobiscum revocant H. Voss. et Bach.; ipse Heynius alterius lectionis fautor fatetur sapores esse convenientiores : « succi enim herbarum, et herbæ adeo ipsæ, cum cantu fere conjunctim memorari solent, tum in morbis levandis, tum omnino in re magi

ca etc. >>

10. Corpora fessa levant. Is. Voss. 3, levat; 5, levent; Goth. levet; unus Gebh. luent. Margo Editionis Gryph. 1573, nostra professa. Ho

10

15

rat. Carm. Sæcul. vs. 63, de Phobo: «

: « Qui salutari levat arte fessos Corporis artus. >>

11. Neu juvenem torque. Sic lib. I, El. vIII, vers. 49 : « Neu Marathum torque... metuit qui fata puellæ. » Sic lib. I, El. v, vs. 69: « At tu qui potior nunc es, mea fata timeto. >> In Monac. facta puella mendose. Statius puellæ dandi casu nimis acute intelligebat.

→ 13. Interdum vovet. In Zwic. 1, et in libro Archiepiscopi Laudi foret, quod, licet amanti optatius sit, tamen abeat: melius enim vovet sequentibus opponitur.

14. Dicit in æternos aspera verba deos. Ed. Rom. vicit. Eadem cum Venet. Brix. et uno Gebh. impia verba ut lib. I, Eleg. 11, vs. 52, et lib. II, El. v, vs. 14; confer lib. I, Eleg. 11, vs. 82; lib. III, Eleg. IV, vs. 15, ex quibus locis aliquis illud effinxisse videtur. HEYN.

15. Pone metum...lædit amantes. Guelf. 4, læsit; unus Angl. et Laudi liber amantem; disticha sequentia alii alio ordine ediderunt. Nos cum Mureto, Statio, Passeratio, Gebhardo, Vulpio, Heynio, H. Voss. et Huschkio facimus, et Aldinæ secundæ, anni 1515, ordinem sequimur, quem multæ aliæ editiones exprimunt. Cæterum aliæ legunt: << Pone metum.... At nunc tota.... Phœbe fave.... Nil opus est... » Et

« ZurückWeiter »