Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nudus Lethæa cogerer ire rate.

Nam grave quid prodest pondus mihi divitis auri?
Arvaque si findant pinguia mille boves?
Quidve domus prodest Phrygiis innixa columnis,
Tænare, sive tuis, sive, Caryste, tuis?
Et nemora in domibus sacros imitantia lucos?
Auratæque trabes, marmoreumque solum ?

multis editionibus codicibusque le-
ges defunctus tempora, quod exem-
plis tuetur Brouckh. sed tempore ma-
gis placet, neque librorum auctori-
tate caret, quorum quatuor apud H.
Voss. fulcro sunt nobis. Horatius
quoque Epist. II, 1, vers. 21, sq.:
« nisi quæ terris semota, suisque
Temporibus defuncta videt, fasti-
dit et odit.>>

10. Lethea cogerer ire rate. Magna est soni scabrities in his rer re ra. Editiones priscæ habent fere cogeret; sed quid illo faciamus? BROUCKH.

Vulpius putat iterari literam caninam, propter indignationem umbrarum, quæ vitæ prioris dulcedine amissa, coguntur loca mortuorum adire, Charontis navicula trans

vectæ.

et

12. Arvaque si findant. Unus Angl. scindant; cod. Ask. 1, Voss. 3, Monac. fundant, manifesta corruptela.

13. Phrygiis innixa columnis. Marmora, Synnadicum purpureis maculis distinctum, exPhrygia, Tænarium ex Laconica, quod viride erat, Carystium ex Eubœa insula, etiam viride, valde isto tempore fuisse probata ostendit Brouckh. et res ex Plinio nota est. HEYN.-Unus Colbert. subnixa; I. Vossii 3, immixta.

14. Tanare, sive tuis. Plinius, lib. XXXVI, c. 7 : « Pretiosissimi quidem generis Lacedæmoniorum vi

10

15

ride, cunctisque hilarius.» Sive, Caryste, tuis; in hæc verba valde sæviunt librarii, quum passim legatur Tharisce, Tharyste, Chariste. Carystos oppidum fuit insulæ Eubœæ, marmore suo ac columnis nobilitatum; hoc marmor viride maculis distinguebatur. Seneca Troad. vers. 835: «An ferax varii lapidis Carystos.» De colore vid. Stat. lib. I, silv. II, vs. 149; ibidem silv. v, vs. 34; lib. II, silv. 11, vers. 93, et Martial. lib. VII, Epig. 42.

15. Et nemora in domibus. Heynius et Bach. viridaria in impluvio intelligunt; Gebhardus hæc de pomariis et nemoribus interpretatur, quæ in summis domorum tectis erant, quasi pensiles quidam horti: utrumque satis ridicule; hic enim lucos in tecta tollit, illi silvas in cubicula cogunt. Verum scopum attigerat Brouckh. his verbis : « Amabant has delicias, intra domorum septa habere Quiritium lautiores, adeo ut rus in urbe possiderent. » Horatius quoque nostrarum partium est, qui lib. III, Od. x, dixerit : «< Audis quo strepitu janua, quo nemus Inter pulchra satum tecta remugiat Ventis. » Possem et alia exempla referre; sed pudet in istiusmodi nugis refellendis operam et chartam impenderc.

16. Auratæque trabes. Tota auro solido convestiebantur. Testis est

Quidve in Erythræo legitur quæ litore concha, Tinctaque Sidonio murice lana juvat?

Et

quæ præterea populus miratur? in illis Invidia est; falso plurima vulgus amat.

Non opibus mentes hominum curæque levantur; Nam Fortuna sua tempora lege regit.

Lucanus, lib. X, vers. 112: «crassumque trabes absconderat aurum.» -Marmoreum solum, aut simpliciter e marmore, aut pavimentum tessellatum opere musivo.

vel

17. Quidve in Erythræo. H. Vos. odio præpositionis in emendat, potius depravat, Quid vel Erythræo; nititurille Ovidio, Art. Am. lib. III, vers. 124: « Lectaque diverso litore concha venit; » et ibidem, II, vers. 519: « Litore quot conchæ, tot sunt in amore dolores.» Idem suum vel a verbo juvat desiderari asserit, quum superiora, ope rou Quidve, sensum verbi prodest continuent. Hæc omnia contra librorum fidem fecit; quinadeo Paris. et Lips. præpositionem iterant post voculam que. Crebro iisdem verbis novas inchoat sententias Tibullus; nihil itaque offendit Quidve repetitum.

18. Tinctaque Sidonio. Lib. II, El. iv, vers. 28: « Et niveam Tyrio murice tinguit ovem.»

19. Et quæ. Scaliger in prima editione legendum putabat, Est quæ ; Heynius corrigi vult et illis ; sed hic et minorem versum deformat.

20. Invidia est. In pluribus legitur Invida que, scilicet etiam in Reg. Corvin. Guelf. 1, 3, 4 et in aliis H. Vossii; ad oram edit. Vicent. notatum: « Invidia est falso em. Pontanus. » Sic Excerp. Pocchi, Perrei et Scaligeri, codd. Vindob. et Voss. 3. Scaliger hanc lectionem restituit, quæ quomodo Heynio displicuerit,

20

non intelligo; altera ab iis profecta videtur, qui verba in illis prave superioribus addebant. Nihil melius more latino quam locutio invidiam esse aliqua in re; Plin in Paneg. cap. 88: : «< An satius fuit felicem vocare? quod non moribus, sed fortunæ datum est: satius magnum? Cui plus invidiæ quam pulchritudinis inest.>> Huschkius Aristotelem inducit quoque, Rhetor. I : ὅλως δὲ τὰ τοιαῦτα τῶν ἀγαθῶν ἔστιν ἀπὸ τύχης, ἐφ ̓ οἷς ἔστιν ὁ 95. Absit itaque distichon ab Heynio prolatum hunc in modum : « Et quæ præterea populus miratur, et illis Invidet; heu! falso plurima vulgus amat. >>

21. Non opibus mentes hominum. Quatuor Gebhardi, duo Brouckh. homini, quod H. Voss. amplexus est, cui hominum pedestre nimium videbatur. Voss. 1, et Bernens. ejus sententiæ accedunt; in Ask. adest hominis. Huschkius Ciceronem citat, Tusc. lib. II, disp. 24: « His levabat omnem vulnerum metum nobilitas mortis et gloria. » Sed illi mentes homini legantur insolita constructio videtur.

22. Sua tempora lege regit. Gerit habent permulti libri scripti, et Brouckh. in textum recepit. In aliis numero paucis regit, quod Muretus, Scaliger, Heynius, Huschkius, H. Voss. amplectuntur; recte, ut opinor. Nec ad rem facit versus Publii Syri a Brouckh. laudatus : « Male geritur quidquid geritur Fortunæ

Sit mihi paupertas tecum jucunda, Neæra;
At sine te regum munera nulla volo.

O niveam, quæ te poterit mihi reddere lucem!
O mihi felicem terque quaterque diem!
At si, pro dulci reditu quæcumque voventur,
Audiat aversa non meus aure Deus;

Nec me regna juvent, nec Lydius aurifer amnis,
Nec, quas terrarum sustinet orbis, opes.

Hæc alii cupiant; liceat mihi

fide. » Ibi enim non ipsa Fortuna gerere dicitur; aptius illa regere existimatur, quippe quæ dea sit. Hoc sensu Sallustius in Bell. Jug, 101: «Humanarum rerum Fortuna pleraque regit. » Et Virgil. Æn. lib. XII, vs. 405 : « Nulla viam Fortuna regit. » Gerendi verbum humiliorem sensum præbet. Cæterum vide lib. I, Eleg. Ix, vers. 80; et Heins. ad Claud. in Eutrop. II, 562.

24. At sine te. Plures Et; Heinsius Si sine te; pro volo, Col. et Hamb. velim, quod Voss. amplectitur, quasi exquisitius; sibi habeat.

25. Que le poterit mihi reddere. Omnia hic miscuit illustris Voss. mihi te poterit quæ reddere exhibens. Duo libri Witt. et Vossii 4, poterit. que te mihi.

27. At si. Hamb. inest At sibi; et cod. Ask. At mihi.

28. Aversa non meus aure Deus. Perperam libri quidam adversa; oculos, aures, vultum avertere indignantium est atque iratorum. Hæc præfatus Brouckh. loca poetarum congerit, ubi Numina oculos vel faciem avertunt. Non meus deus, inimicus, iratus, adversus; Æn. lib. II, vs. 396: « Vadimus immixti Danais haud numine nostro. >> Contra Dii sui sunt propitii, Ovid. Met.

-

paupere cultu,

25

30

lib. IV, vs. 373 : « Vota suos habue-re Deos. » Brouckh. putat Tibullum hic subintellexisse Genium suum. Varro, lib. XVI, ait : « Genium esse uniuscujusque animum rationalem, et ideo esse singulos singulorum; talem autem mundi animum Deum esse.» Terent. Phorm. act. I, scen. II, vs. 24: « Memini relinqui me, Deo irato meo. » Seneca, epistola 110: «< Sepone in præsentia, quæ quibusdam placent: unicuique nostrum pædagogum dari Deum, non quidem ordinarium, sed hunc inferioris note, ex eorum numero, quos Ovidius ait de plebe Deos. >> Crediderim tamen hæc ad locum nostrum minus pertinere, et poetam Deum dixisse quemcunque apud quem vota faceret.

29. Nec me regna juvent. Fere omnes juvant; Ald. sec. 1515, juvent, quod editoribus, ut exquisitius, placuit. Ego a doctorum virorum emendatione recedere non ausim, quamvis non videam, cur in libris aliquid mutandum sit. Vossii quinque tamen juvent firmant. Regius, nor→ non; duo Vossii priori loco non.Pactolus qui sit, nullus ignorat; vid. Ovid. Met. lib. XI, vs. go.

31. Hæc alii cupiant. Libri nonnulli cum Regio capiant; unde vir

Securo cara conjuge posse frui.

Adsis et timidis faveas, Saturnia, votis,
Et faveas concha, Cypria, vecta tua.

Aut si fata negant reditum, tristesque sorores,
Stamina
quæ ducunt, quæque futura canunt;

magnus apud Brouckhusium facie-
bat, «< Hæc alios capiant. » Eamdem
varietatem notavimus lib. I, Eleg.
VIII, vers. 40, p. 92.

32. Cara conjuge. Unus Gebhardi curva; cur non gibba ?

33. Adsis et. Vossii 4, Adsisque et. 34. Concha, Cypria, vecta tua. Brouckhusius hic Tiraquellum castigat, quod dixerit olim Veneris signum a Phidia Eleensibus ex ebore et auro factum, testudinem altero pede idcirco calcavisse, ut significaret mulierum esse munus ædium custodiam et silentium. Notissima fabula est de concha Veneris; Pompeius Festus ait: «Cytherea, Venus, ab urbe Cytherea, in quam primum devecta esse concha dicitur, quum in mari esset concepta. » Deinde Brouckh. Venerem interrogat quo consilio, apud Claudianum, itinere maritimo e Cypro in Liguriam profecta sit, et mox subjicit : « Dicat aliquis, propter celeritatem ita vehi voluisse deam: nam certe Triton, sub Carpathii maris fluctibus inventus subito nisu ter pectora movit ; Jam quarto Paphias tractu sulcabat arenas. » Mihi nusquam tantam celeritatem videre contigit, nisi forte in narratiuncula gallica perantiqua, ubi monstrum ocreis utitur, quibus septem leucas unoquoque gradu conficit. Lucianus Tritones et concham simul deæ submittit: ini xãoe τὴν Αφροδίτην δύο Τρίτωνες ἔφερον, ἐπὶ κόγχης κατακειμένην, ἄνθη παντοῖα ἐπι πάττουσαν τῇ νύμφη.

35

35. Aut si fata negant reditum. Nonnulli libri At, quod Heynius mavult; sed librariorum aberratio est a superiore At si, vers. 27, profecta. Aut, sensum vividiorem præbet. H. Voss. similem Ovidii locum profert, Heroid. III, vs. 137, 140: « Respice sollicitam Briseida... Aut si versus amor tuus est in tædia nostri, Quam sine te cogis vivere, coge mori. » Vulpius intelligit reditum in gratiam ; quæ interpretatio falsa optime ab Horatii loco, Epod. XIII, vs. 15, confutatur: « Unde tibi rediturn certo subtemine Parcæ Rupere.» Vossii 4, reducem.-Tristesque sorores. Heinsius malebat Stygiaque sorores vel trinæque, nullius libri auctoritate fretus. Tristes dicuntur qui sunt natura tetrica et severa, atque inexorabili. Donatus ad Terent. And. act. V, sc. II, vs. 16, notatz tristis ad laudem sæpe sumi; apud Ciceronem dicitur Sulpicius judex tristis et integer in Verr. I, cap. 10; tristes dicuntur præterea Dii inferi et res omnes Inferorum; Virg. Æn. VI, vs. 315, de Charonte : « Navita sed tristis nunc hos, nunc accipit illos. » Regius cum ed. Rom. et Brix. reditus; sed nulla apparet causa, cur pluralis ponatur.

36. Quæque futura canunt. In omnibus libris ncunt, Monac. excepto, cui inest canunt, quod divinaverat Heinsius. Scaliger neunt pro nent esse dictum contendebat. Sed inter stamina ducere, et nere quid discriminis sit, mihi non liquet. Tu Hein

Me vocet in vastos amnes nigramque paludem
Dives in ignava luridus Orcus aqua.

sium adeas ad Ovidii Epist. Helen.
vers. 194.

37. Me vocet in vastos amnes. Præpositioni in rursus bellum indicit Voss., conaturque adin illius sedem locare. Sed quid ad rem facit, quod Catullus dixerit vocare ad cælum et Ovidius mittere ad Styga, ad Stygias undas? Sicut ipsi, quod placuit, scripsere, ita Tibullus; sed puerile est quod Vossius et Bach. monent morientes non in, sed ad Stygem descendere.

38. Dives in ignava luridus Orcus aqua. Pro Dives in nonnullis Ditis, Dius, Divis. Vindob. et ignava; Ask. ignara; Bern. lividus; Vossii 4, Orchus, quod etiam in utroque Witt. et in binis Brouckh. adest. Servius, Æn. VI, 4, ad verba, dente tenaci Anchora, notat : « Ancora, ut diximus, in Græco adspirationem non habet: nam yxuça dicitur; inde apud majores sine adspiratione proferebatur. Contra Thus et Orchus veteres dicebant et Lurcho, id est, vorax, quibus sequens ætas detraxit adspirationem. » Brouckh. quoque Jovianum Pontanum citat, lib. II, de adspiratione : : « Orcus latinum esse no

men volunt, ac per mutationem literarum duci a verbo urgeo, ut sit Orcus quasi urgus, a quo verbo et Urceus dictus est. Sunt qui volunt Orcum dictum ex eo, quod dii jurabant per Stygem; est enim pxos jusjurandum: Orcus apud Homerum est Thessaliæ fluvius, qui Peneum olei instar supernatat: itaque adspirationem nullo modo recipit.» Quinadeo, ait ipse Servius ad Georg. lib. I, vs. 277: « Probus Orchus legit; Cornutus vetat adspirationem addendam.» Cæterum Orcus est Dis pater, Pluto, non Charon, quod Brouckh. Ciceronis loco demonstrat (Accus. in Verrem, IV, cap. 50): « Hic dolor erat tantus, ut Verres, alter Orcus, venisse Ennam et non Proserpinam asportasse, sed ipsam abripuisse Cererem videretur. »Igneva aqua utrum ad Lethen referenda sit, an ad Cocytum, inter doctos parum constat; utrique sententiæ Brouckhusius exempla suppeditavit, quorum semper magnam copiam in promptu habet. Sed jam chartæ parcendum est: Orcus ipse eligat, vel etiam lector benevolus, ego non impedimento ero.

ELEGIA IV.

Di meliora ferant, nec sint insomnia vera

1. Nec sint insomnia vera. Complures libri cum Paris. nec sint mihi somnia vera. Edit. maj. anni 1472: « Dii meliora ferant, nec sint mihi

somnia vera.>> Altera ejusdem anni : << Dii meliora ferant, mihi nec sint somnia vera.» Edit. Romana cum Cyllenii commentario: nec sint mea

« ZurückWeiter »