Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Summaque prætexat tenuis fastigia chartæ,
Indicet ut nomen, litera facta, meum;
Atque inter geminas pingantur cornua frontes ;

emendaverat Pumice et incanas;
deinde Pumice quæ canas ; qua in re
H. Vossium consentientem habet.
Nos Huschkio accedimus dicenti:
«Guelf. 1, Pumiceque et. Hæc nos
scriptura ad veram, nisi fallimur,
lectionem ducet. Fuerunt qui pro
Pumex scriberent Pumix, quam for-
mam prætulit Scaliger. Fac igitur in
vetere quodam libro exaratum fuis-
se obscure, Pumix c; in alio, Pu-
mix qu. Hinc librarius fecit Pumice
que, quod quum metro adversari
videret, addidit commune illud sup-
plementum et. Abjice hoc et, quod
peperit alteram lectionem Pumicet
et, mutansque c in cui, vel qu in
quoi, (ut infra ad El. 2.) lege Pu-
mex cui canas tondeat ante comas.
Sic habes lectionem consuetudini
Albianæ maxime convenientem.Sæ-
pe de hac orationis structura dixi :
unum locum adscribam quia est si-
millimus; lib. II, Eleg. 11, vers. 5 :
Ipse suos genius adsit visurus ho-
Cui decorent sanctas mollia
serta comas. >>->> Quidam libri, sed
pauci, habent arte pro ante.

nores,

11. Summaque prætexat tenuis etc. Unus Statii habet protexat. Paris. protexit; sed vera lectio est Prætexat. Plin. H. N. præf. p. 3 : « Argumentum hujus stomachi mei habebis, quod in his voluminibus auctorum nomina prætexui. » Cicero, Div. II, 54: « Atque in sibyllinis ex primis versuum cujusque sententiæ literis, illius sententiæ carmen omne prætexitur. » Hæc dicitur ἀκροστιχίς ut apud Tibullum designatur axis. Suetonius Grammat. 6, de Aurelio Opilio : « Hujus cognomen

in plerisque indicibus et titulis per unam literam scriptum animadverto; verum ipse id per duas affert in parastichide libelli qui inscribitur Pinax. » Hinc percleganter auctor Ciris ad Musas, vs. 98: « nunc age, divæ, Præcipue nostro nunc adspirate labori, Atque novum æterno prætexite honore volumen. » HusCHKIUS.-Tenuis; in tenuitate ac leneritate præstantia chartæ cernebatur, etiam in involucro; Martial. lib. III, Epigr. II: « Te purpura delicata velet.» HEYN.

12. Litera facta. H. Voss. legit litera pacta existimatque o facta languide dictum ab ignaris librariis profectum esse; sed Plautus, Asin. act. IV, sc. 1, vers. 22: « Ne illi sit cera, ubi facere possit literas. » Ovidius, Epist. Her. V, vs. 1 : « non est Ista Mycenaea litera facta manu. » Certo plus in hac re sapiunt Plautus et Ovidius, quam editio Basiliensis et H.Vossius in versus fine meum lege non tuum; sic enim sermonis ratio postulat, sic quoque libri quidam inter quos duo vel tres anglici, tres item Voss. Lectio tuum Muretum decepit, ut etiam, vs. 8, meis mutaret in tuis.

:

13. Atque inter geminas etc. Heynius legi velit gemina; esse enim frontes inter bacilli cornua, non cornua inter frontes; sed frontes libri quæ sint disputatur inter doctos. Vossius et Schwarzius bases cy lindri intelligunt; Burmann. ad Ovid. Trist. lib. I, El. 1, vs. 11, summam ipsius voluminis, partem interiorem et exteriorem inscriptio ne et titulo insignitam.

Sic etenim comptum mittere oportet opus.
Per vos, auctores hujus mihi carminis, oro,
Castaliamque umbram Pieriosque lacus,
Ite domum, cultumque illi donate libellum

Sicut erit: nullus defluat inde color.
Illa mihi referet, si nostri mutua cura est,

14. Sic etenim. H. Voss. vult tenere, adfirmatque Tibullum comptum opus misisse, quia tenera puella esset, ut illi necessario causa adscribenda fuerit ope vocabuli tenera, quod paulatim culpa librariorum in etenim transierit. Nimis acuta conjectura.

15. Per vos, auctores etc. Junge oro vos (Pieridas) auctores mihi hujus carminis per umbram Castaliam (nemus circa fontem Castalium in monte Parnasso), et per lacus Pierios (fontes Pieriis his puellis in Parnasso et Helicone sacros). HEYN.- Quum in cod. N. Heinsii occurrat ejus, Huschkius locum corruptelæ suspectum habet, et musas legi desiderat pro hujus, ut in exemplari Lips. edit. regiæ adscriptum reperit: præstat tamen vulgata.

16. Castaliamque umbram. Is. Vossii 4, Castalium numen; Paris. Castaliam umbrosam; Guelf. 2, pro umbram ab alia manu adscriptum habet undam; sed erant apud fontem lauri ingentes.

18. Sicut erit. Bach. præeuntibus H. Voss. et Bauero, scripsit Sicut erat, id est, eodem ornamento conspicuum date, quo a me accepistis: sed nostra lectio est veterum librorum testimonio innixa. Non eadem ratione loquitur poeta ac si epistolam scriberet; sermo est de opere nondum absoluto, quod ubi perfectum erit, tale puellæ tradendum, quale e manibus auctoris exierit;

15

servanda igitur vulgata. Statius et Aldus etiam rò erat amplexi sunt.

19. Illa mihi referet. Ita Scaliger e libris refinxit. Heynius referat prætulit, et editiones veteres in partes diversas discesserunt. Vossius, qua morositate est, duplex vitium in hujus versus fine adesse clamat. Neque enim si bene poni ante an―an; neque est ante an deciderim. Sed Propertius Tibullo adest ; et ecce ambo ferulæ manum subducunt; ait enim ille, lib. III, El. v, vs. 3g: «Sub terris si jura Deûm et tormenta gigantum, Tisiphones atro si furit angue caput: An ficta in miseras descendit fabula gentes. » Attamen quum passim occurrat nostri si pro si nostri, fateamur Vossii emendationem ingeniosam esse : Illa mihi referet nostri sit mutua cura, præsertim quum Virgilius, Georg. lib. II, vers. 127, dixerit : « Rara sit, an supra morem si densa, requiras. » Et Martialis, lib. XI, 60: «< Sit Phlogis an Chione Veneri magis apta, requiris. » Quod ad aliam culpationem attinet, Huschk. ait : « In his facile nos falli possumus rationibus grammaticis. Quidni priorem propositionis partem definite, posteriorem, quam vel maxime abhorrebat, indefinite ac dubitanter efferre potuerit auctor? Quum præsertim in ejusmodi oratione modos variare soleant, et alii scriptores, et Propertius, loco quem paulo ante laudavimus. Cæterum cum Tibullo plane conspirat

An minor, an toto pectore deciderim.
Sed primum Nympham longa donate salute,
Atque hæc submisso dicite verba sono:

Hæc tibi vir quondam, nunc frater, casta Neæra,

Horatius, lib. I, Epist. 111, vs. 30: « Debes hoc etiam rescribere, si tibi curæ est, Quantæ conveniat, Munatius; an male etc. »

20. An minor. Pontanus legebat An maneam; Heinsius Anne amer; Statius An minor, et toto; Ayrmann. in vita Tibulli, p. 86, Aut minor, an. Heynius sese ipsum non intellexisse videtur. Laudi liber, et Askew.pro pectore habent corpore, satis ridicule. Vides, amice lector, quantum in loco luce clariori sudaverint viri docti.

21. Nympham. Scaliger meritam loco rũ Nympham reposuit, qua in re Brouckh. assentientem habuit. Nymphas enim a puellis ac mulieribus hominum filiabus diversas esse ostendit. Editio Romana, et quæ hinc fluxere, tum etiam magna pars librorum, cum illis faciunt; adsunt et aliæ lectiones, sed ne relatu quidem dignæ, ut marathum, myrlum, myrcum. Heynio et Huschkio consentio, nullam vim lectioni meritam inesse declarantibus: itaque Nympham amplector, more græco, pro nupta sponsa. Pro longa complures libri habent larga; sed Virgilius, Ecl. III, vs. 79: « Et longum formose vale, vale, inquit, Iola. »

22. Submisso... sono. Id est, sono precantis vocis, perinde ac apud Ovid. Met. lib. VII, vs. 90: « auxilium submissa voce rogavit. » Cave igitur ne explices quasi sonus exilis esset, qui vix aure percipi posset.

23. Vir quondam, nunc frater. Magnam hic insulsitatis ac stultitiæ impensam fecere eruditi, quum Tibul

[blocks in formation]

lumet Neæram in eamdem familiam cogere voluerint, propter hunc versum. Præcipue sudat Muretus, ut propinquitatis nexum explicet, demonstretque illos fratre et sorore editos esse, et merito fratres vocari, quamvis legitimas nuptias inire pos sent. Lipsius adverbium quondam hoc loco non præteritum tempus, sed futurum designare adfirmat. Sed obstat tè nunc, quominus ita intelligi possit. Luce clarius est quod hic cecinit poeta; significat enim sese Neæræ maritum, amatorem fuisse olim, eaque usum esse ut propria uxore; nunc vero quum illa ipsum negligeret, nihilominus in amore permansurum, quamvis frater potius, quam maritus sit. Nescio cur Huschkius putat fratris appellationem in domibus meretriciis tantum usitatam esse. Licet Athenæum citet, lib. XIII, dicentem: Art ζονται γάρ, εἰσέλκουσί τε τοὺς μὲν γέρον τας ὄντας ἐπικαλούμεναι Πατριδία, τοὺς δ ̓ ἀπφάρια τοὺς νεωτέρους. Nihilominus constat illam et pudicis adfectibus designandis adsumptam fuisse. Quintilianus, Decl. 321 : « Certe quoties blandiri volumus bis, qui esse amici videntur, nulla adulatio procedere ultra hoc nomen potest, quam ut fratres vocemus. » Horatius, Ep. lib. I, 6, vs. 54: « frater, pater, adde, Ut cuique est ætas, ita quemque facetus adopta. >> Propius ad rem accedit locus Plauti, Curc. act. I, sc. I, vs. 52: « Tam a me pudica est, quasi soror mea sit, nisi Si est osculando quippiam impudicior. Brouckh. denique Senecam laudat

Mittit et accipias, munera parva, rogat;
Teque suis jurat caram magis esse medullis,
Sive sibi conjux, sive futura soror.
Sed potius conjux ; hujus spem nominis illi
Auferet exstincto pallida Ditis aqua.

in Hippolyt. vs. 609 : H. « Committe
curas auribus, mater, meis. » P.
«Matris superbum est nomen, et ni-
mium potens; ... Me vel sororem,
Hippolyte, vel famulam voca.» Con-
tarenus quoque suas nugas admo-
vit; quippe qui Tibullo viam ad Neæ-
ram præcludat, ne forte epitheton
casta amittat; quo tamen a codice
Monac. orbatur, ubi cara legitur,
non casta. Cæterum Huschkius so-
lemni voce pronuntiat : «< Ergo hoc
libro fabula agitur eadem fere atque
Orestis et Hermiones, quam epi-
stola VIII celebravit Ovidius, pri-
mo statim disticho versum 23 ita
exprimens, ut Mureti partim, par-
tim nostram interpretationem pe-
nitus confirmet: « Adloquor Her-
mione nuper fratremque virumque;

25

Nunc fratrem ; nomen conjugis alter habet.»

Hæc omnia ne titivil

litio quidem emerim.

24. Et accipias. Guelf. 1, 4, ut accipias; confer Pindari Pyth. II, 124-130; Nem. III, 132.

25. Caram magis. Dresd. magis caram. Lips. jurat que caram.

26. Sive tibi conjux. Is. Vossii quartus habet sibi perperam. Lips. conjunr itemque versu sequente.

28. Pallida Ditis aqua. Brouckh. explicat ut sit livida, lurida, obscœno limo turpis. Cæterum hoc epitheton ad quascunque res inferorum trahi potest, ut exemplis fuse docet vir doctus. Sic Pallidus Orcus, Virg. Georg. I, 277. In anthologia occurrit χλωρὸν χοῦμ' Αχέροντος, similis fere locutio.

ELEGIA II.

QUI primus caram juveni, carumque puellæ
Eripuit juvenem, ferreus ille fuit.

1. Quiprimus. Ita scribendum auctoribus libris; vulgo ab Aldina ad Brouckh. usque legebatur Qui pri– mam. Tibullus, lib. I, Eleg. x, eodem modo dixit : « Quis fuit horrendos primus qui protulit enses? » Et Eleg. IV, vs. 59:«< At tibi qui Venerem docuisti vendere primus. » Ovidius, Amor. lib. II, Eleg. 3: « Qui

primus pueris genitalia membra recidit. » Pro carumque, nonnulli habent carumve, quod H. Voss. et Bach. amplexi sunt, adesse duplex dissidii genus affirmantes; alii cum edit. Ven. pr. Reg. Lep. Vicent. caræque puellæ; quod quidem ferri potest; sed præstat nostra lectio.

2.Eripuit. In Monac. Arripuit; Vos

Durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem,
Vivere et erepta conjuge qui potuit.

Non ego firmus in hoc : non hæc patientia nostro
Ingenio; frangit fortia corda dolor.

Nec mihi vera loqui pudor est, vitæque fateri

Tot mala perpessæ tædia nata meæ.

Ergo quum tenuem fuero mutatus in umbram,

sii 4, Erripuit. BERTIN hoc distichon
sic adumbravit :

Périsse le premier dont l'injuste rigueur
A séparé l'amant de sa jeune maîtresse!

3. Durus et ille fuit. Excerpta Perrei et Pocchi, cum nonnullis libris, repetunt superiora, Ferreus ille fuit. Sed particula et abesse nequit, nisi cum Hœufftio e conjectura legere malis, Durior ille fuit: scilicet ferreo durior; quod Huschkio valde placet, mihi vero minus.

4. Erepta conjuge. Conjux absque dubio dicitur hic puella amata, non, ut Servius ad Virg. Ecl. vIII, VS. 18, notat, quia fore sperabatur ; sed quia mutua consuetudo talis erat, ut alter altero pro conjuge frueretur: in Regio legitur exempta, quod e compendio scripturæ natum; proprium est eripiendi verbum. Sic Propert. lib. II, El. xxxiv, vs. 2 : << Sic erepta mihi pæne puella mea est; » lib. II, El. vii, vers. 1: « Eripitur nobis jam pridem cara puella.» H. Voss. ut aliquid invertat, proponit tantum qui ferre dolorem: textu tamen abstinuit.

5. Non ego firmus in hoc. Excerpta Pocchi antiqua, et duo italici, fortis. -Non hæc patientia. Si Pocchi et Perrei opinionem sequaris, hæc verba a Joviano Pontano profecta sunt, et in antiquis libris legebatur, non hoc patiemur et æquo Ingenio. Quædam editiones sic habent; in

5

Vatican. legitur non hoc nostro patiemur Ingenio; in Gothan, non hæc nostro patientia Ingenio.Nostram lectionem tuentur, cod. Paris. Brouckhusii unus, et editiones non despiciendæ. Pontanus potuit e mendosa librorum scriptura vulgatam formare; qua in re laudandus (Huschkii verba sunt), non reprehendendus est.

6. Frangit fortia corda dolor. Hinc in superiorem versum irrepsit lectio fortis. Cicero, lib. II, Tuscul. cap. 8: « Sed videamus Herculem ipsum, qui tum dolore frangebatur, quum immortalitatem ipsa morte quæreret.» Virgil. Æn. lib. II, vs. 13: « fracti bello fatisque repulsi. »

7. Nec mihi. Editiones principes statim discidium fecerunt ; nam major Ald. habet, Hæc mihi verba loqui pudor est (verba etiam in Is. Vossii quinto adest); minor contra Aldina, Hec mihi vera loqui pudor est. Nec Brouckh. e libris repetiit.

8. Tædia nata. Scaliger e suo tadia nota posuit; sed Muretus, et post eum Brouckh. e potioribus genuinam scripturam restituerunt. Tædia enim nascuntur a malis quæ perpetimur. In editionibus inde ab Ald. vulgatum erat perpessæ tot superesse mea.

9. Ergo quum. Romana et inde aliæ edit. cum Guelf. 1, 2, et aliis codicibus, Ergo ego, quod Brouckh.

« ZurückWeiter »