Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tunc operata Deo pubes discumbet in herba,
Arboris antiquæ qua levis umbra cadit;
Aut e veste sua tendent umbracula sertis

Vincta coronatus stabit et ante calix.
At sibi quisque dapes, et festas exstruet alte
Cespitibus mensas, cespitibusque torum.
Ingeret hic potus juvenis maledicta puellæ,
Postmodo quæ votis irrita facta velit.

95. Operata Deo. Utitur verbo sacrorum ; sic prima hujus libri elegia, vers. 9: « Omnia sint operata Deo; » Et Horat. lib. III, Od. XIV, vs. 6 : « Unico gaudens mulier marito Prodeat justis operata divis. » -In excerptis Pocchi et Perrei discumbet in umbra. Sed cum vulgata faciunt Virgilius et Ovidius, quorum prior in Georg. lib. I, vs. 339: «Sacra refer Cereri, lætis operatus in herbis. » Alter in Fast. lib. III, vs. 525 : « Plebs venit, ac virides passim disjecta per herbas. »

96. Qua levis umbra cadit. In iisdem Excerptis Pocchi et Perrei, ac Colot. erat qua levis unda cadit. Cadit pro cadet restituit Brouckh. post Statium e libris ; et tamen suos libros habet lectio cadet, neque despiciendos, ita ut inter utrumque dubius hæreas.

97. Aut e veste sua. In editione Romana Aut cum veste sua, quod etiam in codicibus est, ut in Guelf. I et 4. Jam Cyllenius habuerat : « Aut cum veste sacris tendent umbracula sertis; » unde in editiones Venetas, quæ cum ejus commento excusæ sunt, venit, et inde in Ald. e veste sacris. Sed vulgata tot libris firmatur, notante Huschkio, ut convelli nullo modo possit. Lipsius III, Antiq. Lection. p. 387, eam ita interpretatur, ut verba sertis vincta

95

100

ad pubem referenda sint: idem præfert tendet: sed ad umbracula spectant, procul dubio, verba sertis vincta, ut apud Virgil. Æn. lib. IV, vs. 506: « Intenditque locum sertis et fronde coronat Funera. » Ex falsa illa interpretatione nasci potuit lectio in cod. Paris. et Lips. coronatus stabit et ipse calix, cui Brouckhusius ex duobus Statianis totidemque Wittianis substituit stabit et ante calix, ut opinor, recte. Ante absolute positum sæpe fefellit librarios.

99. Exstruet. Edit. Romana cum aliis quæ inde fluxere, et codicum pars, habent exstruat. Mox pro alte in scriptis quibusdam esse ante Scaliger testatur. HEYN. alte Bauer mutari vult in arte, sibi habeat eximiam emendationem.

101. Ingeret... maledicta puellæ. Codex Marii Matii habebat mala dicta quomodo ferme Catullus Carm. XI, vers. 15: «Pauca nuntiate meæ puellæ Non bona dicta. » BROUCKH. -Vulpius pariter mala multa mallet, sed libri contra faciunt : Quin et ipse Catullus, quem tamen Brouckhusius ut huic lectioni faventem induxerat, a nostra parte nunc erit, dicens Carm. CIV, 1 : « Credis me potuisse meæ maledicere vitæ ?» Ovid. Art. Amat. lib. II, vs. 533: << Ne male dicta puta, nec verbera

Nam ferus ille sue plorabit sobrius idem,
Et se jurabit mente fuisse mala.
Pace tua, pereantque arcus, pereantque sagittæ,
Phœbe modo in terris erret inermis Amor.
Ars bona; sed postquam sumsit sibi tela Cupido,
Heu! heu! quam multis ars dedit illa malum !
Et mihi præcipue, jaceo quum saucius annum,
Et faveo morbo ; tam juvat ipse dolor!

ferre puellæ Turpe. » Horat. Sat. I,
V, 12, ingerere convicia.

103. Sua plorabit.. Regius sevæ. H.Voss. exclamat : « Ecce rursus vocabulum nam recurrit!» Cui, quum illi multum fastidii pariat, substituit Jam ex uno Statii: attarnen Nam explicat versum superiorem.

104. Et se jurabit mente fuisse mala. Ex antiqua formula, qua ille qui alium aut re, aut verbo læserat, in satisfactione eum qui læsus esset, adjurabat indignum esse hac injuria, atque ei nolle factam ; atque insuper malam se mentem habuisse. Prioris, de jurejurando illustre exemplum est apud Plautum, Amphitr. act. III, scen. 2; posterioris, de mala mente, utque id esset capiti suo, apud Senec. de Beneficiis, lib. III, cap. 27, quod opportune huc retulit venustissimus Douza Præcidan. cap. 8. Primus, opinor, hunc ritum illustravit noster Nannius, II, Miscell. cap. 7. BROUCK.

105. Pereantque arcus. Particulam que restituit Brouckh. ita duo libri, Gothanus et Sfortianus.

107. Sumpsit sibitela. H.Voss. proposuit sumpsit sua tela e duobus libris, ut Amoris tela designarentur, quæ propria huic Deo sunt, et a cæteris diversa. Non tamen concesserim otiosum esse sumere sibi, quod vir. cl. demonstrare conatur; Livius

105

110

enim dixit, quærere sibi honores ; sumere sibi magistratus.

108. Quam multis dedit ars illa. H. Voss. ista reposuit, septem Brouckh. libris fretus, duobus Guelf. et quinque suis.

ventum.

109. Jaceo quum saucius annum. Ita Scaliger refinxit, quum antea legeretur tacco. Nunc Guelf. unus et tres H. Vossii firmant Scaligeri inAnnum ; intellige integrum annum, ut apud Propert. lib. I, Eleg. I, vs. 7 : « Et mihi jam toto furor hic non deficit anno. >> Hunc sensum jam Heynius explicuit; sed Huschkio pœnas luit, sane ob levem · culpam. Nihil enim refert utrum annum intelligas, an longum tempus. Cæterum Heynius conjecturam affert inutilem, saucius arcu.

110. Tam juvat ipse dolor. Multi Statiani habebant tum, unde Passeratius tam fecit,quod firmant nunc Monach. Gothanus et Is. Vossii primus. Ovid. lib. II, Am. Eleg. v, vs. 11: « Ferreus est, nimiumque suo favet ille dolori, Cui petitur victa palma cruenta rea. » Liber anglic. et foveo morbum. Cicero scripsit ad Atticum, lib. XII, Ep. 18 : « Dum illud tractabam, de quo antea scripsi ad te, quasi fovebam dolores meos. » Sed fovere dolores est lenire eos ac levare, ut bene Manutius explicat, pulvillis ac fomentis. Con

Vixque cano Nemesin, sine qua versus mihi nullus
Verba potest, justos aut reperire pedes.
At tu, nam Divûm servat tutela poetas,
Præmoneo, vati parce, puella, sacro :
Ut Messallinum celebrem, quum præmia belli
Ante suos currus oppida victa feret,
Ipse gerens laurus; lauro devinctus agresti

tra favere morbo, est inhærere mor-
bo, curationem refugere, et quod Se-
neca scribit, morbo suo morem gere-
re. Est igitur τερπνή νόσος quam di-
cit Eschylus, Agam. vs. 553, com-
paratus a Boschio ad Anthol. Græc.
p. 420 : τερπνῆς ἄρ ̓ ἦτε τῆσον ἐπήβολοι
véru. HUSCHk.

111. Vixque cano Nemesin. In libris et in antiquis editionibus legitur Usque, quod H. Voss. recepit assentiente Bach., itemque Bauero, et Wunderlich. Perpaucis contra inest Vixque cano, quæ scriptura a Scaligero propagata est. H. Voss. putat to Vixque e falsa lectione taceo superioris distichi natum esse ; quinadeo fortasse etiam ex genuina jaceo; ita enim jaceo ut vix Nemesin canere possim. Huschk. contra, qui Vixque amplectitur, opinatur hinc natum esse falsum illud taceo. Brouckhusius Usque corruptum putat ex Vixque, more Italicæ scripturæ. Huschkius insuper quatuor libris Is. Vossii fretus est; quare in ejus sententiam esse eundum decrevimus et nos. 112. Justos pedes. Colbert. junctos; Guelf. a, reperisse quod etiam alii tres habent. Voss. et Bach. banc lectionem, ut exquisitiorem, amplexi sunt.

113. At tu etc. Suavis reditus ad argumenti, quod orsus erat, summam et caput. HEYN.

114. Vati parce, puella, sacro.

115

Gothanus habet tuo pro sacro : hoc glossam olet.

115. Præmia belli. Pertinent hæc ad triumphi pompam.

116. Oppida victa feret. Quatuor H. Vossii libri ferent, unus forent, in aliis geret, gerent. Fercula intellige triumphalia; illustris est locus Ciceronis, Orat. in L. Pisonem, cap. 25. Nota est consuetudo gerendi ante currus triumphales simulacra devictarum urbium gentiumque. De hac re vide præclarissimos versus nostrórum RACINE, Mithridate, act. III, sc. I, et CRÉBILLON, Rhadamiste et Zénobie, act. II, sc. 2.

117. Ipse gerens laurus. Messalinum designat Ipse, non Tibullum ut falso opinatus est Scaliger, qui etiam sequenti versu canam intrusit, quo hanc suam opinionem defenderet. Heynius diu hæsit, dubius utrum Scaligero accederet, necne: convenire enim laurum agrestem poetæ rus amanti. Quinadeo Tibullus interfuerat pompa Messalæ. Vid. supra lib. I, El. vii, vers. 7 : « At te victrices lauros.... Non sine me est tibi partus honos. » Nugari videtur hic doctus vir. Ipse gerens laurus superioribus jungamus ope verbi feret, ut H. Voss. et alii. At inauditum quidpiam ac prorsus novum affert H. Voss. quum dicat laurus plurali numero et nobiliori eloquendi modo dici, quia hic de duce sermo sit.

Miles, io, magna voce, Triumphe, canet.
Tum Messalla meus pia det spectacula turbæ,

Et plaudat curru prætereunte pater.
Adnue: sic tibi sint intonsi, Phœbe, capilli;
Sic tua perpetuo sit tibi casta soror.

Verum laurus, quæ confestim se-
quitur, singulari numero ac humi-
liori locutione usurpari, ut eo ipso,
milites deteriores lauros habere di-
cerentur. Equidem acumen ingenii
subtilissimum miror, et rideo, haud
inficeti facti memoria excitatus. Mi-
les quidam, non ex iis quos æquus
amavit Jupiter, quum epistolam vel-
let amicæ mittere, ad diribitorium
venit, jamjamque in hiatum pro-
minentis capsula (boite aux lettres)
literas injecturus erat: « Cave, ex-
clamat nasutus homo, tunc forte
obvius; nonne vides hanc capsulam
tribunorum esse et centurionum?
en altera, inferius posita, quæ mi-
litum epistolas recipiat. » Et Noster
statim exquisitum amoris sui pi-
gnus per spiraculum in vinariam
caveam demittere. Ita nunc vir do-
ctus ducibus centurionibusque lau-
rus, militibus vero non nisi laurum
dispensat.

118. Miles io. De Scaligeri canam quid sentiamus jam habes. Ovidius hunc locum ad verbum expressit, Am. I, El. II, vers. 34: « Vulgus, io, magna voce, Triumphe, canet.>>

120

119. Pia det spectacula turbæ. Horatius, lib. I, Od. xxvIII, vers. 17: << Dant alios Furia torvo spectacula Marti; » Ovid. Art. Am. lib. II, vs. 581: « præbent spectacula capti.»

120. Et plaudat. Cod. Lips. placeat, et in margine plaudat. Nescio quis conjecit Et plaudat curru prætereunte patri; ita ut turba sit quæ plaudat; sed imago patris plaudentis multo jucundior est.

eas

121. Adnue; sic tibi. In Cod. Askew. subscriptum est si tibi. Sic in obtestationibus proprium, ubi demulcendi et impellendi causa res memorant quas iis, quos obtestantur, gratissimas atque gravissimas esse norunt; lib. I, Eleg. iv, vers. 1: « Sic umbrosa tibi contingant tecta, etc. » Horat. lib. I, Od. III, vers. 1: « Sic te diva potens Cypri, Sic fratres Helena, lucida sidera.» Virgil. Eclog. X, vs. 4 : « Sic tibi, quum fluctus subterlabere Sicanos, Doris amara suam non intermisceat undam. »

122. Perpetuo. Cod. Paris. Lips. unus Is. Voss. Ed. Ald. 1502, perpetua.

ELEGIA VI.

CASTRA Macer sequitur : tenero quid fiet Amori?
Sit comes, et collo fortiter arma gerat?
Et, seu longa virum terræ via, seu vaga ducent
Æquora, cum telis ad latus ire volet ?
Ure, puer, quæso, tua qui ferus otia liquit

1. Macer. Quis et qualis fuerit ille Macer, utrum Pompeius Macer, an Æmilius, quum ordinandis elegiis operam daremus, jam explicuimus; neque in Tibulli vita silentio prætermisimus: non juvat itaque poetarum et aliorum testimonia bis transcribere, et ipsam nunc elegiam aggrediamur.-In Colb. et Colot. Castra Venus; quod nihil aliud est, nisi depravatio ex corruptela orta; inest enim quibusdam Mater.

2. Sit comes. Hoc loco interpretes multum disserunt, sitne miles Amor, an calo. Brouck. reposuit, Si comes, et collo fortiter arma geret? ut geret respondeat verbo volet. Heynius, qui lectionem suspectam habet, proponit Si comes e collo fortiter arma geret; nam si et sit mutari non novum. Muretus aliam protulerat emendationem, secundum quam legendum esset versus 4; ille pro ire: et potuit sane ille in ire degenerare, perinde ut apud Propert. ex illa ira factum. Quædam editiones Muretum secutæ sunt. Nos conjecturas quascunque missas facimus; consentiunt enim libri in vulgata, nisi quod alii ferat exhibeant, alii geret. Signum interroga

tionis a Brouckh. profectum suscepimus.

3. Terra via. Guelf. 2, et I. Voss. 4, terret pro terræ. Hinc nata altera lectio, edit. min. anni 1472; ducunt pro ducent; sed ut recte conjunguntur tempora ducent et volet, ita etiam recte dicitur terræ longa via. Pro vaga, Sfortiæ liber habet mala: vaga æquora dicuntur, translato epitheto a nauta vago, lib. I, El. III, vers. 39; vel mercatore vago, quem dicit Horatius, de Art. Poet. vers. 117. HUSCHK.

4. Ad latus ire volet. Heynius putat turbari phrasin a permutatione modorum, quum post sit et gerat sequatur volet: itaque monet ut legas velit. Heinsius jam conjecerat ad latus usque volet: ingeniosa profecto, sed auctoritate destituta emen

datio. De Mureti depravatione supra, ad vs. 2, jam egimus ; Ovidius, Rem. Am. vers. 217: « Sed quanto minus ire voles, magis ire memento. » Ad latus ire, ut apud Propert. lib. III, Eleg. XII, VS. 22: « Et licet in triviis ad latus esse suæ. »

5. Ure, puer, quæso. Bach, simpliciter intelligit Ure cruciatibus, eum ulciscere propter perfidiam.

« ZurückWeiter »