Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Horrida villosa corpora veste tegant.
Nunc si clausa mea est, si copia rara videndi,
Heu miserum! laxam quid juvat esse togam?
Ducite, ad imperium dominæ sulcabimus agros ;
Non ego me vinclis verberibusque nego.

feram qui in cod. Lips. et in quibus-
dam aliis, hexametro extremo isti,
O utinam veteri, legitur substitutus :
« Detur ut accedam dominæ pro-
velle loquarque. » Ubi etiam per-
velle et puellæ invenitur; sed hic
versus manum olet interpolatoris.
Scaliger, et qui eum secutus est
Brouckh. vs. 77 ad 81, in libri primi
Elegiam Ix transtulit, quæ apud nos
octava occurrit, eosque post sexagé-
simum sextum locavit.

78. Tegant. Habet unus Brouckh. tegam, quod Scaliger et Brouckh. in textum susceperunt; idem fecit H. Voss. Burmann. secundus malebat tegar. Ovid. Fast. lib. II, vs. 214, de Raptis Sabinis : « Mosta+ que funerea corpora veste tegunt.

79. Si copia rara videndi. Scaligeri emendatione legitur apud quosdam nulla, quum omnes omnium libri rara habeant. Tibullus queritur ob puellam rure latentem, quam videre quidem poterat, sed non nisi raro. Ecce Scaliger supervenit, qui ei omnino illa interdicit, ne unquam adire possit; sequentibus vero satis confutatur hæc conjectura. Terent. Eun. Act. IV, scen. 11, vs. 10: « Nil est. Quid nil? Si non tangendi copia est Eho,ne videndi quidem erit?>>

80. Laxam quid juvat esse togam?

So

Nemo est quin sciat laxas togas de-
licatorum fuisse. Brouckh. Heinsii
conjecturæ accedit, secundum quam
legendum esset in laxa quid juvat
esse toga, et quum in quibusdam
legatur Heu miserum! putat ille
in accrevisse antecedenti misero scri-
pturæ vitio; inest enim in libris
etiam Heu misero! H. Voss. legit e
suis Fleu misero! laxam quid juvat
esse togam. Husckhius ait: «< Sive
hoc modo legeris, sive illo, habebis
semper versum dignum qui adjun-
gatur superiori illi, ah! pereant ar-
tes!»

81. Ad imperium. E Gothano H. Voss. et imperio suscepit, nobiliorem esse locutionem hoc modo existimans, perinde ac in Æn. lib. V, vers. 726, Imperio Jovis huc venio; Sed Horat. lib. III, Od. vi, vs. 39, dixit: Severæ matris ad arbitrium recisos portare fustes.

82. Nego. In Gothan. negem legitur, pariterque in cod. Askew. et Is. Vossii 40. H. Vossius et Bach. hanc lectionem amplexi sunt, quasi latente temporis futuri significatione; nos vulgatam servavimus. Ipse Tibullus, libro primo, El. vi, vs. 37: << At mihi servandam credas, non sæva recuso Verbera, detrecto non ego vincla pedum. ›

«

ע

ELEGIA IV.

HIC

IC mihi servitium video, dominamque paratam :
Jam mihi, libertas illa paterna, vale.
Servitium sed triste datur, teneorque catenis ;
Et nunquam misero vincla remittit Amor :
Et, seu quid merui, seu quid peccavimus, urit.

1. Servitium, ait Charisius Sosipater, Instit. Gram. lib. I, multitudo est servorum; Servitus conditio serviendi: sed veteres indifferenter servitium et pro servitute posuerunt. >> Brouckhusius exemplis demonstrat, poetas olim utroque vocabulo promiscue usos esse. In vulgatis ante Scaligerum scriptum erat Sie; in uno Brouckh. legitur parari: sed præstat altera lectio. Terent. And. Act. II, sc. 1, vs. 17; Heaut. Act. II, sc. II, vs. 115, Adelph. Act. V, sc. 1, vers. 6; eodem sensu participium usurpavit, cujus ad vim parari nullo modo accedere potest.

2. Jam mihi. Edit. min. an. 1472, cum Brix. et Venet. 1491, veni; quæ lectio inde orta est, quod, quorsum pronomen mihi referrent, dubitabant editores: nempe hoc pertinet ad verbum vale. Propert. Lib. III, Eleg. xxi, vs. 15 : « Romanæ turres,et vos valeatis, amici; Qualiscunque mihi tuque, puella, vale.» Euripides, Hec. vs. 430 : Xaîp' i vezoũσα, χαῖρι Κασάνδρα τ ̓ ἐμοὶ.

3. Servitium sed triste. Sprengel. in libello germanico, Neue Kritik der rom. dichter, ita corrigere maluit, Servitium, heu triste datur; sed cur corrigere voluerit, non liquet.

5

4. Remittit. Scaliger remittet intruserat, quasi de futuris malis sermo esset; sed non reputavit, ille poetam nunc queri ob Amoris in se æternam sævitiam, quæ nulla intermissione duraret. H. Voss. edidit ut remittat, e Statii conjectura, quæ Excerpt. Lips. Colot. et edit. Gryph. 1534, firmatur.

5. Et, seu quid merui, seu quid peccavimus. Hunc locum interpretes mirum in modum vexaverunt. Heinsius emendabat seu nil peccavimus. Heynius priori loco hanc immutationem locavit, legitque, seu nil merui, seu quid peccavimus, ut lib. I, Eleg. x, vers. 5, At nihil ille miser meruit. Sed mox offensus est a subita numeri mutatione, et rursus immutavit, Et seu quid metuit, seu quid peccavimus; id est, seu quid vere commisi, seu quid suspicatur tantum et metuit de me, ne forte vinculis ruptis aufugere, et me ipsius imperio subducere tentem. Denique Heyn. quia in ed. Romana alia lectio conspicitur (pro merui exhibet illa Veneri), conjecit, Et sævit Veneris, si quid peccavimus, ira. H. Voss. qui to merere æque in malam partem dictum esse putat, ei significationem tribuit pejorem, quam

Uror, io! remove, sæva puella, faces. O ego! ne possim tales sentire dolores, Quam mallem in gelidis montibus esse lapis; Stare vel insanis cautes obnoxia ventis,

Naufraga quam

vasti tunderet unda maris!

est illa verbi peccare : quod Bach. et Huschk. probantes exemplo fulcire conantur e Terent. Andr. act. I, sc. 1, vers. 112: « Quid feci, quid commerui, aut peccavi, pater? »Ubi ait Donatus: «užne a majoribus ad minora, et feci quasi facinus dixit; facere enim quis et homicidium dicitur. Commerui minoris culpæ est. Peccavi multo minoris et levioris. » Nos, licet Heynius exempla collegerit, ubi merui in malam partem ponitur, nihilominus cum Wunderlichio sentimus, qui merui hic in bonam sumit partem ; et sic postulat ipse sensus. Poeta se ab amore uri dicit, neque intelligere potest, Deusne in modum pœnæ ob admissum facinus sæviat, an præmium conferat ob egregium meritum. Sic apud VOLTAIRE, ŒŒdipus, quum de Laio refert, quem olim imprudens superaverat :

La victoire entre nous ne fut point incertaine. Dieux puissans! je ne sais si c'est faveur ou

haine.

Quod ad sensum attinet lector ipse eligat; nobis sat erit ostendisse nihil immutandum esse in hoc versu. Vulgo legebatur uror; sed hoc ex versu minore in superiorem migraverat.

6. Uror, io. Jungenda sunt hæc vocabula, perinde ac apud Ovid. Art. Am. lib. III, vers. 742 : « Labor io! cara lumina conde manu. » H.Voss.

7. Possim. H. Voss. et Bach. e quibusdam possem scripserunt, quasi ratio grammatica id postularet, præsertim propter sequens, mallem ;

10

sed Huschk. illos merito confutat exemplis apud ipsum Tibul. sumptis, lib. I, El. Iv, vs. 63: « Carmine purpurea est Nisi coma; carmina ni sint Ex humero Pelopis non nituisset ebur ; » et lib. I, El. vin, vs. 22: « Et faceret si non æra repulsa sonent; » lib. IV, Eleg. I, vs. 200 : « non magni potior sit fama Gylippi, Posse Meleteas nec mallem mittere chartas. » Plaut. in Mostel. act. III, sc. II, vs. 53, velim ut velles; Ovid. Her. xx, 49: « Non sum qui soleam Paridis reprehendere factum Nec quemquam, qui vir, possit ut esse, fuit. » Propert. lib. IV, El. xi, vs. 47: « Mi natura dedit leges a sanguine ductas, Ne possim melior judicis esse metu. » Hæc exempla an omnia sana sint Huschk. non disputat, sed Tibulliana illa procul dubio genuina. Dolores

Corvin. mutavit in labores.

8. Quam mallem in gelidis. H.Voss. hic præpositionem de sede sua dejecit, ut mendo scripturæ natam ex ultima verbi mallem litera.

10. Unda maris. Brouckh. ex aliquot libris ira maris, pro unda maris suscepit. Vulpius vero nostram lectionem propter sonum maris mu. gitum exprimentem tuetur. Acuti ingenii esse hanc observationem declarat H. Voss. qui tamen meliora edoctus, qua opinione est, ira reposuit. Sed unda maris cautem melius tundere videtur quam ira, quæ vox hoc loco nimis epica est; passim apud Virgilium invenies unda Ocea

Nunc et amara dies, et noctis amarior umbra est;
Omnia jam tristi tempora felle madent.
Nec prosunt elegi, nec carminis auctor Apollo ;
Illa cava pretium flagitat usque manu.
Ite procul, Musæ, si nil prodestis amanti ;

Non ego vos, ut sint bella canenda, colo:
Nec refero Solisque vias, et qualis, ubi orbem

ni, pelagi, maris. Hor. Epod. XVII, vers. 54: « Non saxa nudis surdiora navitis Neptunus alto tundit hibernus salo.» MOLLEVAUT, hic nescio quid de navigio somniat, cui integrum versum condonat, repugnante Tibullo, qui Naufraga active posuit, ut Horat. lib. I, Od. xvi, vs. 10: « Quas neque Noricus Deterret ensis, nec mare naufragum. » Ovid. Met. lib. XIV, vs. 6, Navifragum-que fretum; Valerius Flaccus; lib. I, vs. 585, naufraga tempestas.

Nunc et amara dies etc. Confer. Ovid. Heroid. XIII, vs. 104 : « Tu mihi luce, dolor, tu mihi nocte venis; Nocte tamen quam luce magis. Huic disticho in codice Lips. præpositum est posterius, vs. 13 et 14.

-

12. Omnia jam tristi. In Angeli Colotii cod. et in Exc. Lipsii adest ti jam, quod Brouckhus. suscepit, quamvis maluerit nunc e conjectura. Vulgo nam, quod H. Voss. ineptum esse declarat, auctoritatem aliorum etiam librorum adducens. Madere est verbum copiæ plenæ atque uberis, translatum a re infectoria. Lucret. lib. IV, vs. 793, Arte madent simulacra. Horat. lib. III, Od. xxi, vers. 9 : « «Non ille quanquam Socraticis madet Sermonibus, te negliget horridus. » Jocose Plautus madide madere eum dixit, qui esset probe vino saburratus. Pseudol. Act. V, sc. II, vs. 7 : « Molliter

15

siste nunc me, cave ne cadam: Non vides me, ut madide madeam. »

13. Nec prosunt elegi. PARNY eleganter apud nos de poetis meminit, quos puellæ neglexerunt: ait enim in poematio quod inscribitur la Journée champêtre :

La vanité sourit à leur hommage;
On leur prodigue un éloge flatteur;
Mais rarement de l'amour de l'ouvrage
La beauté passe à l'amour de l'auteur.
Lorsque Sappho prenait sa lyre, etc.

14. Cava pretium flagitat usque manu. Brouckhus. hæc ad verbum interpretatur, nec reputavit metaphoram esse qua utitur poeta. Non erat itaque cur nobis puellam ostenderet dejectis oculis cavam manum porrigentem, quod omnino absurdum est, quum prius pudicitiæ, posterius vero, meretricia procacitatis insigne sit.

15. Si nil prodestis amanti. Hæc est cod. Florentini scriptura; vulgo non. Nil etiam Isaaci Vossii quatuor libris inest.

16. Colo. Sprengel. conjecit rogo. hoc sensu Non ego vos interrogo quomodo etc. Parum probabiliter. BACH.

17. Ubi. Scaligero debetur. Voss. et Bach. suffragantibus multis libris, scripsere ut. Verum in omnibus Statianis, in Paris. in Excerpt. Lips. adest ubi. Huschk. demonstrat ubi in hac versus regione sæpe re

Complevit, versis Luna recurrat equis:

Ad dominam faciles aditus per carmina quæro.
Ite procul, Musæ, si nihil ista valent.

At mihi per cædem et facinus sunt dona paranda,
Ne jaceam clausam flebilis ante domum;

periri. Horat. lib. II, Sat. vi, vers. 102: « rubro ubi cocco Tincta super lectos canderet vestis eburnos ; » ́et lib. I, Epist. xv, vers. 38: « Si quid erat nactus prædæ majoris ubi omne Verterat in fumum et cinerem. » Deinde amant poetæ conjunctionem particularum qualis, ubi. Virgil. Eneid. lib. II, vers. 471: « Qualis, ubi in lucem coluber mala gramina pastus. » Accedit consuetudo Tibulli, lib. I, El. Iv, vs. 31 : « Quam jacet, infirmæ venere ubi fata senectæ ; » et lib. II, Eleg. vi, vers. 49: « Sæpe ubi nox promissa mihi est. » Edit. Venet. ann. 1491, nec qualis, ut est in uno Angl. et Guelf. 1; et hoc malebat Heinsius sine dubio hanc ob causam, quod præcedente negatione, et negandi item vi male inferri censeret.... Gravis error; qui ne latius serpat, cavendum est. Quin ipse Bentleius ad Horatii Epod. xvi, falsam illam doctrinam protulit, nempe ac, et, que, post neque, negandi vim non habere. Ruhnkenius pariter ad Velleium, lib. II, vers. 45, hoc præceptum propagavit; sed Wittenbachius pronuntiavit copulativas particulas præcedente negatione negare, vel negationem repetere apud Latinos: apud Græcos usitatum est post negationem, ponere xxi, ita ut negatio repetatur. His observationibus addit Huschkius exempla. Propert. lib. I, Eleg. XVI, vers. XI: « Nec tamen illa suæ

20

revocatur parcere famæ, Turpior et sæcli vivere luxuria. » Idem, lib. II, El. 1, vers. 21: « Non veteres Thebas, nec Pergama nomen Homeri, Xerxis et imperio bina coisse vada. » Virgil. Georg. lib. III, vs. 140: « Non illas gravibus quisquam juga ducere plaustris, Non saltu superare viam sit passus, et acri Carpere prata fuga, fluviosque innare rapaces. » Homer. Hym. in Venerem, vs. 46 : Οφρα τάχιστα Μηδ' αὐτὴ βροτέης εὐνῆς ἀποεργμένη εἴη Καὶ ποτ' ἐπευξαμένη εἴπῃ μετὰ πᾶσι θεοίσιν, Ως ῥα θεοὺς συνέμιξε καταθνητῇσι γυναιξίν. Sed apud Tibullum copulam tuetur ipsa verborum grammatica constructio : « Nec refero solisque vias et qualis ubi orbem. »

18. Recurrat primus intulisse videtur Aldus. H. Vossius in tribus libris etiam invenit recurrat ; in multis aliis, recurrit.

19. Ad dominam faciles aditus. Confer Theocr. Idyll. xvi, vs. 68: Δίζημαι δ ̓ ᾧ κεν θνατῶν κεχαρισμένος ἔνθω Σὺν Μοίσαις, etc.

21. Per cædem et facinus. Est quasi formula solemnis. Cicero, Agrar. III, cap. 4: « Num quis vestrum ad vim, ad facinus, ad cædem accommodatus est? Nemo.» Agrar. II, c. 28; «Quinque hominum millibus ad vim, facinus cædemque delectis. »Locus atque urbs quæ bellum facere atque instruere possit, quæritur. BROUCKE.

22. Ne jaceam. In Gothano legi

tur taceam.

« ZurückWeiter »