Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small]

APUD QUEM VENEUNT ETIAM NO. 5, BRIDGE STREET, BLACKFRIARS,

LONDINI.

MDCCCL.

PUKLY LIBRARY

103964

AT LENOX AND

T'L

OUNDATIONS.

949.

MONITUM.

In hac Editione nonnulla in Textu et Notis mutavimus, sperantes curam nostram, quamvis exiguam, et minus ea, quam res postulat, non quam otium permisit, impensam, lectoribus fructui fore.

In votis fuit opus nostrum ante hunc annum initum absolvere; sed multæ stetere causæ, cur spes nostra nos frustraretur. Si in proposito licet permanere, quæ reliqua sunt hujus libelli recensebimus, et auctiori editione juventuti perlegenda committemus. Quæ uncinis [ ] includuntur hodierni Editoris sunt.

[merged small][ocr errors]

PUB. OVIDIUS, cognomine Naso, natus Sulmone (quod

Urb. Con. 711.
Ante Chr. 43.

oppidum in Pelignis fuit) C. Pansa et A. Hirtio Consulibus. Ex equestri familia ortus; patrimonium satis amplum habuit. In ipso adolescentiæ suæ principio, magnopere probavit quantum præstaret ingenii facilitate, ac præclaris moribus; quocirca institutus est in literis maxima diligentia parentis: et cum in tenera ætate (ut constat) summa voluptate et gratia Poeseos teneretur, ab eo studio retractus est parentis monitionibus ;

Sæpe pater dixit; Studium quid inutile tentas? TRIST. V.

Hortante patre, factum est, ut Ovidius studium illud, atque curam absolvendi carmina intermitteret, et animum ad causas et forum converteret. Profecit legibus, et honoribus functus est: sed cum forum displiceret, relicta curia, ad institutum suum rediit, ac totum se dicavit poeticæ facultati, sicut ipse testatur ;

Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos;

Et, quod tentabam dicere, versus erat.

Ibid.

Uxores habuit tres, quarum duas repudiavit; cum tertia vero, Perilla nomine, amantissime et conjunctissime vixit: Item filiam genuit, et alios liberos. Amicos etiam habuit permultos, doctrina et generis nobilitate insignes, quorum familiaritate intime usus est. Cum autem Augustum imprudenter offendisset, in Scythas relegatus est, natus annos quinquagenta: cujus exilii, de quo ubique tristissime queritur, causas fuisse duas testatur: alteram, quod libros de Arte amandi compo

vi

suisset; alteram, errorem quemdam in Augusto se vidisse: sed cujusmodi fuerit, ubique ipse dissimulat et supprimit :*

Nec leve, nec tutum est, peccati quæ sit origo

Scribere: tractari vulnera nostra timent. Ex Ponto.

:

Scripsit Epistolas Heroidum: de Amoribus, vel Elegiarum, libros quinque de Arte Amandi libros tres de Remedio Amoris libros duos: Metamorphoseon libros quindecim de Tristibus libros quinque, quos in exilio ad uxorem scripsit: Fastorum libros duodecim, quorum sex tantum ad nostra tempora pervenerunt: ex Ponto libros quatuor; et Ibin: de Piscibus etiam librum, quem non absolvit. Carmen de Nuce, et de Medicamine Faciei, puer adhuc composuisse videtur. Medeam Tragoediam, Epigrammata, et Poemata complura, ab eo composita sunt, ut Veteres testantur. De Ovidii operibus haud magnum operæ pretium est agere, cum multi de hoc scripserint, eaque vulgo satis nota sint ex commentariis Grammaticorum. Exilium cum annos octo et menses aliUrb. C.

770. quot pertulisset, in eo tandem mortuus est, Ann. Dom. 17. anno Tiberii Imp. quinto, Ætatis 59, et apud oppidum Tomos sepultus est.

[* De hac re vide omnino quæ disseruit V. D. in Museo Anglice "Classical" vocato, vol. IV. p. 229.]

vii

TIBULLUS, ille politus suavisque Poeta ; et quidam Phoebeus olor, in quo sincerus esse videtur, et ingenuu Latini Sermonis sapor; nullo peregrino vitiatus succo.

Adr. Turneb. Advers.

Ex equestri fa

ALBIUS TIBULLUS, poeta elegiographus, quem ut elegant tem et tersum Quinctilianus commendat, familiaris fusHoratio et Ovidio, qui cultum eum vocat. milia natus; periit morbo in comitatu Messalæ Corvini, cum insulam Phæacum peteret. Fabri Thes.

U. C.
Ante Chr. 18.

735.

G. Vossius de Poetis Latinis.

[De natu Tibulli, conf. Clinton. Fast. Vol. III.

p. 243.]

« ZurückWeiter »