Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

vi

suisset ; alteram, errorem quemdam in Augusto se vidisse : sed cujusmodi fuerit, ubique ipse dissimulat et supprimit :*

Nec leve, nec tutum est, peccati quæ sit origo

Scribere : tractari vulnera nostra timent. Ex Ponto.

Scripsit Epistolas Heroidum : de Amoribus, vel Elegiarum, libros quinque: de Arte Amandi libros tres : de Remedio Amoris libros duos : Metamorphosewn libros quindecim : de Tristibus libros quinque, quos in exilio ad uxorem scripsit : Fastorum libros duodecim, quorum sex tantum ad nostra tempora pervenerunt : ex Ponto libros quatuor ; et Ibin : de Piscibus etiam librum, quem non absolvit. Carmen de Nuce, et de Medicamine Faciei, puer adhuc composuisse videtur. Medeam Tragoediam, Epigrammata, et Poemata complura, ab eo composita sunt, ut Veteres testantur. De Ovidii operibus haud magnum operæ pretium est agere, cum multi de hoc scripserint, eaque vulgo satis nota sint ex commentariis Grammaticorum. Exilium cum annos octo et menses ali

Urb. c. 770. quot pertulisset, in eo tandem mortuus est, Ann. Dom. 17. anno Tiberii Imp. quinto, Ætatis 59, et apud oppidum Tomos sepultus est.

[* De hac re vide omnino quæ disseruit V. D. in Museo Anglice Classical vocato, vol. IV. p. 229.]

vii

TIBULLUS, ille politus suavisque Poeta ; et quidam Phæbeus olor, in quo sincerus esse videtur, et ingenuu Latini Sermonis sapor ; nullo peregrino vitiatus succo.

Adr. Turneb. Advers.

ALBIUS TIBULLUS, poeta elegiographus, quem ut elegant tem et tersum Quinctilianus commendat, familiaris fusHoratio et Ovidio, qui cultum eum vocat. Ex equestri familia natus ; periit morbo in comitatu Mes- U. c. 735. salæ Corvini, cum insulam Phæacum peteret. Ante Chr. 18. Fabri Thes.

G. Vossius de Poetis Latinis.

[De natu Tibulli, conf. Clinton. Fast. Vol. III. p. 243.]

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Herculem Eurystheus, rex Mycænarum, Junonis instructus

dolis, ut sic periret, ad labores arduos incitavit ; qui tamen semper victor evasit. Verum enim, sevissimis monstris fortiter superatis, Amori succubuit. Deianira, Oenei regis Calydonis filia, uxor ejus, Ioles amore offensa, redigit illi ad animum ante partas honestates, præclaraque facinora, ut ad exemplum illorum suos jam mores æstimet. Hæc autem scribenti nunciatur Herculis calamitas, quam, veste Nessi Centauri, virulento sanguine tincta, ipsique a se missa, induxerat, cui inesse vim revocandi eum ab alienis amoribus credebat ; gravissimo igitur dolore oppressa, facinus suum purgare studet : denique suspendio vitam finire cogitat. GRATULOR Echaliam titulis accedere nostris'

Victorem victæ succubuisse queror. ver. 1. Echaliam. Euboeæ urbem, in qua regnavit Eurytus.--[Nostris. Al.

vestris, scil.“ Tuis tuique exercitus titulis." Sed nostris in MSS.

quibusd. et Aldinis exemplaribus legitur, et præferendum videtur.] 2. Victorem. Id est, Te Ioles amore victum fuisse.

[ocr errors]

Fama Pelasgiadas subito pervenit in urbes

Decolor, et factis inficianda tuis; 5 Quem nunquam Juno, seriesque immensa laborum

Fregerit, huic Iolen imposuisse jugum.
Plus tibi, quam Juno, nocuit Venus. Illa premendo

Sustulit; hæc humili sub pede colla tenet.
Respice vindicibus pacatum viribus orbem,

Qua latam Nereus cærulus ambit humum :
Se tibi pax terræ, tibi se tuta æquora debent :

Implesti meritis Solis utramque domum.
Quod te laturum est, cælum prior ipse tulisti :

Hercule supposito, sidera fulsit Atlas.
15 Quid tibi notitia est misero quæsita pudori,

Si maculas turpi facta priora nota ?
Tene ferunt geminos pressisse tenaciter angues,

Cum tener in cunis jam Jove dignus eras ?

Cæpisti melius quam desinis : ultima primis 20 Cedunt: dissimiles hic vir et ille puer. X

Quem non mille feræ, quem non Stheneleïus hostis,

Non potuit Juno vincere, vincit Amor! ver. 3. Pelasgiadas. Græcas : Pelasgi, vetustissimi Græciæ populi, a Pe.

lasgo, Jovis filio, appellati. 4. [Decolor, i. e. “Nigra.”] 5. Juno. Junonis suasu infinitos labores Herculi Eurystheus imposuit. 10. Nereus. Deus marinus: pro inari ipso positus. 11. Pax terræ. Terra a te pacata.--[Sic Fast. I. 67. vid. p. 115.

“Quorum secura," &c.] 12. Solis utramque domum. Orientem et Occidentem. 13. Laturum. Vult Deianira Herculem virtute in coelum ascensurum. 14. Hercule. Id est, Atlas Herculis ope cælum sustulit. 15. [Anglice, What have you gained, but notoriety to your disgrace?] 17. [Cf. p. 89, l. 11.] 20. [Hic vir et ille puer. Hic vir; Hercules, nunc vir factus, se tamen

moribus suis indecorans : Ille puer; olim tener et victor anguium

nostram admirationem in se movens. ] 21. Stheneleïus. EurystheusStneli filius.

« ZurückWeiter »