Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

60

Prodigiumque triplex, armenti dives Iberi'
Geryones; quamvis in tribus unus erat'
Inque canes totidem trunco digestus ab uno
Cerberus, implicitis angue minante comis!
Quæque redundabat fœcundo vulnere serpens
Fertilis, et damnis dives ab ipsa suis!

[ocr errors]

65 Quique inter lævumque latus, lævumque lacertum,
Prægrave compressa fauce pependit onus!
Et male confisum pedibus formaque bimembri
Pulsum Thessalicis agmen equestre jugis!
Hæc tu Sidonio potes insignitus amictu
Dicere? non cultu lingua retenta silet?
Se quoque Nympha tuis ornavit Iardanis armis,
Et tulit e capto bina tropæa viro.

70

ver.

I nunc, tolle animos, et fortia gesta recense:

Quod tu non esses jure, vir illa fuit.

59. Triplex. Monstrum tricorporeum : de Geryone, Hispaniæ rege, agitur, [qui tria regna in uno juncta moderans locum fabula dedit.]

61. [Totidem, i. e. tres. Ternus numerus frequens est apud mythologos. Hinc tres Furias, tres Parcas, non minus quam tres Gratias, legimus.]

Trunco. Cerberi scil. corpore.

63. Quæque. Hydram Lernæam significat, ex cujus corpore centum prodibant serpentum capita et cervices, quorum uno amputato, duo alia renascebantur.

64. [Ab ipsa suis. Nota Tmesin. Vid. p. 10. l. 18. Sic Virg. Ecl. VI. 19, "ipsis ex vincula sertis;" pro "vincula ex ipsis sertis."]

65. Quique. Antæus est; quem, ne Terræ matris auxilium sentiret Hercules, sinistro brachio sublatum, dextra suffocavit.

68. [Agmen equestre. Centauri scil.]

69. Sidonio. Purpureo: laudatissima erat Sidonia purpura.

71. Jardanis. Omphale, a patre Iardano eo nomine appellata. [Cƒ, infr. p. 117. v. 10, et seqq.]

74. [Quod. Illa fuit vir, quod tu jure et merito non poteras esse; sed femina debes dici propter mollitiam. Ita Epist. VIII. (Herm. Orest.) 41. "Tu mihi, quod matri pater, es ;" et alibi sæpius,

75 Illi procedit rerum mensura tuarum.

80

Cede bonis: hæres laudis amica tuæ..

Proh pudor! hirsuti costas exuta leonis,
Aspera texerunt vellera molle latus.

Falleris, et nescis: non sunt spolia ista leonis,

Sed tua tuque feri victor es, illa tui.
Fœmina tela tulit Lernæis atra venenis,

Ferre gravem lana vix satis apta colum;
Instruxitque manum clava domitrice ferarum ;
Vidit et in speculo conjugis arma sui.

85 Hæc tamen audieram : licuit non credere famæ.
En venit ad sensus mollis ab aure dolor.
Ante meos oculos adducitur advena pellex;
Nec mihi, quæ patior, dissimulare licet.
Non sinis averti: mediam captiva per urbem
Invitis oculis aspicienda venit:

90

ver.

Nec venit incultis, captarum more, capillis,
Fortunam vultus fassa tegendo suos:

Metamorph. VIII. 881. XII. 502. Hannibal, apud Liv. XXX.
30," Quod ego fui ad Trasimenum, ad Cannas, id tu hodie es.'
Phædr. V. fab. ult. " Quod fuimus laudas, jam domnas quod non
sumus." BURM.]

78. Molle. Omphales.

81. Tela. Herculis, quæ ille Lernææ hydræ sanguine (seu veneno) infecit, unde pestifera fuerunt.

[Lernæis, &c. Vid. supr. v. 63, et Not.]

84. Conjugis. Herculis.

87. Pellex. Iole, Euryti, chaliæ regis, filia.

89. [Non sinis averti. "Non præ pudore jubes illam via secreta et aversa duci in domum, sed per mediam urbem triumphantis modo per ora omnium circumduci." Hæc fere BURMANNUS, qui Puteancam lectionem "Num sinis averti" elegantius dictum putat.]

92. [Tegendo. Raro, immo vix alibi apud Poetas aureæ ætatis gerundium in do breve exit. Nec desunt variæ lectiones MSS. et conjecturæ VV. DD. in hoc vexatissimo Nasonis loco.]

Ingreditur late lato spectabilis auro;

Qualiter in Phrygia tu quoque cultus eras.X 95 Dat vultum populo sublime sub Hercule victo: Echaliam vivo stare parente putes. Forsitan et, pulsa Ætolide Deianira, Nomine deposito pellicis, uxor erit ; Eurytidosque Ioles, atque insani Alcidæ, Turpia famosus corpora junget Hymen. Mens fugit admonitu, frigusque perambulat artus,

ICO

Et jacet in gremio languida facta manus.
Me quoque cum multis, sed me sine crimine amasti:
Ne pigeat, pugnæ bis tibi causa fui.

105 Cornua flens legit ripis Achelous in udis,
Truncaque limosa tempora mersit aqua.X/

110

ver.

Semivir occubuit in letifero Eveno

Nessus; et infecit sanguis equinus aquas.
Sed quid ego hæc refero? scribenti nuncia venit
Fama, virum tunicæ tabe perire meæ,

Hei mihi quid feci! quo me furor egit amantem?
Impia quid dubitas Deianira mori ?

94. In Phrygia. Apud Omphalen.

95. [Sublime sub Hercule. Burmannus legit ex Menteliano Cod. "sublimis ab Hercule," h. e. superba ob vel propter Herculem victum. Vulgata lectio, etsi in scriptis constantissima, non omnino sana videtur.]

97. Pulsa Etolide. Ætoliæ regis filia.

infr. v. 99, insani Alcidæ ;-107,

99. Eurytidos. loles, Euryti filiæ.

[Similis hiatus supr. v. 55.letifero Eveno.]

101. [Perambulat. Anglice, "Creeps over."]

105. Achelous. Filius fuit Oceani et Terræ, vel, ut alii volunt, Thetidis. 107. Semicir. Centaurus Nessus, qui Deianiræ, quam transvehebat, vim facere aggressus, ab Hercule sagitta transfixus est.---Eveno. Evenus fluvius est Ætoliæ.

An tuus in media conjux lacerabitur Œta?
Tu, sceleris tanti causa, superstes eris?

1

115 Si quid adhuc habeo facti cur Herculis uxor Credar, conjugii mors mihi pignus erit,

120

Tu quoque cognosces in me, Meleagre, sororem.
Impia quid dubitas Deianira mori?

Heu devota domus ! solio sedet Agrios alto;
Enea desertum nuda senecta premit.
Exulat ignotis Tydeus germanus in oris

Alter, fatali vivus in igne, fuit.

+ Exegit ferrum sua per præcordia mater.

Impia quid dubitas Deianira mori ?

:

125 Deprecor hoc unum, per jura sacerrima lecti ; Ne videar fatis insidiata tuis.

130

ver.

Nessus, ut est avidum percussus arundine pectus,
Hic," dixit, "vires sanguis amoris habet.”

Illita Nesseo misi tibi texta veneno.

Impia quid dubitas Deianira mori?

Jamque vale, seniorque pater, germanaque Gorge,
Et patria, et patriæ frater adempte tuæ !
Et tu, lux oculis hodierna novissima nostris ;

Virque (sed o possis !) et puer Hylle, vale!

113. Eta. Mons Thessaliæ in eo, oraculi monitu, constructa est pyra, in quam Hercules ascendit, et mortalitatem reliquit.

119. Agrios. Frater Enei.

122. Alter. Meleager.

[ocr errors]

[Fatali vivus in igne. Cujus vita Fati jussu in torre semiusto pependit. Fuit, h. e. Periit, non est, nota phrasi. Vid. Tibull. p. 190. 7. 32.]

123. [Mater. Althæa.]

127. [Avidum. Quod Deianiram concupiverat.]

132. Patria. Calydon.-Frater. [Vid. supra, v. 121.]

134. [Sed o possis. Sub. valere, quod Deianira, quamvis optat, tamen dubium esse innuit.]

9

[HEROID, EPIST. XII.]

ARGUMENTUM.

Iason, cum primum Colchon attigit, a Medea, Eeta Colchorum regis filia, receptus est, et amatus: quæ interposita conjugii sponsione, illum edocuit, quonam pacto ad optatam perveniret prædam. Aureo igitur vellere rapto, clam cum Medea fugam arripuit. Quos cum exsequeretur Æeta, illa Absyrti fratris, quem secum ducebat, occisi membra dispersit; ut ita patrem, ossa filii legentem, moraretur. Et sic incolumes in Thessaliam tandem devenerunt; ubi Esonem, Iasonis patrem, annis jam decrepitum, ad viridem ætatem reduxit. Iason dein Medeam repudiavit; et Creusam, Creontis regis Corinthiorum filiam, uxorem assumpsit. Furibunda igitur Medea, ad Iasonem scripsit, ingratum ejus animum accusat, præsentemque ultionem, nisi recipiatur,

5

interminatur.

ver.

AT tibi Colchorum (memini) regina vacavi,

Ars mea cum peteres ut tibi ferret opem.
Tunc, quæ dispensant mortalia fila, sorores
Debuerant fusos evoluisse meos.

Tunc potui Medea mori bene. Quicquid ab illo
Produxi vitæ tempore, poena fuit.

1. [At. Ita indignantes aut mirantes exordiebantur plerumque. HEINS.] Colchorum. Colchi populi sunt Ponti Euxini, ab ortu accola. Regina. Quippe Æetæ, Colchorum regis, filia.

2. Ars. Magica. Veneficiis vero Medea notissima.

3. Fila. Tres Parcæ fatale exercere dicuntur lanificium: earumque primam, stamen ducere; alteram, fusum versare; tertiam, filum abrumpere.-Sorores. Parcæ.

« ZurückWeiter »