Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Si tibi mens avida est belli, si quærit Iulus
Unde suo partus Marte triumphus eat
Quem superet, ne quid desit, præbebimus hostem :
Hic pacis leges, hic locus arma capit,

135 Tu modo, per matrem, fraterna e tela sagittas, Perque fugæ comites, Dardana sacra, Deos ;(Sic superent quoscumque tua de gente reportas, Mars ferus et damni sit modus ille tui:

Ascaniusque suos feliciter impleat annos,

140 Et senis Anchisa molliter ossa cubent,) Parce precor domui, quæ se tibi tradit habendam. Quod crimen dicis, præter amasse, meum ?

Non ego sum Phthias, magnisve oriunda Mycenis; Nec steterunt in te virque paterque meus. 145 Si pudet uxoris, non nupta, sed hospita dicar : Dum tua sit Dido, quidlibet esse feret.

150

ver.

Nota mihi freta sunt Afrum frangentia littus:

Temporibus certis dantque negantque viam. Cum dabit aura viam, præbebis carbasa ventis ; Nunc levis ejectam continet alga ratem. Tempus ut observem, manda mihi; certius ibis : Nec te, si cupies ipse, manere sinam.

132. [Suo, i. e. Felici, prospero.]

135. [Matrem-fraterna. Vid. supr. v. 31.]

136. Dardana. Deos Penates. Dardana vero dicuntur a Dardano, rege

Trojano. Vid. supr. p. 38, v. 79.

[Deos. Supr. v. 110.]

140. [Molliter, &c. Infr. LXIV. v. 57.]

142. [Vid. supr. p. 42, v. 27.]

148. Phthias. Ex Phthia, urbe Thessaliæ.

Mycenis. Mycenæ, urbs Peloponnesi.

[Dicit se non fuisse hostem Trojani nominis, nec natam in locis hostilibus.]

149. [Cf. Virg. En. IV. 430.]

Et socii requiem poscunt, laniataque classis
Postulat exiguas semirefecta moras.
155 Pro meritis, et siqua tibi debebimus ultro,
Pro spe conjugii, tempora parva peto ;

Dum freta mitescunt, et Amor; dum tempore et

usu

Fortiter edisco tristia posse pati.

Sin minus; est animus nobis effundere vitam. 160 In me crudelis non potes esse diu!

Adspicias utinam, quæ sit scribentis imago! Scribimus; et gremio Troicus ensis adest: Perque genas lacrymæ strictum labuntur in ensem; Qui jam pro lacrymis sanguine tinctus erit. 165 Quam bene conveniunt fato tua munera nostro ! Instruis impensa nostra sepulcra brevi. Nec mea nunc primo feriuntur pectora telo; Ille locus sævi vulnus Amoris habet.

170

ver.

Anna soror, soror Anna, meæ male conscia culpæ,
Jam dabis in cineres ultima dona meos.
Nec, consumpta rogis, inscribar Elissa Sichæi;

Hoc tamen in tumuli marmore carmen erit:
Præbuit Eneas et causam mortis et ensem :

Ipsa sua Dido concidit usa manu.

156. [Cf. Virg. Æn. IV. 433.]

162. Troicus ensis. Æneæ, quem [ille] festinans omiserat. [Cf. Virg.

En. IV. 495, 646.]

171. [Elissa Sichæi, sub. uxor.]

174. [Vid. supr. p. 47, v. ult.]

Q

I.

Ex TIBULLO (LIB. II. Eleg. 5.)

Poeta adventum nece in Italiam, et ejus cum Turno bellum canit.

PHOEBE, fave: novus ingreditur tua templa sacerdos :

Huc, age, cum cithara carminibusque veni. Nunc te vocales impellere pollice chordas; Nunc precor ad laudes flectere verba meas. 5 Ipse, triumphali devinctus tempora lauro, Dum cumulant aras, ad tua sacra veni, Sed nitidus, pulcherque veni. Nunc indue vestem Sepositam; longas nunc bene pecte comas: Qualem te memorant, Saturno rege fugato,

10

ver

Victori laudes concinuisse Jovi.

1. Phœbe, fave. Messalinum, Messala filium, laudaturus Poeta, Apollinis nomen invocat. Messalinus cooptatus fuerat in collegium Quindecimvirorum, ad quos cura librorum Sibyllinorum pertinebat.- Novus sacerdos. Messalinus Augur, vel Poeta : Musarum nempe et Apollinis Poetæ dicuntur Sacerdotes. 4. [Ad laudes, &c. "Habent hæc difficultatem: Laudes intelligo Messalini, non Apollinis: meas, quia a Tibullo celebrantur. Flectere verba recte de cantu exposuit Statius; sed quid erit, flectere verba ad laudes meas? Ad verbum debet esse, canere ad carmen Tibulli, quod in laudes Messalæ scribit." HEYNIUS.]

7. [Vestem sepositam. Interpretor pallam. Omnino is citharædorum habitus, ut vel ex Herodoti I. de Arione constat." HEYN.] 8. [Longas. Sic Horatius ait de Apolline: "Qui rore puro Castalice

lavit Crines solutos."]

Tu procul eventura vides: tibi deditus augur Scit bene, quid fati provida cantet avis : Tuque regis sortes: per te præsentit aruspex, Lubrica signavit quum Deus exta notis. 15 Te duce, Romanos nunquam frustrata Sibylla est, Abdita quæ senis fata canit pedibus.

20

Hæc dedit Æneæ sortes (postquam ille parentem
Dicitur, et raptos sustinuisse Lares:

Nec fore credebat Romam, quum mæstus ab alto
Ilion, ardentes respiceretque Deos.)

Impiger Ænea, volitantis frater Amoris,

Troica qui profugis sacra vehis ratibus,
Jam tibi Laurentes adsignat Jupiter agros;
Jam vocat errantes hospita terra Lares.
25 Illic sanctus eris, quum te veneranda Numici
Unda Deum cœlo miserit Indigetem.
Ecce super fessas volitat Victoria puppes;

ver.

Tandem ad Trojanos Diva superba venit.

11, et seqq. [Cf. Virg. Æn. III. 359, de Heleno.]

12. Provida cantet avis. Augurium ab avium garritu et gustu dictum est. 15. Sibylla. Vaticiniorum libri, quos Tarquinius Priscus emit; in quibus Romanorum fata, heroico carmine descripta, continebantur. 16. [Senis-pedibus; h. e. versibus hexametris.]

21. [Volitantis; h. e. alitis.]

22. Sacra vehis. Deos nempe Penates, quos Virgilius vocat patrios et Teucros Penates. [Consule omnino Virgilii Æneid. et ex Ovidio quæ sequuntur Selecta III. V. VI.]

23. Laurentes. Laurentes agri sunt ea pars Latii, ubi Laurentum oppidum a Latino conditum.

25. Numici unda. Numicius fuit fluvius Latii, in quo cadaver Æneæ dicitur ab Ascanio repertum.

26. Indigetem. Verius esse videtur, Indigetes esse Deos ab hominibus factos, et ibi maxime cultos, ubi nati sunt; ab inde et geno, i. q. giyno, [vel ab indu, i. q. in et gigno.]

28. Diva Superba. Fuit in Diis Victoria, quam vocat Superbam, ob fastum, magnificentiam, et gloriam, quam secum defert.

30

Ecce mihi lucent Rutulis incendia castris :

Jam tibi prædico, barbare Turne, necem.
Ante oculos Laurens castrum, murusque Lavini est,

Albaque ab Ascanio condita longa duce.

Te quoque jam video, Marti placitura sacerdos,
Ilia, Vestales deseruisse focos.

35 Carpite nunc, tauri, de septem montibus herbas,
Dum licet; hic magnæ jam locus urbis erit.
Roma, tuum nomen terris fatale regendis,
Qua sua de cœlo prospicit arva Ceres ;
Quaque patent ortus, et qua fluitantibus undis
Solis anhelantes abluit amnis equos.

40

ver.

Troja quidem tune se mirabitur; et sibi dicet

Vos bene tara longa consuluisse via.

30. Barbare Turne; hoc est, Latine: Latini enim quondam, et Itali, dicti sunt Barbari, maxime a Græcis.

31. Laurens castrum. Laurentum, Latii cupidum.-Lavini. Lavinum, seu Lavinium, civitas fuit Latii ab Enea condita, et a nomine Laviniæ conjugis sic dicta.

32. Ascanio. Ascanius, Æneæ filius, civitatem sub Albano monte condidit.

34. Ilia. Quæ et Rhea, et Sylvia: filia Numitoris fuit, et Romuli ac Remi mater.

35. Septem montibus. A quibus Roma Septicollis est appeilata. Montes septem sunt; - Capitolinus (qui et Tarpeius,) Aventinus, Palatinus, Coelius, Esquilinus, Viminalis, Quirinalis.

37. [Roma, tuum nomen, &c. “Nomen Romanum est populus Romanus. Tuum nomen dictum pro tu. Fatale, h. e. a fatis destinata es, ut orbis terrarum imperium teneas." HEYN.]

40. [Amnis.

Oceanus terram ambiens. Iterum, LIB. III. IV. 17,—
Jam Nox ætherium, nigris emensa quadrigis

'Mundum, cæruleo laverat amne rotas.'

Sic Homero TоTauòs, adjecto tamen 'keavós: ut Odyss. λ. 638."
HEYN.]

42. ["Longa via est ex emendatione Scaligeri. Vulgo, longam viam.”

HEYN.]

« ZurückWeiter »