Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

35 Illic acides, illic tendebat Ulysses;

40

Hic lacer admissos terruit Hector equos.
Omnia namque tuo senior, te quærere misso,
Rettulerat nato Nestor; at ille mihi.

Rettulit et ferro Rhesumque Dolonaque cæsos;
Utque sit hic somno proditus, ille dolo.
Ausus es, o nimium nimiumque oblite tuorum,
Thracia nocturno tangere castra dolo;
Totque simul mactare viros, adjutus ab uno !
At bene cautus eras, et memor ante mei!
45 Usque metu micuere sinus; dum victor amicum
Dictus es Ismariis isse per agmen equis.
Sed mihi quid prodest vestris disjecta lacertis
Ilios? et, murus quod fuit ante, solum?
Si maneo, qualis Troja durante manebam :
Virque mihi, dempto fine carendus, abes?
Diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant;
Incola captivo quæ bove victor arat.
Jam seges est, ubi Troja fuit; resecandaque falce
XLuxuriat, Phrygio sanguine pinguis, humus.

50

ver.

35. Eacides. Achilles, aci nepos.

[Tendebat. Tentoria, castra habebat. Sic Virg. Æn. II. 29.]

36. [Lacer. Vulneribus confossus, et de curru Achillis, pedibus loro trajectis, suspensus, et circa patriæ muros tractus.]

38. Nestor. Pyliorum rex, Nelei filius: vir summa prudentia clarus. 39. Rhesum. Thraciæ regem.-Dolona. Fuit Dolon vir Trojanus. [Vid. infr. LXV. v. 19,-" Non foret, &c."]

42. Thracia. Thracia Europæ regio est, ad maris Ægæi septentrionem. 43. [Uno. Diomede.]

45. [Micuere sinus. Supr. p. 30, v. 37.]

46. Ismariis. Thraciis; ab Ismaro, monte Thraciæ.

47. [Vestris. Tuis et cæterorum Graiorum. Supr. p. 1. v. 1, not.]

48. [Murus, &c. Quia muri solo æquantur.]

50. [Dempto fine carendus. Semper mihi desiderandus.]

54. Phrygio. Trojano: in Phrygia enim minore stetit Troja.

[Sanguine pinguis. Hor. Od. II. i. 29. Virg. Georg. I. 491. Eschyl. Sept. c. Th. 569.]

55 Semisepulta virum curvis feriuntur aratris Ossa: ruinosas occulit herba domos.

60

Victor abes; nec scire mihi, quæ causa morandi,
Aut in quo lateas ferreus orbe, licet.

Quisquis ad hæc vertit peregrinam littora puppim,
Ille mihi de te multa rogatus abit.

Quamque tibi reddat, si te modo viderit usquam,
Traditur huic digitis charta notata meis.
Nos Pylon, antiqui Neleia Nestoris arva,

Misimus incerta est fama remissa Pylo.
65 Misimus et Sparten: Sparte quoque nescia veri,
Quas habitas terras, aut ubi lentus abes.
Utilius starent etiam nunc monia Phobi.
Irascor votis heu levis ipsa meis !

70

Scirem, ubi pugnares; et tantum bella timerem ;
Et mea cum multis juncta querela foret.

Quid timeam ignoro; timeo tamen omnia demens ;
Et patet in curas area lata meas.
[lus,
Quæcunque æquor habet, quæcunque pericula tel-
Tam longæ causas suspicor esse moræ.

75 Hæc ego dum stulte meditor (quæ vestra libido est,) Esse peregrino captus amore potes.

ver.

Forsitan et narres, quam sit tibi rustica conjux ;

Quæ tantum lanas non sinat esse rudes.

55. [Cf. Virg. Georg. I. 492.]

59. Hæc. Nostra, scil. Ithacensia.

65. Spart en. Sparta, seu Lacedæmon, fuit regio Menelai.

67. Mania Phabi. Fabula est, Phoebum, seu Apollinem, et Neptunum, promissa mercede, Laomedonti, Trojanorum regi, muros ædificavisse. [Cf. supr. p. 34, l. 135.]

75. [Vestra, sc. omnium maritorum.

Vid. supr. p. 1, l. 1, not.]

80

85

90

Fallar; et hoc crimen tenues vanescat in auras:

Neve, revertendi liber, abesse velis.

Me pater Icarius viduo discedere lecto

Cogit, et immensas increpat usque moras.
Increpet usque licet: tua sum; tua dicar oportet:
Penelope conjux semper Ulyssis ero.

Ille tamen pietate mea precibusque pudicis
Frangitur, et vires temperat ipse suas.
Dulichii, Samiique, et, quos tulit alta Zacynthos,
Turba ruunt in me luxuriosa, proci;

Inque tua regnant, nullis prohibentibus, aula :
Viscera nostra, tuæ dilaniantur opes.

[dirum, Quid tibi Pisandrum, Polybumque, Medontaque Eurymachique avidas Antinoique manus,

Atque alios referam, quos omnes turpiter absens
Ipse tuo partis sanguine rebus alis?

95 Irus egens, pecorisque Melanthius actor edendi, Ultimus accedunt in tua damna pudor.

[ocr errors]

ver.

Tres sumus imbelles numero; sine viribus uxor,
Laertesque senex, Telemachusque puer.

Ille per

insidias pæne est mihi nuper ademptus, Dum parat, invitis omnibus, ire Pylon.

87. Dulichii, Samii, Zacynthos. Insulæ maris Ionii. [Cf. Hom. Od. a. 245, et seqq.]

90. [Viscera. Metaphorice: Ita Cicero pro domo,-" Exstruxit villam visceribus ærarii."]

--

[Dilaniantur, al. dilacerantur; non minus bene. Utrumvis exprimeret Hom. Odyss. π. κτήματα δαρδάπτουσι, et ib. χ. οἵ οἱ ἔκειρον Κτήματ ̓ ἐνὶ μεγάροις.]

91. [Pisandrum, &c. Nomina procorum.]

95. Irus. Ithacensis mendicus. [Vid. infr. XLVII. v. 239.]

[ocr errors]

Melanthius. Fuit hic Ulyssis ovium magister. [Apud Hom. et
Μελάνθιος et Μελανθεύς.]

100. [Supra, v. 64.]

Di, precor, hoc jubeant, ut, euntibus ordine fatis,
Ille meos oculos comprimat, ille tuos.

Hoc faciunt custosque boum, longævaque nutrix;
Tertius, immundæ cura fidelis haræ.

105 Sed neque Laertes, ut qui sit inutilis armis,
Hostibus in mediis regna tenere valet.
Telemacho veniet (vivat modo)" fortior ætas :
Nunc erat auxiliis illa tuenda patris.
Nec mihi sunt vires inimicos pellere tectis.
110 Tu citius venias, portus et ara tuis!

Est tibi, sitque, precor, natus; qui mollibus annis
In patrias artes erudiendus erat.

Respice Laerten: ut jam sua lumina condas,
Extremum fati sustinet ille diem.

115 Certe ego, quæ fueram, te discedente, puella,
Protinus ut redeas, facta videbor anus.

ver.

102. [Infra, v. 113.]

103. [Custos boum. Philætius.--Longæva nutrix. Euryclea.--Tertius, &c. Eumæus, custos porcorum, rebus Ulyssei fidelissimus.]

66

105. [Inutilis armis, al. annis. Sed vide in proximo versu Hostibus," &c. et infr. v. 107, "Telemacho fortior ætas," et infr. XIII. v. 39; XXX. v. 5.]

113. [Lumina condas. Vid. supr. v. 102; p. 26, v. 120.]

54

DIDO ENEÆ.

[HEROID. EPIST. VII.]

ARGUMENTUM.

Troja a Græcis eversa, Æneas, Anchise et Veneris filius, postquam incendio Penates eripuisset, viginti navibus mare ingreditur. Tempestate autem coorta, in Libyam delatus est, ubi tunc Dido, Beli filia, et Sichæi uxor, Tyro profecta, fratris Pygmalionis sævitiam et avaritiam fugiens, novam urbem, Carthaginem, moliebatur: a qua Æneas una cum sociis liberaliter susceptus, amatus, in ejus consuetudinem sese demisit. Cum autem, Mercurii monitu, in Italiam, fatis sibi promissam, navigare pararet, Dido, animum ejus præsentiens, a navigandi proposito eum revocare studet; quo non impetrato, ut saltem differat præceps iter, orat. Multis autem frustra admotis precibus, tandem moritura ad eum scribit, ut mortis causam præbuisse intelligat.

SIC, ubi Fata vocant, udis abjectus in herbis,

Ad vada Mæandri concinit albus olor.

Nec, quia te nostra sperem prece posse moveri,
Alloquor adverso vovimus ista Deo.

:

5 Sed merita et famam, corpusque, animumque pudi

ver.

cum

Cum male perdiderim, perdere verba leve est. Certus es ire tamen, miseramque relinquere Dido: Atque idem venti vela fidemque ferent.

2. [Maandri. Vid. p. 3, v. 23, not.]

[Concinit-olor. Cic. Tusc. Disp. I. 30,--" Cycni, qui non size causa Apollini dicati sunt, sed quod ab eo divinationem habere videantur, quia providentes quid in morte boni sit, cum cantu te voluptate moriantur." Hinc Id. de Orat. III. 2. Scr. Rom. p. 16, §. 6, de Crasso "Cycnea vox."]

7. [Sic Virg. Æn.-" Æneas celsa in puppi jam certus eundi.” 8. [Vid. supra, p. 42, v. 25.]

« ZurückWeiter »