Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

LXXVII.

Ovidius queritur, Omnia, præter suam Tristitiam,
Tempore diminui.

Trist. LIB. IV. Eleg. vi.

TEMPORE ruricolæ patiens fit taurus aratri,
Præbet et incurvo colla premenda jugo.
Tempore paret equus lentis animosus habenis,
Et placido duros accipit ore lupos.

5 Tempore Pœnorum compescitur ira leonum;
Nec feritas animo, quæ fuit ante, manet.
Quæque sui monitis obtemperat Inda magistri
Bellua, servitium tempore victa subit.
Tempus, ut extentis tumeat, facit, uva racemis,
Vixque merum capiant grana, quod intus habent.
Tempus et in canas semen producit aristas ;

10

Et ne sint tristi poma sapore facit.

Hoc tenuat dentem terras renovantis aratri, Hoc rigidas silices, hoc adamanta terit. 15 Hoc etiam sævas paulatim mitigat iras:

20

Hoc minuit luctus, moestaque corda levat.
Cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas
Præterquam curas attenuare meas.

Ut patria careo, bis frugibus area trita est:
Dissiluit nudo pressa bis uva pede.

ver. 7. Inda. Elephantos dicit, quos India gignit.

T

Nec quæsita tamen spatio patientia longo est;
Mensque mali sensum nostra recentis habet.
Scilicet et veteres fugiunt juga curva juvenci,

Et domitus fræno sæpe repugnat equus.

25 Tristior est etiam præsens ærumna priore ;

30

Ut sit enim sibi par, crevit, et aucta mora est.
Nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt;
Sed magis hoc, quo sunt cognitiora, gravant.
Est quoque non minimum, vires adferre recentes ;
Nec præconsumptum temporis esse malis.
Fortior in fulva novus est luctator arena,

Quam cui sunt tarda brachia fessa mora.
Integer est melior nitidis gladiator in armis,

Quam cui tela suo sanguine tincta rubent. 35 Fert bene præcipites navis modo facta procellas; Quamlibet exiguo solvitur imbre vetus.

Nos quoque, quæ ferimus, tulimus patientius ante;
Et mala sunt longo multiplicata die.

LXXVIII.

Mala levantur Fletu.

Trist. LIB. V. Eleg. i. 49.

AT poteras, inquis, melius mala ferre silendo,
Et tacitus casus dissimulare tuos.

Exigis, ut nulli gemitus tormenta sequantur:
Acceptoque gravi vulnere flere vetas.

5 Ipse Perilleo Phalaris permisit in ære Edere mugitus, et bovis ore queri.

ΙΟ

Cum Priami lacrymis offensus non sit Achilles;
Tu fletus inhibes, durior hoste, meos.

Cum faceret Nioben orbam Latonia proles,

Non tamen et siccas jussit habere genas.
Est aliquid fatale malum per verba levare :
Học querulam Prognen Halcyonemque facit.
Hoc erat, in gelido quare Pœantius antro
Voce fatigaret Lemnia saxa sua.

15 Strangulat inclusus dolor, atque exæstuat intus ; Cogitur et vires multiplicare suas.

ver.

5. Perilleo. Perillus Atheniensis, tauri ænei fabricator, quo Phalaris, Siculus tyrannus, sibi invisos supposito igne torquebat. Conf. supr. p. 138, 1. 7.

7. Priami lacrymis, &c. Conf. Hom. IL. Q. 510. et seqq.

9. Nioben. Tantali filiam. Vide Metamorph. (ed. Eton. p. 135.) 12. Prognen. Hujus Pandionis filiæ fabulam vide etiam in Metamorph. p. 142.

13. Pœantius. Philoctetes.

LXXIX.

Ad Corinnam navigantem.

Amorum LIB. II. Eleg. xi.

PRIMA malas docuit, mirantibus æquoris undis,
Peliaco pinus vertice cæsa vias ;
Quæ concurrentes inter temeraria cautes
Conspicuam fulvo vellere vexit ovem.

ver. 2. Peliaco. Vid. supr. Epist. Med. Ias. l. 7, et seqq.

5

10

15

20

O utinam, remo ne quis freta longa moveret,
Argo funestas pressa bibisset aquas!
Ecce fugit notumque torum, sociosque Penates,
Fallacesque vias ire Corinna parat.

Quid tibi (me miserum!) Zephyros Eurosque

timebo,

Et gelidum Borean, egelidumque Notum ?
Non illic urbes, non tu mirabere sylvas;
Una est injusti cærula forma maris.
Nec medius tenues conchas pictosve lapillos
Pontus habet: bibuli littoris illa mora est.
Littora marmoreis pedibus signanda, puellæ :
Hactenus est tutum; cætera cæca via est.
Et vobis alii ventorum prælia narrent;

Quas Scylla infestet, quasve Charybdis aquas ;
Et quibus emineant violenta Ceraunia saxis;

Quo lateant Syrtes, quove Malea sinu.

Hæc alii referant: at vos, quod quisque loquentur,
Credite credenti nulla procella nocet.

Sero respicitur tellus, ubi, fune soluto,

Currit in immensum panda carina salum : 25 Navita sollicitus qua ventos horret iniquos,

ver.

Et prope tam letum, quam prope cernit aquam.

8. Corinna. A Poeta dilectissima.

18. Scylla, Charybdis. Scyllam et Charybdin fabulantur Poetæ monstra esse in freto Siculo posita, quæ transeuntes naves vorent et absumant.

20. Syrtes. Duo sunt sinus in Africa, vadoso ac reciproco mari peri

culosissimi.

26. Prope tam letum, &c. Conf. Hom. IL. o. 628.

30

35

40

45

50

ver.

Quid, si concussas Triton exasperet undas ?
Quam tibi nunc toto nullus in ore color!
Tum generosa voces fœcundæ sidera Ledæ :

Et, Felix, dicas, quam sua terra tenet!
Tutius est fovisse torum ; legisse libellos;
Threiciam digitis increpuisse lyram.

At, si vana ferunt volucres mea dicta procellæ,
Æqua tamen puppi sit Galatea tuæ.
Vestrum crimen erit talis jactura puellæ,

Nereidesque Deæ, Nereidumque pater.
Vade memor nostri, vento reditura secundo:
Impleat illa tuos fortior aura sinus.

Tum mare in hæc magnus proclinet littora Nereus:
Huc venti spirent: huc agat æstus aquas.
Ipsa roges, Zephyri veniant in lintea soli:

Ipsa tua moveas turgida vela manu.
Primus ego aspiciam notam de littore pinum;
Et dicam, Nostros advehit illa Deos.

Excipiamque humeris, et multa sine ordine carpam
Oscula: pro reditu victima vota cadet.

Inque tori formam molles sternentur arenæ ;
Et tumulus mensæ quilibet instar erit.

Illic apposito narrabis multa Lyæo,

Pæne sit ut mediis obruta navis aquis :

29. Sidera. Castorem et Pollucem, Ledæ filios, intelligit.

31. Fovisse. Sic Virg. Georg. IV. 43, de apibus Sub terra fovere

larem."

32. Threciam. Qualis fuit Orphei Thracii.

44. Deos. Vid. supr. p. 47, l. 126. not.

49. Lyæo. Vino: Lyæus namque unum est ex Bacchi nominibus.

« ZurückWeiter »