Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

5

10

Flebilis indignos, Elegeia, solve capillos.
Ah nimis ex vero nunc tibi nomen erit!
Ille tui vates operis, tua fama, Tibullus
Ardet in exstructo, corpus inane, rogo.
Ecce, puer Veneris fert eversamque pharetram,
Et fractos arcus, et sine luce facem.
Aspice, demissis ut eat miserabilis alis ;
Pectoraque infesta tundat aperta manu.
Excipiunt sparsi lacrymas per colla capilli,
Oraque singultu concutiente sonant.
Fratris in Æneæ sic illum funere dicunt
Egressum tectis, pulcher Iule, tuis.

15 Nec minus est confusa Venus, moriente Tibullo, Quam juveni rupit cum ferus inguen aper.

20

At sacri vates, et Divum cura, vocamur;
Sunt etiam, qui nos numen habere putent.
Scilicet omne sacrum mors importuna profanat;
Omnibus obscuras injicit illa manus.

Quid pater Ismario, quid mater, profuit Orpheo?
Carmine quid victas obstupuisse feras?
Ælinon in sylvis idem pater, Ælinon, altis
Dicitur invita concinuisse lyra.

ver.

7. Puer Veneris. Amor.

13. Fratris. Quippe Ænean Veneris filium fuisse voluerunt Poeta. 16. Juveni. Adonis, a Venere amatus, intelligendus est. Vide Metamorph. 21. Pater. Apollo.-Ismario. Thracio: ab Ismaro, Thraciæ monte. Mater. Calliope Musa.-Orpheo. Dissyllabon est.

23. Elinon. Nomen cantus, quo Linum, filium suum, morte sublatum, Apollo deflevit. Græce, ai Aívov, “ah Linum !" more lamentandi Eois gentibus solito. Vide JEREM. xxi. 18.

25 Adjice Mæoniden, a quo, ceu fonte perenni, Vatum Pieriis ora rigantur aquis ;

30

Hunc quoque summa dies nigro submersit Averno;
Diffugiunt avidos carmina sola rogos.

Durat opus vatum, Trojani fama laboris

Tardaque nocturno tela retexta dolo.

Cum rapiant mala fata bonos, (ignoscite fasso :)
Sollicitor nullos esse putare Deos.

Vive pius; moriere pius: cole sacra; colentem
Mors gravis a templis in cava busta trahet.
35 Carminibus confide bonis: jacet ecce Tibullus!
Vix manet e tanto parva quod urna capit!
Tene, sacer Vates, flammæ rapuere rogales;
Pectoribus pasci nec timuere tuis?

40

Aurea sanctorum potuissent templa Deorum
Urere, quæ tantum sustinuere nefas.
Avertit vultus, Erycis quæ possidet arces:

Sunt quoque, qui lacrymas continuisse negent.
Sed tamen hoc melius, quam si Phæacia tellus
Ignotum vili supposuisset humo.

45 Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos

ver.

Mater; et in cineres ultima dona tulit:

29. Trojani, &c. Ilias.

26. Pieriis. Musicis. Pierius nempe fuit mons Macedoniæ, Musis sacer. 27. Averno. Avernus lacus est prope Baias, per quem ad inferos aditum patere, creditum est; quare pro Inferno ipso intelligitur. 30. Tardaque, &c. Odysseis. 33. Moriere pius. i. e. Quamvis pius, tamen moriere. Vide quanta in Charybdi laborarint veteres, qui Christiana fide freti esse non possent.

34. Busta. Bustum locus est ubi cadavera, bene usta, sepelienda.

41. Erycis. Venus est; cui, in Eryce, Siciliæ monte, templum dicatum

fuit.

43. Phæacia. Corcyra est, insula maris Ionii.

50

Hinc soror in partem misera cum matre doloris
Venit, inornatas dilaniata comas.

Si tamen e nobis aliquid, nisi nomen et umbra,
Restat, in Elysia valle Tibullus erit.
Obvius huic venias, hedera juvenilia cinctus
Tempora, cum Calvo, docte Catulle, tuo.
Tu quoque, (si falsum est temerati crimen amici)
Sanguinis atque animæ prodige Galle tuæ.

55 His comes umbra tua est; si quid modo corporis umbra est :

ver.

Auxisti numeros, culte Tibulle, pios.

Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna :
Et sit humus cineri non onerosa tuo !

50. Elysia. Elysium locus est ubi piorum animæ habitant.

52. Calvo. Poeta fuit Calvus antiquus; de quo Gellius et Horatius. Catullus. Poeta eximius, bene notus.

LXV.

Nimis alta fuge.

Trist. LIB. III. Eleg. iv. 3.

USIBUS edocto si quidquam credis amico; Vive tibi, et longe nomina magna fuge. Vive tibi, quantumque potes prælustria vita: Sævum prælustri fulmen ab arce venit. 5 Effugit hibernas demissa antenna procellas; Lataque plus parvis vela timoris habent. Aspicis, ut summa cortex levis innatet unda, Cum grave nexa simul retia mergat onus. Qui cadit in plano (vix hoc tamen evenit ipsum) Sic cadit, ut tacta surgere possit humo ; At miser Elpenor, tecto delapsus ab alto,

ΙΟ

Occurrit regi debilis umbra suo.

Quid fuit, ut tutas agitaret Dædalus alas, Icarus immensas nomine signet aquas ? 15 Nempe quod hic alte, demissius ille volabat: Nam pennas ambo non habuere suas. Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit: et intra Fortunam debet quisque manere suam.

20

ver.

Non foret Eumedes orbus, si filius ejus

Stultus Achilleos non adamasset equos:

13. Dædalus. Vide supra, p. 161, v. 1.

19. Eumedes. Dolonis, a Diomede et Ulysse trucidati, pater. Vid. p. 50, 1. 39. Conf. Hom. IL. x. 314, et seqq.

ver.

Nec natum in flamma vidisset, in arbore natas,
Cepisset genitor si Phaethonta Merops.
Tu quoque formida nimium sublimia semper ;

Propositique memor contrahe vela tui.

22. Merops. Clymenes maritus, ex qua Sol Phaethontem suscepit.

LXVI.

Unde Urbs TOMUS dicta.

Trist. LIB. III. Eleg. ix.

HIC quoque sunt igitur Graiæ (quis crederet?) urbes,

Inter inhumanæ nomina barbariæ.

Huc quoque Mileto missi venere coloni,

Inque Getis Graias constituere domos.

5 Sed vetus huic nomen, positaque antiquius urbe, Constat ab Absyrti cæde fuisse, loco.

ΙΟ

ver.

Nam rate, quæ, cura pugnacis facta Minervæ,
Per non tentatas prima cucurrit aquas;
Impia desertum fugiens Medea parentem,

Dicitur his remos applicuisse vadis.

Quem procul ut vidit tumulo speculator ab alto,
Hospes, ait, nosco Colchide vela, venit."

66

Dum trepidant Minyæ, dum solvitur aggere funis,

Dum sequitur celeres anchora tracta manus;

3. Huc. Tomon scil.-Mileto. Urbs Ioniæ.

6. Absyrti. Absyrtus fuit Eetæ (Colchorum regis) filius.

7. Rate. Argo.

13. Minya. Vid. Epist. Med. Jason. p. 12, v. 65.

« ZurückWeiter »