Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

En iterum similes, fluctus, audite querelas!
En iterum lacrymas accipe, arena, meas!
Dicebam, memini, Perjure et perfide Theseu!

Ille abiit; eadem crimina Bacchus habet. 15 Nunc quoque, Nulla viro, clamabo, fœmina credat. Nomine mutato causa relata mea est.

20

25

30

O utinam mea sors, qua primum cœperat, isset !
Jamque ego præsenti tempore nulla forem!
Quid me desertis perituram, Liber, arenis

Servabas? Potui dedoluisse semel.

Bacche levis, leviorque tuis, quæ tempora cingunt,
Frondibus; in lacrymas cognite Bacche meas;
Ausus es ante oculos adducta pellice nostros

Tam bene compositum sollicitare torum?

Heu! ubi pacta fides? ubi, quæ jurare solebas ?
Me miseram! quoties hæc ego verba loquor!
Thesea culpabas, fallacemque ipse vocabas :
Judicio peccas turpius ipse tuo.

Ne sciat hoc quisquam, tacitisque doloribus urar;
Ne toties falli digna fuisse puter.
Præcipue cupiam celari Thesea; ne te
Consortem culpæ gaudeat esse suæ.

At, puto, præposita est fuscæ mihi candida pellex:
Eveniat nostris hostibus ille color.

35 Quid tamen hoc refert, vitio si gratior ipso est?
Quid facis? Amplexus inquinat illa tuos.

ver.

19. Arenis. Diæ insulæ, ubi relicta a Theseo.

"Hic

34. Eveniat, &c. Votum hoc tam longe a Christiano præcepto abhorrens fere exprimunt alii inter Paganos poeta. "Dii meliora piis, erroremque hostibus illum." Virg. Georg. III. 513. bellum lacrymosum, hic miseram famem **** In Persas atque Britannos Vestra motus aget prece." Hor. lib. I. Od. xxi.

40

Bacche, fidem præsta; nec præfer amoribus ullam
Conjugis, assuetæ semper amare virum.

Ne noceat quod amo: neque enim tibi, Bacche,
nocebat,

Quod flammas nobis fassus es ipse tuas.

Nec, quod nos uris, mirum facis ; ortus in igne Diceris, et patria raptus ab igne manu. Illa ego sum, cui tu solitus promittere cœlum. Hei mihi, pro cœlo qualia dona fero! 45 Dixerat: audibat jamdudum verba querentis Liber, ut a tergo forte secutus erat.

50

Occupat amplexu, lacrymasque per oscula siccat;
Et, Pariter cœli summa petamus, ait.

Tu mihi juncta toro, mihi juncta vocabula sume:
Jam tibi mutatæ Libera nomen erit.

L.

Virtus splendeat Usu.

De Arte Amator. LIB. III. 399.

TU licet et Thamyran superes, et Amoebea cantu,
Non erit ignotæ gratia magna lyræ.

Si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles,
Mersa sub æquoreis illa lateret aquis.

5 Quid petitur sacris, nisi tantum fama, poetis?
Hoc votum nostri summa laboris habet.

ver.

1. Thamyran. Fuit Thamyras Poeta Thracius; a Musis oculis et lyra privatus. Amæbea. Fuit Amoebeus citharœdus Atheniensis magni nominis.

3. Apelles. Cous, pictor eximius.

10

Cura Deum fuerunt olim Regumque poetæ ;

Præmiaque antiqui magna tulere chori.
Sanctaque majestas, et erat venerabile nomen
Vatibus; et large sæpe dabantur opes.
Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus,

Contiguus poni, Scipio magne, tibi.

Nunc hederæ sine honore jacent: operataque doctis
Cura vigil Musis nomen inertis habet.

15 Sed famæ vigilare juvet. Quis nosset Homerum, Ilias æternum si latuisset opus?

ver.

Quis Danaen nosset, si semper clausa fuisset ;

Inque sua turri perlatuisset anus?

11. Ennius. Poeta antiquissimus; Rudiis, Calabriæ oppido, natus. 13. Hederæ. Id est, Poetæ, qui hedera coronantur.

16. Ilias. Homeri opus, quo Ilii, seu Trojæ, describitur excidium.

ver.

LI.

ACHILLES in LYCOMEDIS Aula latet.

De Arte Amat. LIB. I. 683.

JAM Dea laudatæ dederat sua præmia formæ,
Colle sub Idæo vincere digna duas.

Jam nurus ad Priamum diverso venerat orbe ;

Graiaque in Iliacis mœnibus uxor erat.

1. Dea. Venus scil.

2. Idao. Ida fuit Phrygiæ mons: hoc monte Paris sententiam tulit pro Venere, adversus Palladem et Junonem.

3. Nurus. Helena scil.

5. Omnes. Græci Principes scil.

5

10

Jurabant omnes in læsi verba mariti :

Nam dolor unius publica causa fuit.

Turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset, Achilles
Veste virum longa dissimulatus erat.

Quid facis, acide? Non sunt tua munera lanæ ;
Tu titulos alia Palladis arte petas.

Quid tibi cum calathis? Clypeo manus apta te-
rendo.

Pensa quid in dextra, qua cadet Hector, habes? Rejice succinctos operoso stamine fusos : Quassanda est ista Pelias hasta manu.

LII.

Fabula DEDALI et ICARI.

De Arte Amat. LIB. II. 23.

DEDALUS ut clausit conceptum crimine matris
Semibovemque virum, semivirumque bovem ;
Sit modus exilio, dixit, justissime Minos:
Accipiat cineres terra paterna meos.

5 Et quoniam in patria, fatis agitatus iniquis,
Vivere non potui, sit mihi posse mori.

ver.

1. Dædalus. Faber Atheniensis; artificum omnium suæ ætatis ingeniosissimus.

3. Minos. Fuit ob justitiam apud Inferos judex constitutus.

ΙΟ

Da reditum puero, senis est si gratia vilis:

Si non vis puero parcere, parce seni.

Dixerat hæc: sed et hæc, et multo plura licebat

Dicere: : regressus non dabat ille viro.

Quod simul ac sensit; "Nunc, o nunc, Dædale, dixit,

Materiam, qua sis ingeniosus, habes.

Possidet en terras, et possidet æquora Minos:
Nec tellus nostræ, nec patet unda, fugæ.
15 Restat iter cœlo: cœlo tentabimus ire :
Da veniam cœpto, Jupiter alte, meo.
Non ego sidereas affecto tangere sedes.

20

Qua fugiam dominum, nulla, nisi ista, via est. Per Styga detur iter; Stygias tranabimus undas. Sint mihi naturæ jura novanda meæ."

Ingenium mala sæpe movent. Quid crederet un

quam,

Aerias hominem carpere posse vias ?
Remigium volucres disponit in ordine pennas;
Et leve per lini vincula nectit opus ;
25 Imaque pars ceris adstringitur igne solutis :
Finitusque novæ jam labor artis erat.

30

ver.

Tractabat ceramque puer pennasque renidens ;
Nescius hæc humeris arma parata suis.

Cui pater," His, inquit, patria est adeunda carinis:
Hac nobis Minos effugiendus ope.

Aera non potuit Minos, alia omnia clausit;

Quem licet, inventis aera rumpe meis.

7. Puero. Icaro scil. Dædali filio. 31. Non potuit. Sub. claudere.

« ZurückWeiter »