Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Captivam stipula fœnoque involvit, et ignes
Admovet urentes effugit illa manus.

25 Qua fugit, incendit vestitos messibus agros :
Damnosis vires ignibus aura dabat.

30

Factum abiit; monumenta manent: nam vivere

captam

Nunc quoque lex vulpem Carseolana vetat.
Utque luat pœnas gens hæc, Cerealibus ardet;
Quoque modo segetes perdidit, ipsa perit.

XLIII.

Ovidius, Bella scripturus, ad Amores a Cupidine
retrahitur.

Amorum LIB. I. Eleg. i.

ARMA gravi numero, violentaque bella parabam
Edere, materia conveniente modis.

Par erat inferior versus risisse Cupido
Dicitur, atque unum surripuisse pedem.

5 Quis tibi, sæve puer, dedit hoc in carmina juris ? Pieridum vates, non tua turba, sumus.

10

ver.

Quid, si præripiat flava Venus arma Minervæ :
Ventilet accensas flava Minerva faces?

Quis probet in sylvis Cererem regnare jugosis?
Lege pharetratæ virginis arva coli?

6. Pieridum. Musarum: a Pierio, monte Thraciæ, dictæ Musæ Pierides. 10. Pharetratæ. Dianæ. Vide supra, p. 130, v. 2.

Crinibus insignem quis acuta cuspide Phœbum
Instruat, Aoniam Marte movente lyram?

Sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna ;
Cur opus affectas, ambitiose, novum?

15 An, quod ubique, tuum? tua sunt Heliconia Tempe ?
Vix etiam Phœbo jam lyra tuta sua est?
Cum bene surrexit versu nova pagina primo,
Attenuat nervos protinus ille meos.

20

Questus eram; pharetra cum protinus ille soluta
Legit in exitium spicula facta meum :
Lunavitque genu sinuosum fortiter arcum:
Quodque canas, vates, accipe, dixit, opus.
Me miserum! certas habuit puer ille sagittas.

Uror; et in vacuo pectore regnat Amor.

25 Sex mihi surgat opus numeris ; in quinque residat. Ferrea cum vestris bella valete modis.

ver.

Cingere littorea flaventia tempora myrto,

Musa, per undenos emodulanda pedes.

12. Aoniam. Aonia Bootiæ est pars montana, Musis sacra.

15. Heliconia. Helicon est mons Bootiæ, Musis sacer, Parnasso vicinus. Heliconia scil. vireta.

Tempe. Vallis est Thessalia, inter Olympum et Ossam montes, lætissima.

5

IO

XLIV.

CERES ab Amore vincitur.

Amorum LIB. III. Eleg. x. 7.

ANTE nec hirsuti torrebant farra coloni,
Nec notum terris area nomen erat:

Sed glandem quercus, oracula prima, ferebant :
Hæc erat, et teneri cespitis herba, cibus.
Prima Ceres docuit turgescere semen in agris,

Falce coloratas subsecuitque comas..
Prima jugo tauros supponere colla coegit,

Et veterem curvo dente revellit humum.
Nec tamen est (quamvis agros amet illa feraces)
Rustica; nec viduum pectus amoris habet.
Cretes erunt testes; nec fingunt omnia Cretes :
Cretes, nutrito terra superba Jove.

Illic, sideream mundi qui temperat arcem,
Exiguus tenero lac bibit ore puer.

15 Magna fides testi: testis laudatur alumno.
Fassuram Cererem crimina nota puto.
Viderat Iasium Cretæa Diva sub Ida
Figentem certa terga ferina manu.

20

ver.

Vidit, et ut teneræ flammam rapuere medullæ ; (Hinc pudor, ex alia parte trahebat Amor.)

15. Testi. Cretæ terræ scil. aut ejus incolis.

17. Iasium. Erat ille Jovis ex Electra filius.

Cretaa. Ad distinctionem Idæ, Phrygiæ montis.
Diva. Ceres scil.

Victus amore pudor: sulcos arere videres,
Et sata cum minima parte redire sui.
Cum bene jactati pulsarant arva ligones,
Ruperat et duram vomer aduncus humum,
25 Seminaque in latos ierant æqualiter agros;
Irrita decepti vota colentis erant.

30

ver.

Diva, potens frugum, sylvis cessabat in altis:
Deciderant longæ spicea serta comæ.
Sola fuit Crete fœcundo fertilis anno :
Omnia, qua tulerat se Dea, messis erant.
Ipse locus nemorum canebat frugibus Ide,
Et ferus in sylva farra metebat aper.
Optavit Minos similes sibi legifer annos :
Optavit Cereris longus ut esset amor.

27. Sylvis. Ubi venari solebat Iasius, quem illa amabat.

33. Minos, Rex Cretæ, qui primus Cretensibus leges dedisse dicitur.

ver.

[blocks in formation]

TIBULLI LIB. II. Eleg. iii. 11.

PAVIT et Admeti tauros formosus Apollo;
Nec cithara, intonsæ profueruntve comæ ;
Nec potuit curas sanare salubribus herbis:

Quicquid erat medicæ, vicerat, artis, Amor.

1. Admeti. Admetus, Rex Thessaliæ, cujus armenta pavisse fertur Apollo novem annos.

5 Ah quoties, illo vitulum gestante per agros,

10

Dicitur occurrens erubuisse soror!

Ah quoties ausæ, caneret dum valle sub alta,
Rumpere mugitu carmina docta boves!
Sæpe duces trepidis petiere oracula rebus;
Venit et e templis irrita turba domum.
Sæpe horrere sacros doluit Latona capillos,
Quos admirata est ipsa noverca prius.
Quisquis inornatumque caput, crinesque solutos
Adspiceret, Phœbi quæreret ille comam.

15 Delos ubi nunc, Phoebe, tua est: ubi Delphica

ver.

Pytho?

Nempe Amor in parva te jubet esse casa.

6. Soror. Diana nempe, qua ex Latona cum Apolline nata est.

12. Ipsa noverca. Juno nempe, Jovis uxor.

15. Delos. Insula in mari Egæo, una ex Cycladibus, in qua Latona

dicitur Apollinem et Dianam uno partu edidisse.

Pytho. Urbs Phocidis, Parnasso monti adjacens, Delphis vicina.

XLVI.

CUPIDO TRIUMPHAT.

OVIDII Amorum LIB. I. Eleg. ii.

ESSE quid hoc dicam, quod tam mihi dura viden

tur

Strata, neque in lecto pallia nostra sedent?
Et vacuam somno noctem, quam longa, peregi;
Lassaque versati corporis ossa dolent?

« ZurückWeiter »