Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EX

OVIDIO.

DEIANIRA HERCULI.

[HEROID. EPIST. IX.]

ARGUMENTUM.

Herculem Eurystheus, rex Mycanarum, Junonis instructus dolis, ut sic periret, ad labores arduos incitavit; qui tamen semper victor evasit. Verum enim, sævissimis monstris

fortiter superatis, Amori succubuit. Deianira, Oenei regis Calydonis filia, uxor ejus, Ioles amore offensa, redigit illi ad animum ante partas honestates, præclaraque facinora, ut ad exemplum illorum suos jam mores æstimet. Hæc autem scribenti nunciatur Herculis calamitas, quam, veste Nessi Centauri, virulento sanguine tincta, ipsique a se missa, induxerat, cui inesse vim revocandi eum ab alienis amoribus credebat; gravissimo igitur dolore oppressa, facinus suum purgare studet: denique suspendio vitam finire cogitat.

ver.

GRATULOR Echaliam titulis accedere nostris
Victorem victæ succubuisse queror.

1. Echaliam. Eubœæ urbem, in qua regnavit Eurytus.-[Nostris. Al. vestris, scil. "Tuis tuique exercitus titulis." Sed nostris in MSS. quibusd. et Aldinis exemplaribus legitur, et præferendum videtur.]

2. Victorem. Id est, Te Ioles amore victum fuisse.

B

5

IO

Fama Pelasgiadas subito pervenit in urbes
Decolor, et factis inficianda tuis;

Quem nunquam Juno, seriesque immensa laborum
Fregerit, huic Iolen imposuisse jugum.

Plus tibi, quam Juno, nocuit Venus. Illa premendo
Sustulit; hæc humili sub pede colla tenet.
Respice vindicibus pacatum viribus orbem,

Qua latam Nereus cærulus ambit humum:
Se tibi pax terræ, tibi se tuta æquora debent :
Implesti meritis Solis utramque domum.
Quod te laturum est, cœlum prior ipse tulisti:
Hercule supposito, sidera fulsit Atlas.

15 Quid tibi notitia est misero quæsita pudori,
Si maculas turpi facta priora nota ?"

20

ver.

Tene ferunt geminos pressisse tenaciter angues,
Cum tener in cunis jam Jove dignus eras?
Cœpisti melius quam desinis: ultima primis
Cedunt dissimiles hic vir et ille puer. X

:

Quem non mille feræ, quem non Stheneleïus hostis,
Non potuit Juno vincere, vincit Amor!

3. Pelasgiadas. Græcas: Pelasgi, vetustissimi Græciæ populi, a Pelasgo, Jovis filio, appellati.

4. [Decolor, i. e. "Nigra."]

5. Juno. Junonis suasu infinitos labores Herculi Eurystheus imposuit. 10. Nereus. Deus marinus: pro mari ipso positus.

11. Pax terræ. Terra a te pacata.-[Sic Fast. I. 67. vid. p. 115. "Quorum secura," &c.]

12. Solis utramque domum. Orientem et Occidentem.

13. Laturum. Vult Deianira Herculem virtute in coelum ascensurum.

14. Hercule. Id est, Atlas Herculis ope cœlum sustulit.

15. [Anglice, What have you gained, but notoriety to your disgrace?] 17. [Cf. p. 89, 7. 11.]

20. [Hic vir et ille puer. Hic vir; Hercules, nunc vir factus, se tamen moribus suis indecorans: Ille puer; olim tener et victor anguium nostram admirationem in se movens.]

21. Stheneleïus. Eurystheus Stneli filius.

Mæandros, toties qui terris errat in isdem,
Qui lapsas in se sæpe retorquet aquas,

25 Vidit in Herculeo suspensa monilia collo ;
Illo, cui cœlum sarcina parva fuit.
Non puduit fortes auro cohibere lacertos,

30

Et solidis gemmas apposuisse toris.

Nempe sub his animam pestis Nemeæa lacertis
Edidit; unde humerus tegmina lævus habet.
Ausus es hirsutos mitra redimire capillos

Aptior Herculeæ populus alba comax
Nec te Mæonia, lascivæ more puellæ,
Incingi zona dedecuisse putas?

35 Non tibi succurrit crudi Diomedis imago,
Efferus humana qui dape pavit equas ?

ver.

Si te vidisset cultu Busiris in isto,

Huic victor victo nempe pudendus eras.

23. Mæandros. Meander fluvius est, Lydiam a Caria disterminans. Græca terminatione utitur Ovidius, ut sæpe.

25. [Monilia. Omphales, reginæ Lydorum, cum qua Herculem turpiter commorari queritur Deianira.]

26. [Vid. supra, v. 14.]

29. Pestis Nemeœa. Leo, quem in Nemeæa sylva Hercules interfecit. 30. [Unde. A quo leone interfecto, cujus pelle Hercules indutus esse solitus.]

32. Alba. Corona populea, quæ sibi fertur fecisse Hercules, cum ad inferos descenderet.

33. Mæonia. Omphales Mæoniæ, seu Lydiæ.

34. Incingi. Cingulo Omphales, more Lydio.

35. Crudi Diomedis. Feri et inhumani. Fabulatur Diomedem, Thracia tyrannum, qui equos suos hospitum pascebat carnibus; quem victum, iisdem equis Hercules in pabulum dedit.

37. Busiris. Ægypti tyrannus, qui hospites suos solebat immolare. Hercules eum mactavit.

B 2

40

Detrahat Antæus duro redimicula collo,
Ne pigeat molli succubuisse viro,
Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas
Diceris; et dominæ pertimuisse minas.
Non fugis, Alcide, victricem mille laborum
Rasilibus calathis imposuisse manum?
45 Crassaque robusto deducis pollice fila,

50

Equaque formosa pensa rependis here?
Ah quoties, digitis dum torques stamina duris,
Prævalidæ fusos comminuere manus

[Crederis, infelix, scutice tremefactus habenis,
Ante pedes dominæ pertimuisse minas.]
Eximias pompas, præconia summa triumphi,)
Factaque narrabas dissimulanda tibi.'
Scilicet immanes, elisis faucibus, hydros
Infantem cunis involuisse manum!

[ocr errors]

55 Ut Tegeæus aper cupressifero Erymantho Incubet, et vasto pondere lædat humum

ver.

Non tibi Threïciis affixa Penatibus ora,

[ocr errors]

2-4

5.6

7-5

Non hominum pingues' cæde tacentur equef

39. Ant aus. Gigas fuit, filius Terræ, qui hospites secum luctari cogebat, et occidebat.

41. Ioniacas. Omphales scil. nam Ionia Lydiæ adeo conjuncta, ut vix limitibus disjungatur.

43. [Fugis. Cum infinitivo noto Græcismo. "Fuge quærere," "fuge suspicari." HoR. "Mene igitur ocium summis adjungere rebus, Nise, fugis?" VIRG. Æn. IX. 199.]

[ocr errors]

Alcide. Cognomen Herculis ab avo Alcao.

[ocr errors]

49. [Hoc distichon ab Heinsio damnatum a Burmanno defenditur.] 55. [Ut-incubet. Nota mutationem syntaxeos post narrabas in v. 52.] Tegeaus. Arcadius; a Tegea, Arcadia urbe.

[ocr errors]

[Cupressifero Erymantho.Virg. Æn. V. 44. pinum nasci in Erymantho indicat. Nescio an et ob cupressum Hor. Od. I. xxi.

Nigras

Erymanthi sylvas" dixerit. BURM. Nota vocalem more Græco non elisam.]

57. Threiciis. Diomedis, quem Hercules mactavit. [Vide supra, v. 35.]

« ZurückWeiter »