Electa ex Ovidio et Tibullo: in usum Regiae Scholae Etonensis

Cover
E.P. Williams, 1850 - 226 Seiten

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 181 - Ingrato vocem prostituisse foro. Mortale est, quod quaeris, opus : mihi fama perennis Quaeritur, in toto semper ut orbe canar. Vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide, Dum rapidas Simois in mare volvet aquas.
Seite 124 - ... non potes avelli. simul hinc, simul ibimus," inquit, „te sequar et coniunx exulis exul ero. et mihi facta via est et me capit ultima tellus; accedam profugae sarcina parva rati. 85 te iubet a patria discedere Caesaris ira, me pietas. pietas haec mihi Caesar erit.
Seite 123 - Indulgens animo pes mihi tardus erat. Saepe vale dicto rursus sum multa locutus, Et quasi discedens oscula summa dedi. Saepe eadem mandata dedi, meque ipse fefelli, Respiciens oculis pignora cara meis.
Seite 121 - Alloquor extremum maestos abiturus amicos, Qui modo de multis unus et alter erant. Uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, Imbre per indignas usque cadente genas. Nata procul Libycis aberat diversa sub oris, 20 Nee poterat fati certior esse mei.
Seite 108 - Livor iniquo ullum de nostris dente momordit opus, nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas, non fuit ingenio fama maligna meo, cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis dicor et in toto plurimus orbe legor. si quid habent igitur vatum praesagia veri, protinus ut moriar, non ero, Terra, tuus.
Seite 171 - ... illo non validus subiit iuga tempore taurus, non domito frenos ore momordit equus, non domus ulla fores habuit, non fixus in agris qui regeret certis finibus arva lapis. 45 ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant obvia securis ubera lactis oves. non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem immiti saevus duxerat arte faber.
Seite 111 - Roma deos, creverunt et opes et opum furiosa cupido, et, cum possideant plurima, plura petunt. quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant, atque ipsae vitiis sunt alimenta vices. 215 sic quibus intumuit suffusa venter ab unda, quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.
Seite 78 - Nam timor unus erat, facies non una timoris : Pars laniat crines, pars sine mente sedet ; Altera maesta silet, frustra vocat altera matrem ; Haec queritur, stupet haec ; haec manet, ilia fugit.
Seite 173 - ... ipse suas sectatur oves, at filius agnos, et calidam fesso comparat uxor aquam. sic ego sim, liceatque caput candescere canis, temporis et prisci facta referre senem.
Seite 66 - ... conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra pectora pro facto spemque metumque suo.

Bibliografische Informationen