Anthologia veterum latinorum epigrammatum et poematum, Band 2

Cover
Heinrich Meyer
apud G. Fleischerum, 1835

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 244 - Meis capella delicata pascuis In urbem adulta lacte portat ubera, Meisque pinguis agnus ex ovilibus Gravem domum remittit aere dexteram, Teneraque matre mugiente vaccula Deum profundit ante templa sanguinem.
Seite 48 - Haec viret angusto foliorum tecta galero, Hanc tenui folio purpura rubra notat. Haec aperit primi fastigia celsa obelisci Mucronem absolvens purpurei capitis. Vertice collectos...
Seite 48 - ... consenuisse rosas. ecce et defluxit rutili coma punica floris, dum loquor, et tellus tecta rubore micat. tot species, tantosque ortus variosque novatus una dies aperit, conficit ipsa dies, conquerimur, Natura, brevis quod gratia florum est.
Seite 40 - Foeda est in coitu et brevis voluptas, et taedet Veneris statim peractae. Non ergo ut pecudes libidinosae caeci protinus irruamus illuc; nam languescit amor peritque flamma; sed sic sic sine fine feriati et tecum jaceamus osculantes.
Seite 48 - Ambigeres, raperetne rosis Aurora ruborem, An daret et flores tingeret orta dies. Ros unus, color unus et unum mane duorum: Sideris et floris nam domina una Venus. Forsan et unus odor , sed celsior ille per auras 20 Difflatur, spirat proximus iste magis.
Seite 39 - Cum vectus fueris per fluvium Athesim. Quo fugis amabo, cum te dilexerim? Miser quid faciam, cum te non viderim? Dura materies ex matris ossibus Creavit homines iactis lapidibus. Ex quibus unus est iste puerulus, Qui lacrimabiles non curat gemitus. Cum tristis fuero, gaudebit emulus: Ut cerva rugio, cum fugit hinnulus.
Seite 105 - Noverat hie docta fabricare monilia dextra | et molle in varias aurum disponere gemmas. | Nomen erat puero Pagus. At nun[c] funus acerbum, | et cinis in tumulis iacet et sine nomine corpus.
Seite 242 - Silente nocte candidus mihi puer tepente cum iaceret abditus sinu, venus fuit quieta, nec viriliter iners senile penis extulit caput. Placet, Priape, qui sub arboris coma soles, sacrum revincte pampino caput, ruber sedere cum rubente fascino? At, o Triphalle, saepe floribus...
Seite 39 - O Roma nobilis, orbis et domina cunctarum urbium excellentissima, roseo martyrum sanguine rubea, albis et virginum liliis candida; salutem dicimus tibi per omnia, te benedicimus — salve per saecula ! Petre, tu praepotens caelorum claviger, vota precantium exaudi jugiter. Cum bis sex tribuum sederis arbiter, factus placabilis iudica leniter, teque precantibus nunc temporaliter ferto suffragia misericorditer.
Seite 245 - Hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape, Qua domus tua Lampsaci est, quaque silva, Priape : Nam te praecipue in suis urbibus colit ora Hellespontia ceteris ostreosior oris.

Bibliografische Informationen