Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PUBLII OVIDII NASONIS

OPERA.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

IMPENSIS TALBOYS ET WHEELER; ET
GULIELMI PICKERING, LONDINI.

M DCCC XXV.

XPG 355(2) Le 10-157.2

ކ

HARVARD COLLEGE LIBRARY BEQUEST OF

JOHN STRACHAN LAWRENCE

AUGUST 3, 1924

P. OVIDII NASONIS

ARTIS AMATORIE

LIBER SECUNDUS.

DICITE, IÖ Pæan: et, iö, bis dicite, Pæan:
Decidit in casses præda petita meos.
Lætus amans donet viridi mea carmina palmâ :
Præferar Ascræo Mæonioque seni.
Talis ab armiferis Priameïus hospes Amyclis
Candida cum raptâ conjuge vela dedit.
Talis erat, qui te curru victore ferebat,

5

Vecta peregrinis Hippodamia rotis. Quid properas, juvenis? mediis tua pinus in undis Navigat: et longe, quem peto, portus abest. 10 Non satis est venisse tibi me vate puellam. Arte meâ capta est: arte tenenda meâ est.

1. Io Paan.] In Balliolensi erat Glossa: Iö est vox exultantium venatorum, qui capta fera lö Paan inclamabant, eo quod is sit Deus venatoriæ artis; cujus soror Diana venatrix quoque esse dicitur. In Metamorphoseon iv. 513. autem legitur de Athamante furente: Clamat, ö comites, his retia tendite silvis, vid. ad iii. Met. 713. et Cuper. i. Obs. i. BURM.

4. Præferor Ascræo, Mæonioque seni.] Homerus ante Romam conditam fuit. Ex historia igitur seni: Hesiodus etiam. Auctor M. Tullius in proœmio lib. i. VOL. II.

Tuscul. Disputat. CIOF.

5. Priameius hospes.] Paris, Priami filius, qui hospitio benigne exceptus a Menelao, illius conjugem rapuit. Amyelis. Amyclæ, urbs in Laconia, non longe a Lacedæmone; unde Castor et Pollux et soror Helena, modo Lacedæmone, Amyclis modo, dicuntur nati. AMAR.

8. Vecta peregrinis Hippodamia rotis.] Usus est hoc carmine in epist. Hermiones ad Oresten. 70. quam omnium optime exposuit Parrhasius lib. iii. in Claud. CIOFANUS. vid. ad iii. Amor. ii. 15.

B

« ZurückWeiter »